Custodite vos a murmuratione 1619

Genre Lc
Standard full text Custodite ergo vos a murmuratione quae nihil prodest et a detractione parcite linguae quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit os autem quod mentitur occidit animam
Nolite zelare mortem in errore vitae vestrae neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum
Quoniam Deus mortem non fecit
Nec laetatur in perditione vivorum
Creavit enim ut essent omnia et sanabiles fecit nationes orbis terrarum et non est in illis medicamentum exterminii nec inferorum regnum in terra
Iustitia enim perpetua est et immortalis
Impii autem manibus et verbis accersierunt illam et aestimantes illam amicam defluxerunt et sponsiones posuerunt ad illam quoniam digni sunt qui sint ex parte illius
Bible Sap 1,11-16
Frequency Lc. 3 occurences, 0.0034%, 3pcm (low)
Diversity Lc. 1 (none)
Assignments Lc. Trin/H11/f6/M2/Mass Propers (3)