Ingressus est autem rex David

Layer G/A
Fulltext In diebus illis Ingressus est autem rex David et sedit coram Domino et dixit Quis ego sum Domine Deus et quae domus mea quia adduxisti me hucusque Sed et hoc parum visum est in conspectu tuo Domine Deus nisi loquereris etiam de domo servi tui in longinquum ista est enim lex Adam Domine Deus Quid ergo addere poterit adhuc David ut loquatur ad te tu enim scis servum tuum Domine Deus Propter verbum tuum et secundum cor tuum fecisti omnia magnalia haec ita ut notum faceres servo tuo Idcirco magnificatus es Domine Deus quia non est similis tui neque est Deus extra te in omnibus quae audivimus auribus nostris Quae est autem ut populus tuus Israel gens in terra propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum et poneret sibi nomen faceretque eis magnalia et horribilia super terram a facie populi tui quem redemisti tibi ex Aegypto gentem et deum eius Firmasti enim tibi populum tuum Israel in populum sempiternum et tu Domine Deus factus es eis in Deum Nunc ergo Domine Deus verbum quod locutus es super servum tuum et super domum eius suscita in sempiternum et fac sicut locutus es ut magnificetur nomen tuum usque in sempiternum
Text Source 2Rg=2Sm 7,18–26

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
ES Barcelona 1498, Missal, Missale Barcinonense | 48 T Trin H11 f6 Lc M2 85 (136r)
ES Tarazona 1500, Missal, Missale Tirasonense | 58 T Trin H11 f6 Lc M2 286 (150v)
FR Autun 1530, Missal, Missale Eduense | 72 T Trin H10 f6 Lc M2 282 (123v)