Conspectus with ceremony vestments

Assignment Rubrics Genre Item P.N
vestments/1 Benedictio cilicii Or Omnipotens sempiterne Deus qui peccatoribus et paenitentibus pietatis tuae misericordiam et veniam tribuisti oramus clementiam tuam ut hoc indumentum quod vocatur cilicium benedicere et sanctificare digneris ut quicumque eo pro peccatis suis fuerit indutus et misericordiam tuam imploraverit veniam et indulgentiam tuae misericordiae consequatur. 384 (172v)
vestments/2 Benedictio ad quaecumque indumenta sacris usibus… Or Omnipotens sempiterne Deus qui Moysem famulum tuum pontificalia atque levitica vestimenta ad explendum in conspectu tuo ministerium eorum et ad decorem seu laudem nominis tui fieri decrevisti adesto propitius incovationibus nostris et haec indumenta sacerdotalia seu levitica famulorum tuorum desuper gratia irrigate tua ingenti benedictione pro nostram servitutem purificare benedicere et sanctificere digneris ut divinis cultibus et sacris ministeriis apra et benedicta existant his qui sacris vestibus sacerdotes et levitae tui induti defensi ab omnibus impulsionibus sei temptationibus malignorum sprituum esse mereantur tuisque ministeriis apte et condigne servire in his que tibi placita et devota perfeverare tribue. 385 (173r)
vestments/3 Benedictio stolae Or Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui unicum filium tuum Dominum nostrum Iesum Christum stolam immortalitatis quam per prothoparentis culpam perdideramus reddere dignatus es hanc stollam materialem sacerdotali ministerio dedicatam per virtutem Sancti Spiritus benedicere et consecrare digneris ut quicumque cum ea sacris altaribus tuis ministraturi accesserit ab omni vinculo peccatorum absolvi et in resurrectione iustorum stola immortalitatis indui et perfrui mereantur. 385 (173r)