Conspectus with ceremony meal

Assignment Rubrics Genre Item P.N
meal/before meal/1 Orationes ante cibum Or Refice nos, Domine, donis tuis, et opulentiae tuae largitate sustenta. 478
meal/before meal/2 Alia Or Benedic, Domine, dona tua, quae de tua largitate sumus sumpturi. 478
meal/on meal/3 Orationes super mensam Ben Benedicantur nobis, Domine, tua dona, quae de tua largitate nobis ad remedium deducta sunt. Qui es Deus benedictus et regnas per omnia saecula saeculorum. 479
meal/on meal/4 Alia Ben Sanctae Dei Genitricis Mariae gloriosae et intemeratae virginis orationibus, quod nobis appositum est redemptor omnium benedicat. 479
meal/on meal/5 Alia Ben Beati Petri principis apostolorum intercessionibus, quae nobis ad medium sunt prolata, Christus dei filius benedicat. 479
meal/after meal/6 Orationes post cibum Or Satiati, Domine, opulentiae tuae donis tibi gratias agimus, pro his, quae te largiente suscepimus obsecrantes misericordiam tuam, ut, quod corporibus nostris necessarium fuit, mentibus non sit honerosum. 479
meal/after meal/7 Alia Or Satiasti nos, Domine, de tuis donis ac datis, reple nos de tua misericordia, quia tu es Deus benedictus, qui cum Patre et spiritu sancto vivis et regnas Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen. 479