Orate ut non fiat fuga vestra a hieme vel sabbato

Layer G/A
Fulltext In illo tempore Dixit Iesus discipulis suis Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme vel sabbato erit enim tunc tribulatio magna qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet Et nisi breviati fuissent dies illi non fieret salva omnis caro sed propter electos breviabuntur dies illi Tunc si quis vobis dixerit Ecce hic est Christus aut illic nolite credere Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi Ecce praedixi vobis Si ergo dixerint vobis Ecce in deserto est nolite exire Ecce in penetralibus nolite credere Sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidentem ita erit et adventus Filii hominis
Text Source Mt 24,20–27

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Toulouse 1490, Missal, Missale Tolosanum | 5 T Adv H3 f2 Ev M2 20 ()