Convocavit Paulus 1572

Genre Lc
Standard full text In diebus illis
Convocavit Paulus primos Iudaeorum
Cumque convenissent dicebat eis
Ego viri fratres nihil adversus plebem faciens aut morem paternum vinctus ab Ierosolymis traditus sum in manus Romanorum qui cum interrogationem de me habuissent voluerunt me dimittere eo quod nulla esset causa mortis in me
Contradicentibus autem Iudaeis coactus sum appellare Caesarem non quasi gentem meam habens aliquid accusare
Propter hanc igitur causam rogavi vos videre et alloqui
Propter spem enim Israel catena hac circumdatus sum
At illi dixerunt ad eum Nos neque litteras accepimus de te a Iudaea neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus est quid de te malum
Rogamus autem a te audire quae sentis nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur
Cum constituissent autem illi diem venerunt ad eum in hospitium plurimi quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eis de Iesu ex lege Moysi et prophetis a mane usque ad vesperam
Et quidam credebant his quae dicebantur quidam vero non credebant
Cumque invicem non essent consentientes discedebant dicente Paulo unum verbum
Quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres nostros dicens
Vade ad populum istum et dic ad eos
Aure audietis et non intelligetis et videntes videbitis et non perspicietis
Incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos compresserunt ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intelligant et convertantur et sanem eos Notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei et ipsi audient
Et cum haec dixisset exierunt ab eo Iudaei multam habentes inter se quaestionem
Mansit autem biennio toto in suo conducto et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum praedicans regnum Dei et docens quae sunt de Domino Iesu Christo cum omni fiducia sine prohibitione
Bible Act 28,17-31
Frequency Lc. 3 occurences, 0.0034%, 3pcm (low)
Diversity Lc. 2 (low)
Assignments Lc. Pasc/H5/ff/M2/Mass Propers/8 (2)
Lc. Pasc/H1/f6/M2/Mass Propers (1)