Clara est et quae numquam marcescit 1528

Genre Lc
Standard full text Clara est et quae numquam marcescit sapientia et facile videtur ab his qui diligunt eam et invenitur ab his qui quaerunt illam
Praeoccupat qui se concupiscunt ut illis se prior ostendat
Qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit assidentem enim illam foribus suis inveniet
Cogitare ergo de illa sensus est consummatus et qui vigilaverit propter illam cito securus erit
Quoniam dignos se ipsa circuit quaerens et in viis ostendit se hilariter et in omni providentia occurrit illis
Initium enim illius verissima est disciplinae concupiscentia
Cura ergo disciplinae dilectio est et dilectio custodia legum illius est custoditio autem legum consummatio incorruptionis est incorruptio autem facit esse proximum Deo
Concupiscentia itaque sapientiae deducit ad regnum perpetuum
Bible Sap 6,13-21
Frequency Lc. 4 occurences, 0.0046%, 4pcm (low)
Diversity Lc. 1 (none)
Assignments Lc. Jul/2/Visitatio BMV/M2/Mass Propers (4)