Annuntiamus vobis eam 1423

Genre Lc
Standard full text Fratres
Annuntiamus vobis eam quae ad patres nostros repromissio facta est quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Iesum sicut et in psalmo secundo scriptum est
Filius meus es tu ego hodie genui te
Quod autem suscitavit eum a mortuis amplius iam non reversurum in corruptionem ita dixit
Quia dabo vobis sancta David fidelia
Ideoque et alias dicit
Non dabis sanctum tuum videre corruptionem David enim in sua generatione cum administrasset voluntati Dei dormivit et appositus est ad patres suos et vidit corruptionem
Quem vero Deus suscitavit a mortuis non vidit corruptionem
Notum igitur sit vobis viri fratres quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur et ab omnibus quibus non potuistis in lege Moysi iustificari in hoc omnis qui credit iustificatur
Bible Act 13,32-39
Frequency Lc. 2 occurences, 0.0023%, 2pcm (low)
Diversity Lc. 1 (none)
Assignments Lc. Pasc/H2/f6/M2/Mass Propers (2)