Angelus Domini locutus est ad Philippum 1420

Genre Lc
Standard full text In diebus illis
Angelus Domini locutus est ad Philippum dicens
Surge et vade contra meridianum ad viam quae descendit a Ierusalem in Gazam
Haec est deserta
Et surgens abiit
Et ecce vir quidam Aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum qui erat super omnes gazas eius venerat adorare in Ierusalem et revertebatur sedens super currum suum legensque Isaiam prophetam
Dixit autem Spiritus Philippo
Accede et adiunge te ad currum istum
Accurrens autem Philippus audivit illum legentem Isaiam prophetam et dixit
Putasne intelligis quae legis
Qui ait
Et quomodo possum nisi aliquis ostenderit mihi
Rogavitque Philippum ut ascenderet et sederet secum
Locus autem Scripturae quam legebat hic erat
Tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suum
In humilitate iudicium eius sublatum est generationem eius quis enarrabit
Quoniam tolletur de terra vita eius
Respondens autem eunuchus Philippo dixit
Obsecro Domine de quo propheta dicit hoc de se an de alio aliquo
Aperiens autem Philippus os suum et incipiens a Scriptura ista evangelizavit illi Iesum
Et dum irent per viam venerunt ad quamdam aquam
Et ait eunuchus
Ecce aqua quis prohibet me baptizari
Dixit autem Philippus
Si credis ex toto corde licet
Et respondens ait
Credo Filium Dei esse Iesum Christum
Et iussit stare currum
Et descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus et baptizavit eum
Cum autem ascendissent de aqua Spiritus Domini rapuit Philippum et amplius non vidit eum eunuchus
Ibat autem per viam suam gaudens
Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis donec veniret Caesaream nomen Domini nostri Iesu Christi
Bible Act 8,26-40
Frequency Lc. 233 occurences, 0.2675%, 267pcm (extreme)
Diversity Lc. 2 (low)
Assignments Lc. Pasc/f5/M2/Mass Propers (230)
Lc. Pasc/H1/f5/M2/Mass Propers (3)