Cum venissent Paulus et Barnabas 1613

Genre Lc
Standard full text Cum venissent Paulus et Barnabas Hierosolymam suscepti sunt ab ecclesia et ab Apostolis et senioribus annuntiantes quanta Deus fecisset cum illis
Surrexerunt autem quidam de haeresi pharisaeorum qui crediderunt dicentes
Quia oportet circumcidi eos praecipere quoque servare legem Moysi
Conveneruntque Apostoli et seniores videre de verbo hoc
Cum autem magna conquisitio fieret surgens Petrus dixit ad eos
Viri fratres vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit per os meum audire gentes verbum Evangelii et credere
Et qui novit corda Deus testimonium perhibuit dans illis Spiritum Sanctum sicut et nobis et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorum
Nunc ergo quid tentatis Deum imponere iugum super cervices discipulorum quod neque patres nostri neque nos portare potuimus
Sed per gratiam Domini Iesu Christi credimus salvari quemadmodum et illi
Tacuit autem omnis multitudo et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa et prodigia per eos
Et postquam tacuerunt respondit Iacobus dicens
Viri fratres audite me
Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo
Et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum est
Post haec revertar et reaedificabo tabernaculum David quod decidit et diruta eius reaedificabo et erigam illud ut requirant ceteri hominum Dominum et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum
Bible Act 15,4-17
Frequency Lc. 3 occurences, 0.0034%, 3pcm (low)
Diversity Lc. 2 (low)
Assignments Lc. Pasc/H5/ff/M2/Mass Propers/2 (2)
Lc. Pasc/H1/f6/M2/Mass Propers (1)