Apprehendentes Paulum et Silam 1431

Genre Lc
Standard full text Apprehendentes quidam in Philippiis
Paulum et Silam perduxerunt in forum ad principes et offerentes eos magistratibus dixerunt
Hi homines conturbant civitatem nostram cum sint Iudaei et annuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere cum simus Romani
Et cucurrit plebs adversus eos et magistratus scissis tunicis eorum iusserunt eos virgis caedi
Et cum multas plagas eis imposuissent miserunt eos in carcerem praecipientes custodi ut diligenter custodiret eos
Qui cum tale praeceptum accepisset misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit ligno
Media autem nocte Paulus et Silas orantes laudabant Deum et audiebant eos qui in custodia erant
Subito vero terraemotus factus est magnus ita ut moverentur fundamenta carceris
Et statim aperta sunt omnia ostia et universorum vincula soluta sunt
Expergefactus autem custos carceris et videns ianuas apertas carceris evaginato gladio volebat se interficere aestimans fugisse vinctos
Clamavit autem Paulus voce magna dicens Nihil tibi mali feceris universi enim hic sumus
Petitoque lumine introgressus est et tremefactus procidit Paulo et Silae ad pedes et producens eos foras ait Domini quid me oportet facere ut salvus fiam
At illi dixerunt Crede in Dominum Iesum et salvus eris tu et domus tua
Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo eius
Et tollens eos in illa hora noctis lavit plagas eorum et baptizatus est ipse et omnis domus eius continuo
Cumque perduxisset eos in domum suam apposuit eis mensam et laetatus est cum omni domo sua credens Deo
Bible Act 16,19-34
Frequency Lc. 4 occurences, 0.0046%, 4pcm (low)
Diversity Lc. 3 (low)
Assignments Lc. Pasc/H5/ff/M2/Mass Propers/4 (2)
Lc. Pasc/H1/f4/M2/Mass Propers/2 (1)
Lc. Jul/13/Silas/M2/Mass Propers (1)