Cum Apollo esset Corinthi 1587

Genre Lc
Standard full text In diebus illis
Cum Apollo esset Corinthi et Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum et inveniret quosdam discipulos dixitque ad eos
Si Spiritum Sanctum accepistis credentes
At illi dixerunt ad eum
Sed neque si Spiritus Sanctus est audivimus
Ille vero ait
In quo ergo baptizati estis
Qui dixerunt
In Ioannis baptismate
Dixit autem Paulus
Ioannes baptizavit baptismo paenitentiae populum docens in eum qui venturus est post ipsum ut crederent hoc est in Iesum
His auditis baptizati sunt in nomine Domini Iesu
Et cum imposuisset illis manus Paulus venit Spiritus Sanctus super eos et loquebantur linguis et prophetabant
Erant enim omnes viri fere duodecim
Introgressus autem synagogam cum fiducia loquebatur per tres menses disputans et suadens de regno Dei
Bible Act 19,1-8
Frequency Lc. 239 occurences, 0.2744%, 274pcm (extreme)
Diversity Lc. 3 (low)
Assignments Lc. Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers (227)
Lc. Pasc/H7/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers (11)
Lc. Pasc/H6/S/M2/Mass Propers (1)