Convertere Israel 1565

Genres Proph, Lc
Standard full text Haec dicit Dominus
Convertere Israel ad Dominum Deum tuum quoniam corruisti in iniquitate tua
Tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum et dicite ei
Omnem aufer iniquitatem et accipe bonum et reddemus vitulos labiorum nostrorum
Assur non salvabit nos super equos non ascendemus nec dicemus ultra dii nostri opera manuum nostrarum quia eius qui in te est misereberis populi
Sanabo contritiones eorum diligam eos spontanee quia aversus est furor meus ab eis
Ero quasi ros Israel germinabit quasi lilium
Erumpet radix eius ut Libani ibunt rami eius et gloria eius erit quasi oliva et odor eius ut libani
Convertentur sedentes in umbra eius vivent tritico et germinabunt quasi vinea memoriale eius sicut vinum Libani
Ego exaudiam et dirigam eum ego ut abietem virentem ex me fructus tuus inventus est
Quis sapiens et intelliget ista intelliget et sciet haec
Quia rectae viae Domini et iusti ambulabunt in eis
Bible Hos 14,2-10
Frequency Proph. 2 occurences, 0.0194%, 19pcm (low)
Lc. 233 occurences, 0.2675%, 267pcm (extreme)
Diversity Proph. 2 (high)
Lc. 3 (low)
Assignments Proph. Trin/QuT/f6/M2/Mass Propers (1)
Proph. Qu/QuT/S/M2/Mass Propers/4 (1)
Lc. Trin/QuT/f6/M2/Mass Propers (231)
Lc. Pasc/H6/f3/M2/Mass Propers (1)
Lc. Trin/QuT/f4/M2/Mass Propers (1)