Dabo operam 1621

Genre Lc
Standard full text Carissimi
Dabo operam et frequenter habere vos post obitum meum ut horum memoriam faciatis
Non enim doctas fabulas secuto notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et praesentiam sed speculatores facti illius magnitudinis
Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam voce delapsa ad eum huiuscemodi a magnifica gloria
Hic est Filius meus dilectus in quo mihi complacui ipsum audite
Et hanc vocem nos audivimus de caelo allatam cum essemus cum ipso in monte sancto
Et habemus firmiorem propheticum sermonem cui benefacitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso donec dies elucescat et lucifer oriatur in cordibus vestris hoc primum intelligentes quod omnis prophetia Scripturae propria interpretatione non fit
Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines
Bible 2P 1,15-21
Frequency Lc. 46 occurences, 0.0528%, 52pcm (medium)
Diversity Lc. 3 (low)
Assignments Lc. Aug/6/Transfiguratio Domini/M2/Mass Propers (40)
Lc. Jul/27/Transfiguratio Domini/M2/Mass Propers (4)
Lc. Ep/H1/f6/M2/Mass Propers (2)