Cum venerint tempora refrigerii 1611

Genre Lc
Standard full text In diebus illis
Respondens Petrus dixit ad populum
Cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini et miserit eum qui praedicatus est vobis Iesum Christum quem oportet quidem caelum suscipere usque in tempora restitutionis omnium quae locutus est Deus per os sanctorum suorum a saeculo prophetarum Moyses quidem dixit
Quoniam prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me ipsum audietis iuxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis
Erit autem omnis anima quae non audierit prophetam illum exterminabitur de plebe
Et omnes prophetae a Samuel et deinceps qui locuti sunt annuntiaverunt dies istos
Vos estis filii prophetarum et testamenti quod disposuit Deus ad patres nostros dicens ad Abraham
Et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae
Vobis primum Deus suscitans filium suum misit eum benedicentem vobis ut convertat se unusquisque a nequitia sua
Bible Act 3,20-26
Frequency Lc. 13 occurences, 0.0149%, 14pcm (low)
Diversity Lc. 1 (none)
Assignments Lc. Pasc/H3/f6/M2/Mass Propers (13)