USUARIUM

A Digital Library and Database for the Study of Latin Liturgical History in the Middle Ages and Early Modern Period

Salve dies dierum

Layer
Antiphonal
Genre
Sequence
Reference Number
Variant
Fulltext
Salve dies dierum gloria dies felix Christi victoria dies digna iugi laetitia dies prima
Lux divina caelis irradiat in qua Christus infernum spoliat mortem vincit et reconciliat summis ima
Sempiterni regis sententia sub peccato conclusit omnia ut infirmis superna gratia subveniret
Dei virtus et sapientia temperavit iram clementia cum iam mundus in praecipitia totus iret
Insultabat nostrae miseriae vetus hostis auctor malitiae quia nulla spes erat veniae de peccatis
Desperante mundo remedium dum tenerent cuncta silentium deus pater emisit filium desperatis
Praedo vorax monstrum tartareum carnem videns non cavens laqueum in latentem ruens aculeum aduncatur
Dignitatis primae condicio reformatur nobis in filio cuius nova nos resurrectio consolatur
Resurrexit liber ab inferis restaurator humani generis ovem suam reportans umeris ad superna
Angelorum pax fit et hominum plenitudo succrescit ordinum triumphantem laus decet Dominum laus aeterna
Harmoniae caelestis patriae vox concordet matris ecclesiae alleluia frequentet hodie plebs fidelis
Triumphato mortis imperio triumphali fruamur gaudio in terra pax et iubilatio sit in caelis
Text Source
AH 54:146 – Adamus de Sancto Victore
Remark

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Dol-de-Bretagne 1502, Missal T Pasc H1 f6 Seq M2 83 (71r)
FR Rennes 1485 (about), Missal T Pasc H1 f2 Seq M2 144 (69v)
FR Rennes 1485 (about), Missal T Pasc H1 f3 Seq M2 146 (70v)
FR Rennes 1485 (about), Missal T Pasc H1 f4 Seq M2 148 (71v)
FR Rennes 1485 (about), Missal T Pasc H1 S Seq M2 151 (73r)
FR Saint-Malo 1503, Missal T Pasc H1 f6 Seq M2 87 (70r)
FR Paris 1481, Missal T Pasc H2 D Pasc Seq M2 197 (88)