USUARIUM

A Digital Library and Database for the Study of Latin Liturgical History in the Middle Ages and Early Modern Period

Psallat chorus

Layer
Antiphonal
Genre
Sequence
Reference Number
Variant
Fulltext
Psallat chorus voce clara sed nec laudis vox sit rara
Plebs quae cantus est ignara sit in prece non avara
Chorda cordis sit intensa ad amorem mens accensa
Tanti festi laus immensa omni maior est impensa
Rerum bina bis natura sua servat in se iura
Consors tamen ex iunctura sua plaudat in mensura
Montes campi silvae rura et aquarum fons clausura
Quaeque vivunt in his pura laudet Deum creatura
Iucundemur ergo quia dies digna melodia
Digna dies harmonia sit haec dies laudis scia
Nunquam dies sit obscura neque praesens nec futura
Qua coluntur sancti festa per quem lux est manifesta
O vox dulcis et sincera erat verbum et lux vera
Iste novus cithrarista non discordat a psalmista
Hic Iohannes scribens iste non est idem qui baptista
Ille quasi minus certa iste promit plus aperta
Ille fuit vitae via iste verbi symphonia
Ille magis quam propheta caeli vidit hic secreta
Hic de fontis vitae vena debriatus est in caena
Huic in cruce pendens vita dum adstaret inquit ita
Frater ecce mater tua tunc accepit hanc in sua
Casto castae datur cura castitatis pro censura
Text Source
AH 9:250
Remark

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
PL PÅ‚ock 1520, Missal S Ian 3 Oct.Ioan.ap Seq M2 31 (11v)