USUARIUM

A Digital Library and Database for the Study of Latin Liturgical History in the Middle Ages and Early Modern Period

Promissa mundo gaudia

Layer
Antiphonal
Genre
Sequence
Reference Number
Variant
Fulltext
Promissa mundo gaudia superna solvit gratia die ista
In virgine fecunditas in prole fulsit deitas die ista
In supernis genitus sine matre hac in valle natus est sine patre die ista
Virga Iesse florida fructum dedit Gedeonis vellera eos infudit die ista
Mons de monte sine manu nominis excisus est die ista
Pressus pede mulieris coluber contritus est die ista
Lapis ille reprobus iunctis parietibus unum fecit angulum die ista
Elisaeus exiit et defunctum adiit subsecutus baculum die ista
Eructavit cor superni verbum bonum manducavit homo panem angelorum die ista
Sator exit seminare semen verum novus coepit esse antiquus dierum die ista
Rex in praedam prodiit et in sole posuit suum tabernaculum die ista
Terra vermem protulit per quem Ionas perdidit et deflet umbraculum die ista
Veritas de terra de Sion Emmanuel ortus est et missus in salutem Israel die ista
Splenduit lucerna quam accendit mulier micuit electrum quod vidit Ezechiel die ista
Fides matris virginis obumbramen flaminis verbi vis et nominis cataplasma confecerunt die ista
Hoc respirant miseri spoliantur inferi cedunt nobis superi renovatur ordo rerum die ista
Tot beneficia sacra laetitia celebret ecclesia die ista
Deo sit gloria ex cuius gratia speramus caelestia die ista
Text Source
AH 54:95
Remark

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
CZ Praha 1498, Missal S Dec 25 Nat Seq M2 48 (12v)
ES Calahorra 1554, Missal S Dec 25 Nat Seq M3 35 (11r)
FR Tarentaise 1530, Missal S Dec 25 Nat Seq M3 18 (9r)
FR B├ęziers 1400-1500, Missal BNF Paris NAL 1690 S Dec 25 Nat Seq M2 63 (15r)
DK Schleswig 1486, Missal T Nat H1 D Seq M2 55 (a14v)