Convenit universa civitas 1561

Genres Proph, Lc
Standard full text In diebus illis
Convenit universa civitas audire verbum Dei
Videntes autem turbas Iudaei repleti sunt zelo et contradicebant his quae a Paulo dicebantur blasphemantes
Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt
Vobis oportebat primum loqui verbum Dei sed quoniam reppulistis illud et indignos vos iudicastis aeternae vitae ecce convertimur ad gentes
Sic enim praecepit nobis Dominus
Posui te in lucem gentibus ut sis in salutem usque ad extremum terrae
Audientes autem gentes gavisae sunt et glorificabant verbum Domini
Et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam
Disseminabatur autem verbum Dei per universam regionem
Iudaei autem concitaverunt religiosas mulieres et honestas et primos civitatis
Et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam et eiecerunt eos foras de finibus suis
At illi excusso pulvere pedum in eos venerunt Iconium
Discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto
Bible Act 13,44-52
Frequency Proph. 6 occurences, 0.0582%, 58pcm (low)
Lc. 207 occurences, 0.2377%, 237pcm (extreme)
Diversity Proph. 1 (none)
Lc. 8 (medium)
Assignments Proph. Pent/QuT/S/M2/Mass Propers/1 (6)
Lc. Pent/QuT/S/M2/Mass Propers (150)
Lc. Jun/11/Barnabas/M2/Mass Propers (32)
Lc. Pent/H1/S/M2/Mass Propers (17)
Lc. Pasc/H2/S/M2/Mass Propers (3)
Lc. pro papa/M2/Mass Propers (2)
Lc. Pasc/H2/f6/M2/Mass Propers (1)
Lc. Trin/H1/f6/M2/Mass Propers (1)
Lc. Pasc/H6/f4/M2/Mass Propers (1)