Amen dico vobis donec transeat caelum

Layer G/A
Fulltext In illo tempore Dixit Iesus discipulis suis Amen dico vobis donec transeat caelum et terra iota unum aut unus apex non praeteribit a lege donec omnia fiant Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines minimus vocabitur in regno caelorum qui autem fecerit et docuerit hic magnus vocabitur in regno caelorum Dico enim vobis quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et pharisaeorum non intrabitis in regnum caelorum Audistis quia dictum est antiquis Non occides qui autem occiderit reus erit iudicio Ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo reus erit iudicio Qui autem dixerit fratri suo raca reus erit concilio Qui autem dixerit fatue reus erit gehennae ignis Si ergo offers munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te relinque ibi munus tuum ante altare et vade prius reconciliari fratri tuo et tunc veniens offeres munus tuum
Text Source Mt 5,18–24

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Bayonne 1543, Missal, Missale Baionense | 73 T Trin H6 D Ev M2 524 (60)