USUARIUM

A Digital Library and Database for the Study of Latin Liturgical History in the Middle Ages and Early Modern Period

Sanctificabo nomen meum magnum

Layer
Lectionary
Genre
Prophecy
Reference Number
Variant
Fulltext
Haec dicit Dominus Deus Sanctificabo nomen meum magnum ut sciant gentes quia ego Dominus cum sanctificatus fuero in vobis coram eis Tollam quippe vos de gentibus et congregabo vos de universis terris et inducam vos in terram vestram Et effundam super vos aquam mundam et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris et ab universis idolis vestris mundabo vos Et dabo vobis cor novum et spiritum novum ponam in medio vestri Et auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis cor carneum et spiritum meum ponam in medio vestri Et faciam ut in praeceptis meis ambuletis et iudicia mea custodiatis et operemini Et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum Dicit Dominus omnipotens
Text Source
Ez 36,23–28
Remark

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
PL Płock 1520, Missal T Qu H4 f4 Proph M2 69 (49r)
DE Magdeburg 1503, Missal T Qu H4 f4 Proph M2 137 (59v)
DE Köln 1487, Missal T Qu H4 f4 Proph M2 161 (64r)