USUARIUM

A Digital Library and Database for the Study of Latin Liturgical History in the Middle Ages and Early Modern Period

Ad honorem puerorum

Layer
Gradual
Genre
Sequence
Reference Number
Variant
Fulltext
Ad honorem puerorum pro Christo interemptorum gaudeat ecclesia
Prior in eorum laudes cui non dominantur fraudes prorumpat infantia
Nam infantium ex ore puritatis pro decore grata sunt praeconia
Quod futura forent ista cecinerat hoc psalmista praenoscens haec gaudia
Ergo pueri laudate Dominum et exsultate de nece infantium
Nam mors felix fuit talis pro qua datur aeternalis vita et solacium
Horum mortis munus magnum quod semper sequuntur agnum quocumque perrexerit
Ob hoc Rachel consolare iam non plores sed laetare cum proles revixerit
Sed tu potes flere magis qui delusus es a magis Herodes et nihil agis de tuo proposito
Nam rex vivit expers stragis quem peremptum tuis plagis putabas Aegypti plagis ductus Dei digito
Hunc necare voluisti et mactare morte tristi qui dat cunctis vivere
Fleas ergo nos laetemur fidem Christi qui fatemur ore corde opere
Ut hic vitam nobis donet aeternam laus eius sonet nostris semper vicibus
Qua frui nos beatorum valeamus puerorum meritis et precibus
Text Source
AH 39:189
Remark

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
Missale Byteriense 1400-1500 S Dec 28 Innoc.mm Seq M2 74 (20v)