USUARIUM

A Digital Library and Database for the Study of Latin Liturgical History in the Middle Ages and Early Modern Period

Amen dico vobis quia unus vestrum me traditurus est

Layer
Lectionary
Genre
Gospel
Reference Number
Variant
Fulltext
In illo tempore Discumbebat Iesus cum duodecim discipulis suis Et edentibus illis dixit Amen dico vobis quia unus vestrum me traditurus est Et contristati valde coeperunt singuli dicere Numquid ego sum Domine At ipse respondens ait Qui intingit mecum manum in paropside hic me tradet Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo vae autem homini illi per quem Filius hominis tradetur! bonum erat ei si natus non fuisset homo ille Respondens autem Iudas qui tradidit eum dixit Numquid ego sum Rabbi Ait illi Tu dixisti Coenantibus autem eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait Accipite et comedite hoc est corpus meum Et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens Bibite ex hoc omnes Hic est enim sanguis meus novi testamenti qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum
Text Source
Mt 26,20–28
Remark

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
Missale Cluniacense 1493 T Trin H2 f5 Oct.Corp Ev M2 268 (121r)