Convenit ad Iesum turba ita ut non possent

Layer G/A
Variant Scribae ... dicebant ... Quoniam Beelzebub habet
Fulltext In illo tempore Convenit ad Iesum turba ita ut non possent neque panem manducare Et cum audissent sui exierunt tenere eum dicebant enim Quoniam in furorem versus est Et scribae qui ab Ierosolymis descenderant dicebant Quoniam Beelzebub habet et quia in principe daemoniorum eiicit daemonia Et convocatis eis in parabolis dicebat illis Quomodo potest Satanas Satanam eiicere Et si regnum in se dividatur non potest regnum illud stare Et si domus super semetipsam dispertiatur non potest domus illa stare Et si Satanas consurrexerit in semetipsum dispertitus est et non poterit stare sed finem habet Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere nisi prius fortem alliget et tunc domum eius diripiet Amen dico vobis quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae quibus blasphemaverint qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum non habebit remissionem in aeternum sed reus erit aeterni delicti Quoniam dicebant Spiritum immundum habet
Text Source Mc 3,20–30

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Châlons-en-Champagne 1509, Missal, Missale Cathalaunense | 108 T Trin H11 f4 Ev M2 117 ()