Commonere vos volo 1532

Genre Lc
Standard full text Carissimi
Commonere autem vos volo scientes semel omnia quoniam Iesus populum de terra Aegypti salvans secundo eos qui non crediderunt perdidit angelos vero qui non servaverunt suum principatum sed dereliquerunt suum domicilium in iudicium magni diei vinculis aeternis sub caligine reservavit
Sicut Sodoma et Gomorrha et finitimae civitates simili modo exfornicatae et abeuntes post carnem alteram factae sunt exemplum ignis aeterni poenam sustinentes
Similiter et hi carnem quidem maculant dominationem autem spernunt maiestatem autem blasphemant
Cum Michael Archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Moysi corpore non est ausus iudicium inferre blasphemiae sed dixit
Imperet tibi Dominus
Hi autem quaecumque quidem ignorant blasphemant quaecumque autem naturaliter tamquam muta animalia norunt in his corrumpuntur
Vae illis quia in via Cain abierunt et errore Balaam mercede effusi sunt et in contradictione Core perierunt
Hi sunt in epulis suis maculae convivantes sine timore semetipsos pascentes nubes sine aqua quae a ventis circumferentur arbores autumnales infructuosae bis mortuae eradicatae fluctus feri maris despumantes suas confusiones sidera errantia quibus procella tenebrarum servata est in aeternum
Bible Jd 1,5-13
Frequency Lc. 14 occurences, 0.0161%, 16pcm (low)
Diversity Lc. 1 (none)
Assignments Lc. Trin/H4/f6/M2/Mass Propers (14)