USUARIUM

A Digital Library and Database for the Study of Latin Liturgical History in the Middle Ages and Early Modern Period

Accessit ad Iesum mater filiorum Zebedei

Layer
Lectionary
Genre
Gospel
Reference Number
Variant
Fulltext
In illo tempore Accessit ad Iesum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eo Qui dixit ei Quid vis Ait illi Dic ut sedeant hi duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo Respondens autem Iesus dixit Nescitis quid petatis Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum Dicunt ei Possumus Ait illis Calicem quidem meum bibetis sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis sed quibus paratum est a Patre meo Et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus Iesus autem vocavit eos ad se et ait Scitis quia principes gentium dominantur eorum et qui maiores sunt potestatem exercent in eos Non ita erit inter vos sed quicumque voluerit inter vos maior fieri sit vester minister et qui voluerit inter vos primus esse erit vester servus Sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis
Text Source
Mt 20,20–28
Remark

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
Missale Vivariense 1527 S Dec 27 Ioan.ap Ev M1 297 (134v)