Conspectus with ceremony Candlemas

Assignment Rubrics Genre Item P.N
Feb/2/Purificatio BMV/Candlemas Mense Februario IIII Nonas Februarii Hypapanthi a… Or Erudi quaesumus Domine plebem tuam et quae extrinsecus annua tribuis devotione venerari interius adsequi gratiae tuae luce concede. 186
Feb/2/Purificatio BMV/Candlemas/1 Benedictio ignis Or Domine Deus noster Pater omnipotens exaudi nos lumen indeficiens: tu es sancte conditor omnium luminum benedic Domine hoc lumen quod a te sanctificatum atque benedictum est. Tu illuminasti omnem mundum ut ab eo lumine accendamur et illuminemur igne claritatis tuae sicut per ignem illuminasti Moysen ut illuminatis cordibus et sensibus nostris ad vitam aeternam pervenire mereamur. 391
Feb/2/Purificatio BMV/Candlemas/2 Or Deus qui Spiritus tui gratiam dignatus es in ignis visione monstrare concede propitius ut quaeque huius elementi ministerio gerimus tua protectione secura sint et ab omni periculo tua benedictione defensa. 392
Feb/2/Purificatio BMV/Candlemas Benedictio cerei VD Exsultet iam angelica turba caelorum exsultent divina mysteria et pro tanti regis victoria tuba insonet salutaris. Gaudeat se tantis tellus irradiata[m] fulgoribus et aeterni regis splendore lustrata totius orbis se sentiat amisisse caliginem. Laetetur et mater ecclesia tanti luminis adornata fulgore et magnis populorum vocibus haec aula resultet. Quapropter adstantibus vobis fratres carissimi ad tam miram sancti huius luminis claritatem una mecum quaeso Dei omnipotentis misericordiam invocate. Ut qui me non meis meritis intra levitarum numerum dignatus est aggregare luminis sui gratia infundente cerei huius laudem implere praecipiat. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium suum viventem secum atque regnantem in saecula saeculorum. 451
Feb/2/Purificatio BMV/Candlemas F Sursum corda ... Gratias agamus 451
Feb/2/Purificatio BMV/Candlemas/1 VDDiv Vere quia dignum et iustum est ut invisibilem Deum omnipotentem patrem filiumque unigenitum Dominum nostrum Iesum Christum toto cordis ac mentis affectu et vocis mysterio personare. Qui pro nobis aeterno patri Adae debitum solvit et veteris piaculi cautionem pio cruore detersit. Haec sunt enim festa paschalia in quibus verus ille agnus occiditur eiusque sanguis postibus consecratur in quo primum patres nostros filios Israhel eductos de Aegypto rubrum mare sicco vestigio transire fecisti. 451
Feb/2/Purificatio BMV/Candlemas/2 VDDiv Haec igitur nox est quae peccatorum tenebras columnae illuminatione purgavit. Haec nox est quae hodie per universum mundum in Christo credentes a vitiis saeculi segregatos et caligine peccatorum reddit gratiae sociat sanctitati. Haec nox est in qua destructis vinculis mortis Christus ab inferis victor ascendit. (Nihil enim nobis nasci profuit nisi redimi profuisset.) O mira circa nos tuae pietatis dignatio. O inaestimabilis dilectio caritatis ut servum redimeres filium tradidisti. O certe necessarium Adae pecatum nostrum quod Christi morte deletum est. O felix culpa quae talem ac tantum meruit habere redemptorem. O beata nox quae sola meruit scire tempus et horam in qua Christus ab inferis resurrexit. Haec nox est de qua scriptum est: Et nox ut dies illuminabitur et nox illuminatio mea in deliciis meis. Huius igitur sanctificatio noctis fugat scelera culpas lavat et reddit innocentiam lapsis mestis laetitiam fugat odia concordiam parat et curvat imperia. 453
Feb/2/Purificatio BMV/Candlemas/3 VDDiv In huius igitur noctis gratia suscipe sancte Pater incensi huius sacrificium vespertinum quod tibi in hac cerei oblatione sollemni per ministrorum manus de operibus apum sacrosancta reddit ecclesia. Sed iam columnae huius praeconia novimus quam in honorem Dei rutilans ignis accendit. Qui licet divisus in partes mutuati luminis detrimenta non novit. Alitur liquantibus ceris quas in substantiam pretiosae huius lampadis apis mater eduxit. 453
Feb/2/Purificatio BMV/Candlemas/4 VDDiv Apis ceteris quae subiecta sunt homini animantibus antecellit. Cum sit minima corporis parvitate ingentes animos angusto versat in pectore. Viribus imbecillis sed fortis ingenio. Haec explorata temporum vice cum canitiem pruinosa hiberna posuerint et glaciali senio verni temporis moderata deterserint statim prodeundi ad laborem cura succedit. Dispersneque per agros libratim Paululum pinnis cruribus suspensis insidunt. Partem ore legere flosculos oneratis victualibus suis ad castra remeant. Ibique aliae inaestimabili arte cellolas tenaci gluttino instruunt aliae liquaentia mella stipant aliae vertunt flores in ceram aliae ore natos fingunt aliae collectis e foliis nectar includunt. O vere beata et mirabilis apis huius nec sexum masculi violant foetus non quassant nec filii destruunt castitatem. Sicut sancta concepit virgo Maria virgo peperit et virgo permansit. 453
Feb/2/Purificatio BMV/Candlemas/5 VDDiv O vere beata nox quae expoliavit Aegyptios ditavit Hebraeos. Nox in qua terrenis caelestia iunguntur. Oramus te Domine ut cereus iste in honore nominis tui consecratus ad noctis huius caliginem destruendam indeficiens perseveret in odore suavitatis acceptus supernis luminaribus misceatur flammas eius lucifer matutinus inveniat ille inquam lucifer qui nescit occasum ille qui regressus ab inferis humano generi serenum inluxit. Precamur ergo te Domine ut nos famulos tuos omnem clerum et devotissimum populum una cum patre nostro beatissimo viro papa ill. quiete temporum concessa in his paschalibus gaudiis conservare digneris. Memorare Domine famulum tuum Hlotharium imperatorem qui vivis et regnas Deus per omnia saecula saeculorum. Amen. 454
Feb/2/Purificatio BMV/Candlemas <Praefatio Hypapanti> VD In exsultatione praecipue sollempnitatis hodiernae in qua coaeternus tibi Filius tuus unigenitus in nostra natus substantia a parentibus legali traditione deportatur in templum idem legis dator et custus praecipiens et oboediens. Dives in suo pauper in nostro par turturum vel duos pullos columbarum vix sufficit sacrificio caeli terreque possessor. Grandaevi Simeonis invalidis gestatur in manibus a quo mundi rector et Dominus praedicator. Accedet eciam oraculum vidue testificantis quoniam decebat ab utroque annuntiaretur sexu utriusque Salvator. Per quem. 481
Feb/2/Purificatio BMV/Candlemas Consecratio cereorum in Hypapanti. Post litaniam… Or Omnipotens sempiterne Deus aeterni Patris ineffabiliter unigenite consubstantialis et coeterne fili flos immarcessibilis lux lucis et fons ipse luminis qui etiam hodierna die virgineis gestatus brachiis in templo es praesentatus non ut matrem partus maculis purgatione dilueres quae ex te nullas contraxerat sed ne legem solvere quam adimplere veneras. Respice ad preces ecclesiae tuae et hos cereos tuae maiestati oblatos benedicendo benedicito + sanctificando sanctifica + ut quicumque eos in tui nominis honore portaverint interius exteriusque flammis tuae caritatis accensi luce tua illuminati gratia tua ditati perfecte fulgeant nec fiat ulterius populus tuus tenebrarum casibus obnoxius qui pretio tui sanguinis est redemptus sed sit in eo simplex prudentiae sanctitas humilis sincera virtus ut cum novissimo ... eos iudicaturos adveneris non de... condempnari ... de sua prudentia ... remunerari ... te (lesu) Christe Salvator ... 481