Index
- 7 VORWORT
- 9 INHALTSÜBERSICHT
- 14 CORRIGENDA
- 15 EINLEITUNG
- 51 SACRAMENTARIUM GREGORIANUM
- 52 SIGLEN
- 53 In nomine Domini incipit sacramentorium de circulo anni expositum a sancto Gregorio papa Romano editum
- 53 Qualiter missa Romana celebratur
- 54 Te igitur clementissime Pater
- 57 Benedictio episcoporum
- 59 Orationes ad ordinandum presbyterum
- 61 VIIII Kalendas Ianuarias id est XXIIII mense Decembri orationes in vigilias Domini
- 64 Aliae orationes de Natale Domini
- 77 Feria quarta collecta ad sanctam Anastasiam
- 96 Oratio in Cena Domini ad missam
- 97 In ipso die ita conficitur chrisma in ultimo ad missam
- 99 Orationes quae dicendae sunt Sexta Feria Maiore in Ierusalem
- 101 Benedictio salis
- 106 Benedictio fontis
- 107 Oratio ad Dominica Sancta ad missam
- 109 Ad vesperos ... Ad fontes ... Ad sanctum Andream
- 116 VII Kalendas Maias id est XXV die mensis Aprilis Litania Maiore ad sanctum Laurentium in Lucinae (sic)
- 121 Incipiunt orationes de Pentecosten die sabbato ante descensum fontis
- 123 Die dominico ad sanctum Petrum
- 159 Orationes quando levantur reliquiae
- 159 Oratio in dedicatione ecclesiae
- 159 Oratio post velandum altare
- 160 Ad missas
- 161 Orationes in natale papae
- 161 Oratio in ordinatione presbyteri
- 162 Orationes ad sponsas velandas
- 164 Orationes pro peccatis
- 167 Incipiunt orationes cottidianae
- 173 Incipiunt orationes matutinales
- 176 Orationes ad baptizandum infirmum
- 177 Oratio aquae exorcizatae in domo
- 177 VERZEICHNIS DER FORMELN
- 178 Oratio ad visitandum infirmum
- 178 Oratio super paenitentem
- 178 Oratio ad agapem pauperum
- 178 Orationes ad capillaturam
- 179 Ad clericum faciendum
- 179 Oratio ad ancillas Dei velandas
- 180 Oratio ad abbatem faciendum vel abbatissam
- 180 Oratio in tempore belli
- 180 Oratio pro his qui iter agunt
- 180 Oratio ad pluviam postulandam
- 181 Oratio in area
- 181 Oratio pro peste animalium
- 181 Oratio de mortalitate
- 182 Oratio super episcopum defunctum
- 182 Super dyptichia ... Item post lectionem
- 182 Item aliae orationes ad agendam mortuorum
- 183 Ad pontificem ordinandum
- 184 WORTREGISTER
Conspectus
- 53
- 53 Kyrie eleison.
- 53 Gloria in excelsis Deo
- 53
- 53 Per omnia saecula ... Dominus vobiscum ... Sursum corda
- 54 Per quem maiestatem tuam laudant angeli adorant dominationes tremunt potestates caeli caelorumque virtutes ac beata Seraphin socia exsultatione concelebrant. Cum quibus et nostras voces ut admitti iubeas deprecamur supplici confessione dicentes
- 54 Sanctus sanctus sanctus
- 54 Te igitur clementissime Pater per Iesum Christum Filium tuum dominum nostram supplices rogamus et petimus uti accepta habeas et benedicas haec dona haec munera haec sancta sacrificia inlibata. Inprimis quae tibi offerimus pro ecclesia tua sancta catholica quam pacificare custodire adunare et regere digneris toto orbe terrarum una cum beatissimo famulo tuo papa nostro illo.
- 54 Memento Domine famulorum famularumque tuarum et omnium circum adstantium quorum tibi fides cognita est et nota devotio qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus pro redemptione animarum suarum pro spe salutis et incolumitatis suae tibi reddunt vota sua aeterno Deo vivo et vero.
- 54 Communicantes et memoriam venerantes. Inprimis gloriosae semper Virginis Mariae Genitricis dei et Domini nostri Iesu Christi sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum Petri Pauli Andreae Iacobi <Ioannis Thomae Iacobi> Philippi Bartholomaei Matthaei Simonis et Taddei Lini Cleti Clementis Sixti Corneli Cypriani Laurenti Chrysogoni Ioannis et Pauli Cosmae et Damiani et omnium sanctorum tuorum quorum meritis precibusque concedas ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio. Per Christum Dominum nostrum.
- 55 Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quaesumus Domine ut placatus accipias diesque nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum Dominum nostrum.
- 55 Quam oblationem tu Deus in omnibus quaesumus benedictam adscriptam ratam rationabilem acceptabilemque facere digneris ut nobis corpus et sanguis fiat dilectissimi Filii tui Domini Dei nostri Iesu Christi.
- 55 Qui pridie quam pateretur accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas elevatis oculis in caelum ad te deum patrem suum omnipotentem tibi gratias agens benedixit fregit dedit discipulis suis dicens accipite et manducate ex hoc omnes hoc est enim corpus meum. Simili modo posteaquam cenatum est accipiens et hunc praeclarum calicem in sanctas ac venerabiles manus suas item tibi gratias agens benedixit dedit discipulis suis dicens accipite et bibite ex eo omnes hic est enim calix sanguinis mei novi et aeterni testamenti mysterium fidei qui pro vobis et pro multis effundetur in remissione peccatorum. Haec quotienscumque feceritis in mei memoriam facietis.
- 55 Unde et memores sumus Domine nos tui serui sed et plebs tua sancta Christi Filii tui Domini Dei nostri tam beatae passionis necnon et ab inferis resurrectionis sed et in caelis gloriosae ascensionis offerimus praeclarae maiestati tuae de tuis donis ac datis hostiam puram hostiam sanctam hostiam inmaculatam panem sanctum vitae aeternae et calicem salutis perpetuae.
- 55 Supra quae propitio ac sereno vultu respicere digneris et accepta habere sicuti accepta habere dignatus es munera pueri tui iusti Abel et sacrificium patriarchae nostri Abrahae et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech sanctum sacrificium inmaculatam hostiam.
- 55 Supplices te rogamus omnipotens Deus iube haec perferri per manus angeli tui in sublime altare tuum in conspectu divinae maiestatis tuae ut quotquot ex hac altaris participatione sacrosanctum Filii tui corpus et sanguinem sumpserimus omni benedictione caelesti et gratia repleamur. Per Christum Dominum nostrum.
- 56 Nobis quoque peccatoribus famulis tuis de multitudine miserationum tuarum sperantibus partem aliquam et societatem donare digneris cum tuis sanctis apostolis et martyribus cum Ioanne Stephano Matthia Barnaba Ignatio Alexandro Marcellino Petro Felicitate Perpetua Agathe Lucia Agnen Caecilia Anastasia et cum omnibus sanctis tuis. Intra quorum nos consortium non aestimator meriti sed veniae quaesumus largitor admitte. Per Christum Dominum nostrum.
- 56 Per quem haec omnia Domine semper bona creas sanctificas vivificas benedicis et praestas nobis.
- 56 Per ipsum et cum ipso et in ipso est tibi Deo patri omnipotenti in unitate Spiritus Sancti omnis honor et gloria per omnia saecula saeculorum amen.
- 56 Oremus. Praeceptis salutaribus moniti et divina institutione formati audemus dicere.
- 56 Pater noster qui es in caelis sanctificetur nomen tuum adveniat regnum tuum fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra. Panem nostrum cottidianum da nobis hodie et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris et ne nos inducas in tentationem sed libera nos a malo.
- 57 Libera nos quaesumus Domine ab omnibus malis praeteritis praesentibus et futuris et intercedente beata et gloriosa semper virgine dei genetrice maria et beatis apostolis tuis petro et Paulo da propitius pacem in diebus nostris ut ope misericordiae tuae adiuti et a peccato simus liberi semper et ab omni perturbatione securi. Per dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum qui tecum vivit et regnat Deus in unitate Spiritus Sancti per omnia saecula saeculorum amen.
- 57 Pax Domini sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo.
- 57 Agnus Dei qui tollis peccata mundi miserere nobis.
- 57 Adesto supplicationibus nostris omnipotens Deus et quod humilitatis nostrae gerendum est ministerio tuae virtutis impleatur effectu.
- 57 Propitiare Domine supplicationibus nostris et inclinato super hunc famulum tuum cornu gratiae sacerdotalis benedictionis tuae in eo effunde virtutem.
- 57 Deus honorum omnium Deus omnium dignitatum quae gloriae tuae sacratis famulantur ordinibus Deus qui Moysen famulum tuum secreti familiaris affectu inter cetera caelestis documenta culturae de habitu quoque indumenti sacerdotalis instituens electum aaron mystico amictu vestiri inter sacra iussisti ut intellegentiae sensum de exemplis priorum caperet secutura posteritas ne eruditio doctrinae tuae ulli deesset aetati cum et apud veteres reverentiam ipsa significationum species optineret et apud nos certiora essent experimenta rerum quam enigmata figurarum. Illius namque sacerdotii anterioris habitus nostrae mentis ornatus est et pontificalem gloriam non iam nos honor commendat vestium sed splendor animarum quia et illa quae tunc carnalibus blandiebantur optutibus ea potius quae in ipsis erant intellegenda poscebant. Et idcirco huic famulo tuo quem ad summi sacerdotii ministerium elegisti hanc quaesumus Domine gratiam largiaris ut quidquid illa velamina in fulgore auri in nitore gemmarum in multis modis operis varietate signabant hoc in eius moribus actibusque clarescat. Comple in sacerdote tuo mysterii tui summam et ornamentis totius glorificationis instructum caelestis unguenti flore sanctifica. Hoc Domine copiose in eius caput influat hoc in oris subiecta decurrat hoc in totius corporis extrema descendat ut tui spiritus virtus et interiora eius repleat et exteriora circumtegat. Abundet in eo constantia fidei puritas dilectionis sinceritas pacis. Tribuas ei cathedram episcopalem ad regendam Ecclesiam tuam et plebem universam. Sis ei auctoritas sis ei firmitas sis potestas. Multiplices super cum benedictionem et gratiam tuam ut ad exorandam misericordiam tuam tuo munere semper idoneus tua gratia possit esse devotus.
- 58 Haec hostia Domine quaesumus emundet nostra delicta et sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet.
- 58 Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus etiam pro famulo tuo illo quem ad episcopatus ordinem promovere dignatus es quaesumus Domine ut placatus accipias et propitius in eo tua dona custodias ut quod divino munere consecutus est divinis effectibus exequatur diesque nostros in tua.
- 58 Haec nos communio Domine purget a crimine et caelestibus remediis faciat esse consortes.
- 59 Oremus dilectissimi Deum Patrem omnipotentem ut super hunc famulum suum quem ad presbyterii munus elegit caelestia dona multiplicet.
- 59 Exaudi nos Domine Deus noster et super hunc famulum tuum benedictionem Sancti Spiritus et gratiae sacerdotalis effunde virtutem ut quem tuae pietatis aspectibus offerimus consecrandum perpetua muneris tui largitate consequaris.
- 59 Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus honorum auctor et distributor omnium dignitatum per quem proficiunt universa per quem cuncta firmantur amplificatis semper in melius naturae rationalis incrementis per ordinem congrua ratione dispositum unde et sacerdotales gradus atque officia levitarum sacramentis mysticis instituta creverunt. ut cum pontifices summos regendis populis praefecisses ad eorum societatis et operis adiumentum sequentis ordinis viros et secundae dignitatis eligeres. Sic in heremo per septuaginta virorum prudentium mentem Moysi spiritum propagasti quibus ille adiutoribus usus in populo innumeras multitudines facile gubernavit. Sic in Eleazaro et Ithamar paternae plenitudinis abundantiam transfudisti ut ad hostias salutares et frequentioris officii sacramenta ministerium sufficeret sacerdotum. Hac providentia Domine apostolis Filii tui doctores fidei comites addidisti quibus illi orbem totum secundis praedicatoribus impleverunt. Quapropter infirmitati quoque nostrae Domine haec adiumenta largire qui quanto magis fragiliores sumus tanto his pluribus indigemus. Da quaesumus Pater in hunc famulum tuum presbyterii dignitatem innova in visceribus eius spiritum sanctitatis acceptum a te Deus secundi meriti munus optineat censuramque morum exemplo suae conversationis insinuet. Sit probus cooperator ordinis nostri eluceat in eum totius forma iustitiae ut bonam rationem dispensationis sibi creditae redditurus aeternae beatitudinis praemia consequatur.
- 60 Oremus dilectissimi Deum Patrem omnipotentem ut super hunc famulum suum quem in sacro ordine dignatur adsumere benedictionis suae gratiam clementer effundat eique donum consecrationis indulgeat per quod eum ad premia aeterna perducat.
- 60 Exaudi Domine preces nostras et super hunc famulum tuum spiritum tuae benedictionis emitte ut caelesti munere ditatus et tuae gratiam possit maiestatis acquirere et bene vivendi aliis exemplum praebere.
- 60 Adesto quaesumus omnipotens Deus honorum dator ordinum distributor officiorumque dispositor qui in te manens innovas omnia et cuncta disponis per verbum virtutem sapientiamque tuam Iesum Christum Filium tuum dominum nostrum sempiterna providentia praeparas et singulis quibusque temporibus aptanda dispensas cuius corpus Ecclesiam tuam caelestium gratiarum varietate distinctam suorumque conexam distinctione membrorum per legem mirabilem totius compagis unitam in augmentum templi tui crescere dilatarique largiris sacri muneris servitutem trinis gradibus ministrorum nomini tuo militare constituens electis ab initio Levi filiis qui mysticis operationibus domus tuae fidelibus excubiis permanentes hereditatem benedictionis aeternae sorte perpetua possiderent. Super hunc quoque famulum tuum quaesumus Domine placatus intende quem tuis sacrariis serviturum in officium diaconi suppliciter dedicamus. Et nos quidem tamquam homines divini sensus et summe rationis ignari huius vitam quantum possumus aestimamus. Te autem Domine ea quae nobis sunt ignota non transeunt te occulta non fallunt tu cognitor secretorum tu scrutator es cordium tu eius vitam caelesti poteris examinare iudicio quo semper praevales et ammissa purgare et ea quae sunt agenda concedere. Emitte in eum Domine quaesumus Spiritum Sanctum quo in opus ministerii fideliter exequendi septiformis gratiae munere roboretur. Abundet in eo totius forma virtutis auctoritas modesta pudor constans innocentiae puritas et spiritalis observatio disciplinae. In moribus eius praecepta tua fulgeant ut suae castitatis exemplo imitationem sancta plebs acquirat et bonum conscientiae testimonium proferens in Christo firmus et stabilis perseveret dignisque successibus de inferiori gradu per gratiam tuam capere potiora mereatur.
- 61 Deus qui nos redemptionis nostrae annua expectatione laetificas praesta ut Unigenitum tuum quem redemtorem laeti suscepimus venientem quoque iudicem securi videamus.
- 61 Da nobis quaesumus omnipotens Deus ut qui sicut adoranda Filii tui natalicia praevenimus sic eius munera capiamus sempiterna gaudentes.
- 61 Da nobis Domine quaesumus unigeniti Filii tui recensita nativitate respirare cuius caelesti mysterio pascimur et potamur.
- 61 Deus qui hanc sacratissimam noctem veri luminis fecisti illustratione clarescere da quaesumus ut cuius lucis mysteria in terra cognovimus eius quoque gaudiis in caelo perfruamur.
- 62 Accepta tibi sit Domine quaesumus hodiernae festivitatis oblatio ut tua gratia largiente per haec sacrosancta commercia in illius inveniamur forma in quo tecum est nostra substantia.
- 62 Quia per incarnati verbi mysterium nova mentis nostrae oculis lux tuae claritatis infulsit ut dum visibiliter deum cognoscimus per hunc invisibilium amore rapiamur et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes Sanctus sanctus sanctus.
- 62 Communicantes et noctem sacratissimam celebrantes quo beatae Mariae intemerata virginitas huic mundo edidit salvatorem sed et memoriam venerantes eiusdem gloriosae semper Virginis Mariae Genitricis dei et Domini nostri Iesu Christi sed et beatorum.
- 62 Da nobis quaesumus Domine Deus ut qui nativitatem Domini nostri Iesu Christi nos frequentare gaudemus dignis conversationibus ad eius mereamur pertinere consortium.
- 62 Da quaesumus omnipotens Deus ut qui beatae Anastasiae martyris tuae sollemnia colimus eius apud te patrocinia sentiamus.
- 62 Da quaesumus omnipotens Deus ut qui nova incarnatione verbi tui luce perfundimur hoc in nostro resplendeat opere quod per fidem fulget in mente.
- 62 Accipe quaesumus Domine munera dignanter oblata et beatae Anastasiae suffragantibus meritis ad nostrae salutis auxilium provenire concede.
- 63 Munera nostra quaesumus Domine nativitatis hodiernae mysteriis apta proveniant ut sicut homo genitus idem refulsit Deus sic nobis haec terrena substantia conferat quod divinum est.
- 63 Qui ut de hoste generis humani maior victoria duceretur non solum per viros virtutem martyrii sed de eo etiam per feminas triumphasti. Et ideo cum angelis.
- 63 Quia nostri Salvatoris hodie lux vera processit quae clara nobis omnia et intellectu manifestavit et visu. Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes Sanctus sanctus sanctus.
- 63 Satiasti Domine familiam tuam muneribus sacris eius quaesumus semper interventione nos refove cuius sollemnia celebramus.
- 63 Huius nos Domine sacramenti semper natalis instauret cuius nativitas singularis humanam reppulit vetustatem.
- 63 Concede quaesumus omnipotens Deus ut nos Unigeniti tui nova per carnem nativitas liberet quos sub peccati iugo vetusta servitus tenet. Per eundem Dominum nostrum Iesum Christum.
- 63 Oblata Domine munera nova Unigeniti tui nativitate sanctifica nosque a peccatorum nostrorum maculis emunda.
- 64 Quia per incarnati Verbi mysterium nova mentis nostrae oculis lux tuae claritatis infulsit ut dum visibiliter deum cognoscimus per hunc in invisibilium amore rapiamur. Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes Sanctus sanctus sanctus.
- 64 Communicantes et diem sacratissimum celebrantes quo beatae Mariae intemerata virginitas huic mundo edidit salvatorem sed et memoriam venerantes eiusdem gloriosae semper Virginis Mariae Genitricis dei et Domini nostri Iesu Christi sed et beatorum.
- 64 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut natus hodie Salvator mundi sicut divinae nobis generationis est auctor ita et immortalitatis sit ipse largitor.
- 64 Concede quaesumus omnipotens Deus ut quos sub peccati iugo vetusta servitus tenet eos Unigeniti tui nova per carnem nativitas liberet.
- 64 Respice nos misericors Deus et mentibus clementer humanis nascente Christo summae veritatis lumen ostende.
- 64 Largire quaesumus Domine famulis tuis fidei et securitatis augmentum ut qui nativitate Filii tui Domini nostri gloriantur et adversa mundi te gubernante non sentiant et quae temporaliter celebrare desiderant sine fine percipiant.
- 64 Deus qui per beatae Mariae Virginis partum sine humana concupiscentia procreatum in Filii tui membra venientis paternis fecisti praeiudiciis non teneri praesta quaesumus ut huius creaturae novitate suscepti vetustatis antiquae contagiis exuamur.
- 64 Concede nobis omnipotens Deus ut salutare tuum nova caelorum luce mirabili quod ad salutem mundi hodierna festivitate processit nostris semper innovandis cordibus oriatur.
- 65 Omnipotens sempiterne Deus qui hunc diem per incarnationem verbi tui et partum beatae Mariae Virginis consecrasti da populis tuis in hac celebritate consortium ut qui tua gratia sunt redemti tua sint adoptione securi.
- 65 Deus qui humanae substantiae dignitatem et mirabiliter condidisti et mirabilius reformasti da nobis quaesumus eius divinitatis esse consortes qui humanitatis nostrae fieri dignatus est particeps.
- 65 Omnipotens sempiterne Deus qui in Filii tui Domini nostri nativitate tribuisti totius relegionis initium perfectionemque constare da nobis quaesumus in eius portione censeri in quo totius salutis humanae summa consistit.
- 65 Da quaesumus Domine populo tuo inviolabilem fidei firmitatem ut qui unigenitum tuum in tua tecum gloria sempiternum in veritate nostri corporis natum de matre virgine confitentur et a praesentibus liberentur adversis et mansuris gaudiis inserantur.
- 65 Da nobis quaesumus Domine imitari quod colimus ut discamus et inimicos diligere quia eius natalicia celebramus qui novit etiam pro persecutoribus exorare.
- 65 Suscipe Domine munera pro tuorum commemoratione sanctorum ut quod illos passio gloriosos nos devotio reddat innocuos.
- 65 Auxilientur nobis Domine sumpta mysteria et intercedente beato Stephano martyre tuo sempiterna protectione confirment.
- 66 Omnipotens sempiterne Deus qui primitias martyrum in beati levitae Stephani sanguine dedicasti tribue quaesumus ut pro nobis intercessor existat qui pro suis etiam persecutoribus exoravit.
- 66 Deus qui nos Unigeniti tui clementer incarnatione redemisti da nobis patrocinia tuorum continuata sanctorum quibus capere valeamus salutaris mysterii portionem.
- 66 Ecclesiam tuam Domine benignus illustra ut beati Ioannis evangelistae illuminata doctrinis ad dona perveniat sempiterna.
- 66 Suscipe munera Domine quae in eius tibi sollemnitate deferimus cuius nos scimus patrocinio liberari.
- 66 Refecti cibo potuque caelesti Deus noster te supplices deprecamur ut in cuius haec commemoratione percepimus eius muniamur et precibus.
- 66 Beati Ioannis evangelistae quaesumus Domine supplicatione placatus et veniam nobis tribue et remedia sempiterna concede.
- 66 Beati evangelistae Ioannis Domine precibus adiuvemur ut quod possibilitas nostra non optinet eius nobis intercessione donetur.
- 66 Sit Domine beatus Ioannes evangelista nostrae fragilitatis adiutor ut pro nobis tibi supplicans copiosius audiatur.
- 66 Deus qui per os beati apostoli tui Ioannis Verbi tui nobis arcana reserasti praesta quaesumus ut quod ille nostris auribus excellenter infudit intellegentiae conpetentis eruditione capiamus.
- 67 Omnipotens sempiterne Deus qui huius diei venerandam sanctamque laetitiam beati apostoli tui Ioannis evangelistae festivitate tribuisti da Ecclesiae tuae quaesumus et amare quod credidit et praedicare quod docuit.
- 67 Deus cuius hodierna die praeconium innocentes martyres non loquendo sed moriendo confessi sunt omnia in nobis vitiorum mala mortifica ut fidem tuam quam lingua nostra loquitur etiam moribus vita fateatur.
- 67 Sanctorum tuorum nobis Domine pia non desit oratio quae et munera nostra conciliet et tuam nobis indulgentiam semper optineat.
- 67 Votiva Domine dona percepimus quae sanctorum nobis precibus et praesentis quaesumus vitae pariter et aeternae tribue conferre subsidium.
- 67 Deus qui licet sis magnus in magnis mirabilia tamen gloriosius operaris in minimis da nobis quaesumus in eorum celebritate gaudere qui Filio tuo Domino nostro testimonium praebuerunt etiam non loquentes.
- 67 Da quaesumus omnipotens Deus ut beati silvestri confessoris tui atque pontificis veneranda sollemnitas et devotionem nobis augeat et salutem.
- 67 Sancti tui nos quaesumus Domine ubique laetificent ut dum eorum merita recolimus patrocinia sentiamus.
- 67 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut de perceptis muneribus gratias exhibentes beneficia potiora sumamus.
- 68 Deus qui salutis aeternae beatae Mariae virginitate fecunda humano generi praemia praestitisti tribue quaesumus ut ipsam pro nobis intercedere sentiamus per quam meruimus auctorem vitae suscipere.
- 68 Muneribus nostris quaesumus Domine precibusque susceptis et caelestibus nos munda mysteriis et clementer exaudi.
- 68 Haec nos communio Domine purget a crimine et caelestibus remediis faciat esse consortes.
- 68 Omnipotens sempiterne Deus dirige actus nostros in beneplacito tuo ut in nomine dilecti Filii tui mereamur bonis operibus abundare.
- 68 Vota quaesumus Domine supplicantis populi caelesti pietate prosequere ut et quae agenda sunt videant et ad implenda quae viderint convalescant.
- 68 Deus qui hodierna die unigenitum tuum gentibus stella duce revelasti concede propitius ut qui iam te ex fide cognovimus usque ad contemplandam speciem tuae celsitudinis perducamur.
- 69 Ecclesiae tuae quaesumus Domine dona propitius intuere quibus non iam aurum tus et murra profertur sed iisdem muneribus declaratur immolatur et sumitur.
- 69 Quia cum unigenitus tuus in substantia nostrae mortalitatis apparuit in nova nos immortalitatis suae luce reparavit. Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes Sanctus ter.
- 69 Communicantes et diem sacratissimum celebrantes quo unigenitus tuus in tua tecum gloria coaeternus in veritate carnis nostrae visibiliter corporalis apparuit sed et memoriam.
- 69 Praesta quaesumus Domine Deus noster ut quae sollemni celebramus officio purificatae mentis intellegentiam consequamur.
- 69 Deus illuminator omnium gentium da populis tuis perpetua pace gaudere et illud lumen splendidum infunde in cordibus nostris quem trium magorum mentibus aspirasti.
- 69 Deus cuius Unigenitus in substantia nostrae camis apparuit praesta quaesumus ut per eum quem similem nobis foras agnovimus intus reformari mereamur.
- 69 Omnipotens sempiterne Deus fidelium splendor animarum qui hanc sollemnitatem electionis gentium primitiis consecrasti imple mundum gloria tua et subditis tibi populis per luminis tui appare claritatem.
- 69 Concede nobis omnipotens Deus ut salutare tuum nova caelorum luce mirabili quod ad salutem mundi hodierna festivitate processit nostris semper innovandis cordibus oriatur.
- 70 Da nobis quaesumus Domine digne celebrare mysterium quo in nostri salvatoris infantia miraculis coruscantibus declaratur et corporalibus incrementis manifesta designatur humanitas.
- 70 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut salvatoris mundi stella duce manifestata nativitas mentibus nostris reveletur semper et crescat.
- 70 Illumina Domine quaesumus populum tuum et splendore gloriae tuae cor eius semper accende ut salvatorem suum et incessanter agnoscat et veraciter apprehendat.
- 70 Concede quaesumus omnipotens Deus ut ad meliorem vitam sanctorum tuorum exempla nos provocent quatenus quorum sollemnia agimus etiam actus imitemur.
- 70 Hostias tibi Domine beati felicis confessoris tui dicatas meritis benignus adsume et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium.
- 70 Quaesumus Domine salutaribus repleti mysteriis ut cuius sollemnia celebramus eius orationibus adiuvemur.
- 70 Preces populi tui quaesumus Domine clementer exaudi ut beati Marcelli martyris tui atque pontificis meritis adiuvemur cuius passione laetamur.
- 70 Suscipe quaesumus Domine munera dignanter oblata et beati Marcelli suffragantibus meritis ad nostrae salutis auxilium provenire concede.
- 71 Satiasti Domine familiam tuam muneribus sacris eius quaesumus Domine semper interventione nos refove cuius sollemnia celebramus.
- 71 Da quaesumus omnipotens Deus ut qui beatae priscae martyris tuae natalicia colimus et annua sollemnitate laetemur et tantae fidei proficiamus exemplo.
- 71 Hostia Domine quaesumus quam in sanctorum tuorum natalicia recensentes offerimus et vincula nostrae pravitatis absolvat et tuae nobis misericordiae dona conciliet.
- 71 Quaesumus Domine salutaribus repleti mysteriis ut cuius sollemnia celebramus eius orationibus adiuvemur.
- 71 Infirmitatem nostram respice omnipotens Deus et quia pondus propriae actionis gravat beati fabiani martyris tui atque pontificis intercessio gloriosa nos protegat.
- 71 Hostias tibi Domine beati fabiani martyris tui dicatas meritis benignus adsume et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium.
- 71 Refecti participatione muneris sacri quaesumus Domine Deus noster ut cuius exequimur cultum sentiamus effectum.
- 72 Deus qui beatum Sebastianum martyrem tuum virtutem constantiae in passione roborasti ex eius nobis imitatione tribue pro amore tuo prospera mundi despicere et nulla eius adversa formidare.
- 72 Accepta sit in conspectu tuo Domine nostra devotio et eius nobis fiat supplicatione salutaris pro cuius sollemnitate defertur.
- 72 Sacro munere satiati supplices te Domine deprecamur ut quod devitae servitutis celebramus officio intercedente beato Sebastiano martyre tuo salvationis tuae sentiamus augmentum.
- 72 Omnipotens sempiterne Deus qui infirma mundi eligis ut fortia quaeque confundas concede propitius ut qui beatae agne martyris tuae sollemnia colimus eius apud te patrocinia sentiamus.
- 72 Hostias Domine quas tibi offerimus propitius suscipe et intercedente beata agne martyre tua vincula peccatorum nostrorum absolve.
- 72 Refecti cibo potuque caelesti Deus noster te supplices exoramus ut in cuius haec commemoratione percepimus eius muniamur et precibus.
- 72 Adesto quaesumus Domine supplicationibus nostris ut qui ex iniquitate nostra reos nos esse cognoscimus beati vincentii martyris tui intercessione liberemur.
- 73 Muneribus nostris quaesumus Domine precibusque susceptis et caelestibus nos munda mysteriis et clementer exaudi.
- 73 Quaesumus omnipotens Deus ut qui caelestia alimenta percepimus intercedente beato vincentio martyre tuo per haec contra omnia adversa muniamur.
- 73 Deus qui nos annua beatae Agnae martyris tuae sollemnitate laetificas da quaesumus ut quam veneramur officio etiam pie conversationis sequamur exemplo.
- 73 Super has quaesumus Domine hostias benedictio copiosa descendat quae et sanctificationem nobis clementer operetur et de martyrum sollemnitate laetificet.
- 73 Sumpsimus Domine celebritatis annuae votiva sacramenta praesta quaesumus ut et temporalis nobis vitae remedia praeveniant et aeternae.
- 73 Erudi quaesumus Domine plebem tuam et quae extrinsecus annua tribuis devotione venerari interius adsequi gratiae tuae lucem concede.
- 73 Omnipotens sempiterne Deus maiestatem tuam supplices exoramus ut sicut unigenitus Filius tuus hodierna die cum nostrae camis substantia in templo est praesentatus ita nos facias purificatis tibi mentibus praesentari.
- 74 Exaudi Domine preces nostras et ut digna sint munera quae oculis tuae maiestatis offerimus subsidium nobis tuae pietatis inpende.
- 74 Quaesumus Domine Deus noster ut sacrosancta mysteria quae pro reparationis nostrae munimine contulisti intercedente beata semper virgine maria et praesens nobis remedium esse facias et futurum.
- 74 Perfice in nobis quaesumus Domine gratiam tuam qui iusti Simeonis expectationem implesti ut sicut ille mortem non vidit < prius quam Christum Dominum videre mereretur> ita et nos vitam optineamus aeternam.
- 74 Deus qui inter cetera potentiae tuae miracula etiam in sexu fragili victoriam martyrii contulisti concede propitius ut cuius natalicia colimus per eius ad te exempla gradiamur.
- 74 Suscipe munera Domine quae in beatae Agathe martyris tuae sollemnitate deferimus cuius nos scimus patrocinio liberari.
- 74 Auxilientur nobis Domine sumpta mysteria et intercedente beata Agathe martyre tua sempiterna protectione confirment.
- 74 Indulgentiam nobis Domine beata Agathe martyr inploret quae tibi grata semper existit et merito castitatis et tuae professione virtutis.
- 74 Deus qui nos annua beatae Agathe martyris tuae sollemnitate laetificas da ut quam veneramur officio etiam piae conversationis sequamur exemplo.
- 75 Beatae Agathe martyris tuae Domine precibus confidentes quaesumus clementiam tuam ut per ea quae sumpsimus aeterna remedia capiamus.
- 75 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui beati valentini martyris tui natalicia colimus a cunctis malis imminentibus eius intercessione liberemur.
- 75 Oblatis quaesumus Domine placare muneribus et intercedente beato valentino martyre tuo a cunctis nos defende periculis.
- 75 Sit nobis Domine reparatio mentis et corporis caeleste mysterium ut cuius exequimur actionem sentiamus effectum.
- 75 Deus qui animae famuli tui Gregorii aeternae beatitudinis praemia contulisti concede propitius ut qui peccatorum nostrorum pondere premimur eius aput te precibus sublevemur.
- 75 Annue nobis Domine ut animae famuli tui Gregorii prosit oblatio quem immolando totius mundi tribuisti relaxari delicta.
- 75 Deus qui beatum Gregorium pontificem sanctorum tuorum meritis coaequasti concede propitius ut qui commemorationis eius festa percolimus vitae quoque imitemur exempla.
- 76 Deus qui de beatae Virginis utero Verbum tuum angelo annuntiante carnem suscipere voluisti praesta supplicibus tuis ut qui vere eam genetricem dei credimus eius apud te intercessionibus adiuvemur.
- 76 Deus qui hodierna die Verbum tuum beatae virginis alvo coadunare voluisti fac nos ita peragere ut tibi placere valeamus.
- 76 In mentibus nostris Domine vere fidei sacramenta confirma ut qui conceptum de virgine deum verum et hominem confitemur per eius salutifere resurrectionis potentiam ad aeternam mereamur pervenire laetitiam.
- 76 Gratiam tuam Domine mentibus nostris infunde ut qui angelo nuntiante Christi Filii tui incarnationem cognovimus per passionem eius et crucem ad resurrectionis gloriam perducamur.
- 76 Preces populi tui Domine clementer exaudi ut qui iuste pro peccatis nostris affligimur pro tui nominis gloria misericorditer liberemur.
- 76 Muneribus nostris quaesumus Domine precibusque susceptis et caelestibus nos munda mysteriis et clementer exaudi.
- 76 Fideles tui Deus perpetua dona firmentur ut eadem et percipiendo requirant et quaerendo sine fine percipiant.
- 77 Deus qui conspicis quia ex nulla nostra actione confidimus concede propitius ut contra adversa omnia doctoris gentium protectione muniamur.
- 77 Oblatum tibi Domine sacrificium umificet nos semper et muniat.
- 77 Supplices te rogamus omnipotens Deus ut quos tuis reficis sacramentis tibi etiam placitis moribus dignanter deservire concedas.
- 77 Preces nostras quaesumus Domine clementer exaudi atque a peccatorum vinculis absolutos ab omni nos adversitate custodi.
- 77 Haec hostia Domine quaesumus emundet nostra delicta et sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet.
- 77 Quaesumus omnipotens Deus ut qui caelestia alimenta percepimus per haec contra omnia adversa muniamur.
- 77 Concede nobis Domine praesidia militiae Christianae sanctis incoare ieiuniis ut contra spiritales nequitias pugnaturi continentiae muniamur auxiliis.
- 77 Praesta Domine fidelibus tuis ut ieiuniorum veneranda sollemnia et congrua pietate suscipiant et secura devotione percurrant.
- 77 Fac nos quaesumus Domine his muneribus offerendis convenienter aptari quibus ipsius venerabilis sacramenti celebramus exordium.
- 78 Percepta nobis Domine praebeant sacramenta subsidium ut et tibi grata sint nostra ieiunia et nobis proficiant ad medelam.
- 78 Inclinantes se Domine maiestati tuae propitiatus intende ut qui divino munere sunt refecti caelestibus semper nutriantur auxiliis.
- 78 Deus qui culpa offenderis poenitentia placaris preces populi supplicantis propitius respice et flagella tuae iracundiae quae pro peccatis nostris meremur averte.
- 78 Sacrificiis praesentibus Domine quaesumus intende placatus ut et devotioni nostrae proficiant et saluti.
- 78 Caelestis doni benedictione percepta supplices te Deus omnipotens deprecamur ut hoc idem nobis et sacramenti causa sit et salutis.
- 78 Parce Domine parce populo tuo ut dignis flagellationibus castigatus in tua miseratione respiret.
- 78 Inchoata ieiunia quaesumus Domine benigno favore prosequere ut observantiam quam corporaliter exhibemus mentibus etiam sinceris exercere valeamus.
- 78 Sacrificium Domine observantiae paschalis offerimus praesta quaesumus ut tibi et mentes nostras reddat acceptas et continentiae promptioris nobis tribuat facultatem.
- 78 Spiritum in nobis Domine tuae caritatis infunde ut quos uno caelesti pane satiasti tua facias pietate concordes.
- 79 Tuere Domine populum tuum et ab omnibus peccatis clementer emunda quia nulla ei nocebit adversitas si nulla Dominetur iniquitas.
- 79 Deus qui Ecclesiam tuam annua quadragesimali observatione purificas praesta familiae tuae ut quod a te obtinere abstinendo nititur hoc bonis operibus exsequatur.
- 79 Sacrificium Domine quadragesimalis.initii sollemniter immolamus te Domine deprecantes ut cum epularum restrictione carnalium a noxiis quoque voluptatibus temperemur.
- 79 Tui nos Domine sacramenta libatio sancta restauret et a vetustate purgatos in mysterii salutaris faciat transire consortium.
- 79 Da nobis quaesumus omnipotens Deus et aeternae promissionis gaudia quaerere et quaesita citius invenire.
- 79 Adesto quaesumus Domine supplicationibus nostris et in tua misericordia confidentes ab omni nos adversitate custodi.
- 79 Converte nos Deus salutaris noster et ut nobis ieiunium quadragesimale proficiat mentes nostras caelestibus instrue disciplinis.
- 79 Munera Domine oblata sanctifica nosque a peccatorum nostrorum maculis emunda.
- 80 Salutaris tui Domine munere satiati supplices exoramus ut cuius laetamur gustu renovemur effectu.
- 80 Absolve quaesumus Domine nostrorum vincula peccatorum et quidquid pro eis meremur propitiatus averte.
- 80 Respice Domine familiam tuam et praesta ut apud te mens nostra tuo desiderio fulgeat quae se carnis maceratione castigat.
- 80 Oblatis quaesumus Domine placare muneribus et a cunctis nos defende periculis.
- 80 Quaesumus omnipotens Deus ut illius salutaris capiamus effectum cuius per haec mysteria pignus accepimus.
- 80 Ascendant ad te Domine preces nostrae et ab ecclesia tua cunctam repelle nequitiam.
- 80 Preces nostras quaesumus Domine clementer exaudi et contra cuncta nobis adversantia dexteram tuae maiestatis extende.
- 80 Devotionem populi tui Domine quaesumus benignus intende ut qui per abstinentiam macerantur in corpore per fructum boni operis reficiantur in mente.
- 80 Hostias tibi Domine placationis offerimus ut et delicta nostra miseratus absolvas et nutantia corda tu dirigas.
- 80 Tui Domine perceptio sacramenti nostris mundemur occultis et ab hostium liberemur insidiis.
- 81 Mentes nostras quaesumus Domine lumine tuae claritatis illustra ut videre possimus quae agenda sunt et quae recta sunt agere valeamus.
- 81 Devotionem populi tui quaesumus Domine benignus intende ut qui per abstinentia macerantur in corpore per fructum boni operis reficiantur in mente.
- 81 Sacrificia Domine quaesumus propitius ista nos salvent quae medicinalibus sunt instituta ieiuniis.
- 81 Tuorum nos Domine largitate donorum et temporalibus adtolle praesidiis et renova sempiternis.
- 81 Da quaesumus Domine populis Christianis et quae profitentur agnoscere et caeleste munus diligere quod frequentant.
- 81 Esto Domine propitius plebi tuae et quam tibi facis esse devotam benigno refove miseratus auxilio.
- 81 Suscipe quaesumus Domine nostris oblata servitiis et tua potius dona sanctifica.
- 81 Per huius Domine operationem mysterii et vitia nostra purgentur et iusta desideria impleantur.
- 81 Exaudi nos misericors Deus et mentibus nostris gratiae tuae lumen ostende.
- 81 Populum tuum Domine quaesumus propitius respice atque ab eo flagella tuae iracundiae clementer averte.
- 82 Deus qui nos in tantis periculis constitutos pro humana scis fragilitate non posse subsistere da nobis salutem mentis et corporis ut ea quae pro peccatis nostris patimur te adiuvante vincamus.
- 82 Protector noster aspice Deus et qui malorum nostrorum pondere premimur percepta misericordia libera tibi mente famulemur.
- 82 Adesto quaesumus Domine supplicationibus nostris ut esse te largiente mereamur et inter prospera humiles et inter adversa securi.
- 82 Preces populi tui Domine quaesumus clementer exaudi ut qui iuste pro peccatis nostris affligimur pro tui nominis gloria misericorditer liberemur.
- 82 Quaesumus omnipotens Deus vota humilium respice atque ad defensionem nostram dexteram tuae maiestatis extende.
- 82 Actiones nostras quaesumus Domine et aspirando praeveni et adiuvando prosequere ut cuncta nostra operatio et a te semper incipiat et per te cepta finiatur.
- 82 Deus qui tribus pueris mitigasti flammas ignium concede propitius ut nos famulos tuos non exurat flamma vitiorum.
- 82 Praesentibus sacrificiis Domine ieiunia nostra sanctifica ut quod observantia nostra profitetur extrinsecus interius operetur.
- 82 Sanctificationibus tuis omnipotens Deus et vitia nostra curentur et remedia nobis aeterna proveniant.
- 82 Deus qui conspicis omni nos virtute destitui interius exteriusque custodi ut et ab omnibus adversitatibus muniamur in corpore et a pravis cogitationibus mundemur in mente.
- 83 Sacrificiis praesentibus Domine quaesumus intende placatus ut devotioni nostrae proficiant et saluti.
- 83 Supplices te rogamus omnipotens Deus ut quos tuis reficis sacramentis tibi etiam placitis moribus deservire concedas.
- 83 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut familia tua quae se affligendo carne ab alimentis abstinet sectando iustitia a culpa ieiunet.
- 83 Haec hostia Domine placationis et laudis tua nos propitiatione dignos efficiat.
- 83 Haec nos communio Domine purget a crimine et caelestibus remediis faciat esse consortes.
- 83 Adesto supplicationibus nostris omnipotens Deus et quibus fiduciam sperandae pietatis indulges consuetae misericordiae tribue benignus effectum.
- 83 Perfice quaesumus Domine benignus in nobis observantiae sanctae subsidium ut quae te auctore facienda cognovimus te operante impleamus.
- 83 Sanctificationem tuam nobis Domine his mysteriis placatus operare quae nos et a terrenis purget vitiis et ad caelestia dona perducat.
- 83 Ut sacris Domine reddamur digni muneribus fac nos tuis quaesumus oboedire mandatis.
- 83 Propitiare Domine supplicationibus nostris et animarum nostrarum medere languoribus ut remissione percepta in tua semper benedictione laetemur.
- 84 Populum tuum Domine propitius respice et quos ab escis carnalibus praecipis abstinere a noxiis quoque vitiis cessare concede.
- 84 Hostias Domine quas tibi offerimus propitius respice et per haec sancta commercia vincula peccatorum nostrorum absolve.
- 84 Sumptis Domine sacramentis ad redemptionis aeternae quaesumus proficiamus augmentum.
- 84 Deus innocentiae restitutor et amator dirige ad te tuorum corda servorum ut Spiritus tui fervore concepto et in fide inveniantur stabiles et in opere efficaces.
- 84 Praesta nobis Domine quaesumus auxilium gratiae tuae ut ieiuniis et orationibus convenienter intenti liberemur ab hostibus mentis et corporis.
- 84 Praesente sacrificio nomini tuo nos Domine ieiunia dicata sanctificent per quod observantia nostra profitetur exterius et interius operetur effectum.
- 84 Gratia tua nos quaesumus Domine non derelinquat quae nobis opem semper acquirat.
- 84 Adesto Domine famulis tuis et perpetua largire poscentibus ut his qui te auctore et gubernatore gloriantur et congregata restaures et restaurata conserves.
- 84 Da quaesumus omnipotens Deus ut sacro nos purificante ieiunio sinceris mentibus ad sancta ventura facias pervenire.
- 85 Haec in nobis sacrificia Deus et actione permaneant et operatione firmentur.
- 85 Fac nos Domine quaesumus accepto pignore salutis aeternae sic tendere congruenter ut ad eam pervenire possimus.
- 85 Da quaesumus Domine populo tuo salutem mentis et corporis ut bonis operibus inherendo tuae semper virtutis mereantur protectione defendi.
- 85 Da quaesumus Domine nostris effectum ieiuniis salutare ut castigatio camis adsumta ad nostrarum vegetationem transeat animarum.
- 85 His sacrificiis Domine concede placatus ut qui propriis oramus absolvi delictis non gravemur externis.
- 85 Sacramenti tui Domine divina libatio penetrabilia nostri cordis infundat et sui participes potenter efficiat.
- 85 Familiam tuam quaesumus Domine continua pietate custodi ut qui in sola spe gratiae caelestis innititur caelesti etiam protectione muniatur.
- 85 Quaesumus omnipotens Deus vota humilium respice atque ad defensionem nostram dexteram tuae maiestatis extende.
- 85 Haec hostia Domine quaesumus mundet nostra delicta et sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet.
- 85 Cunctis nos Domine reatibus et periculis propitiatus absolve quos tanti mysterii tribuis esse participes.
- 86 Cordibus nostris quaesumus Domine benignus infunde ut sicut ab escis corporalibus abstinemus ita sensus quoque nostros a noxiis retrahamus excessibus.
- 86 Munus quod tibi Domine nostrae servitutis offerimus tu salutare nobis perfice sacramentum.
- 86 Praesta quaesumus omnipotens et misericors Deus ut quae ore contingimus pura mente capiamus.
- 86 Subveniat nobis Domine misericordia tua ut ab imminentibus peccatorum nostrorum periculis te mereamur protegente salvari.
- 86 Exaudi nos omnipotens et misericors Deus et continentiae salutaris propitius nobis dona concede.
- 86 Per haec veniat quaesumus Domine sacramenta nostrae redemptionis effectus qui nos et ab humanis retrahat semper excessibus et ad salutaria cuncta perducat.
- 86 Sacris Domine mysteriis expiati et veniam consequamur et gratiam. Per dominum nostrum i esum.
- 86 Tua nos Domine protectione defende et ab omni semper iniquitate custodi.
- 86 Praesta nobis quaesumus Domine ut salutaribus ieiuniis eruditi a noxiis quoque vitiis abstinentes propitiationem tuam facilius impetremus.
- 87 Suscipe quaesumus Domine preces populi tui cum oblationibus hostiarum et tua mysteria celebrantes ab omnibus nos defende periculis.
- 87 Sanctificet nos Domine quia pasti sumus mensa caelestis et a cunctis erroribus expiatos supernis promissionibus reddat acceptos.
- 87 Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui protectionis tuae gratiam querimus liberati a malis omnibus secura tibi mente serviamus.
- 87 Magnificet te Domine sanctorum tuorum Cosmae et Damiani beata sollemnitas quia et illis gloriam sempiternam et opem nobis ineffabilem providentiae contulisti.
- 87 In tuorum Domine pretiosa morte iustorum sacrificium illud offerimus de quo martyrium sumpsit omne principium.
- 87 Sit nobis Domine sacramenti tui certa salvatio quae cum beatorum tuorum Cosmae et Damiani meritis imploratur.
- 87 Subiectum tibi populum quaesumus Domine propitiatio caelestis amplificet et tuis semper faciat servire mandatis.
- 87 Ieiunia nostra quaesumus Domine benigno favore prosequere ut sicut ab alimentis in corpore ita a vitiis ieiunemus in mentem.
- 87 Respice Domine propitius ad munera quae sacramus ut et tibi grata sint et nobis salutaria semper existant.
- 87 Huius nos Domine perceptio sacramenti mundet a crimine et ad caelestia regna perducat.
- 88 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui in tua protectione confidimus cuncta nobis adversantia te adiuvante vincamus.
- 88 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui se affligendo carnem ab alimentis abstinent sectando iustitiam a culpa ieiunent.
- 88 Concede quaesumus omnipotens Deus ut huius sacrificii munus oblatum fragilitatem nostram ab omni malo purget semper et muniat.
- 88 Quaesumus omnipotens Deus ut inter eius membra numeremur cuius corpori communicamus et sanguini.
- 88 Praetende Domine fidelibus tuis dexteram caelestis auxilii ut et te toto corde perquirant et quae digne postulant consequi mercantur.
- 88 Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui ex merito nostrae actionis affligimur tuae gratiae consolatione respiremus.
- 88 Sacrificiis praesentibus Domine quaesumus intende placatus ut et devotioni nostrae proficiant et saluti.
- 88 Da nobis misericors Deus ut sancta tua quibus incessanter explemur sinceris tractemus obsequiis et fideli semper mente sumamus.
- 88 Deus qui in deserti regione multitudinem populi tua virtute satiasti in huius quoque saeculi transeuntes excursu victum nobis spiritalem ne deficiamus inpende.
- 88 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut observationes sacras annua devotione recolentes et corpore tibi placeamus et mente.
- 89 Oblatum tibi Domine sacrificium vivificet nos semper et muniat.
- 89 Sumptis Domine salutaribus sacramentis ad redemptionis aeternae quaesumus proficiamus augmentum.
- 89 Deprecationem nostram quaesumus Domine benignus exaudi et quibus supplicandi praestas affectum tribue defensionis auxilium.
- 89 Sacrae nobis quaesumus Domine observationis ieiunia et pie conversationis augmentum et tuae propitiationis continuum praestent auxilium.
- 89 Haec hostia Domine quaesumus emundet nostra delicta et sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet.
- 89 Huius nos Domine perceptio sacramenti mundet a crimine et ad caelestia regna perducat.
- 89 Miserere Domine populo tuo et continuis tribulationibus laborantem propitius respirare concede.
- 89 Deus qui et iustis praemia meritorum et peccatoribus per ieiunium veniam praebes miserere supplicibus tuis ut reatus nostri < confessio > indulgentiam valeat percipere delictorum.
- 89 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut quos ieiunia votiva castigant ipsa quoque devotio sancta laetificet ut terrenis affectibus mitigatis facilius caelestia capiamus.
- 89 Supplices Domine te rogamus ut his sacrificiis peccata nostra mundentur quia tunc veram nobis tribuis et mentis et corporis sanitatem.
- 89 Sacramenta quae sumpsimus Domine Deus noster et spiritalibus nos repleant alimentis et corporalibus tueantur auxiliis.
- 90 Pateant aures misericordiae tuae Domine precibus supplicantum et ut petentibus desiderata concedas fac eos quae tibi sunt placita postulare.
- 90 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut quos votiva ieiunia castigant ipsa quoque devotio sancta laetificet ut terrenis affectibus mitigatis facilius caelestia capiamus.
- 90 Purifica nos misericors Deus ut Ecclesiae tuae preces quae tibi gratae sunt pia munera deferentes fiant expiatis mentibus gratiores.
- 90 Caelestia dona capientibus quaesumus Domine non ad iudicium pervenire patiaris quod fidelibus tuis ad remedium providisti.
- 90 Populi tui Deus institutor et rector peccata quibus impugnantur expelle ut semper tibi placatus et tuo munimine sit securus.
- 90 Deus qui ineffabilibus mundum renovas sacramentis praesta quaesumus ut ecclesia tua aeternis proficiat institutis et temporalibus non destituatur auxiliis.
- 90 Munera nos Domine quaesumus oblata purificent et te nobis iugiter faciant esse placatum.
- 90 Haec nos quaesumus Domine participatio sacramenti et propriis reatibus indesinenter expediat et ab omnibus tueatur adversis.
- 90 Da quaesumus omnipotens Deus ut qui infirmitatis nostrae conscii de tua virtute confidimus sub tua semper pietate gaudeamus.
- 91 Fiat Domine quaesumus per gratiam tuam fructuosus nostrae devotionis affectus quia tunc nobis proderunt suscepta ieiunia si tuae sint placita pietati.
- 91 Oblationibus quaesumus Domine placare susceptis et ad te nostras etiam rebelles conpelle propitius voluntates.
- 91 Tua nos quaesumus Domine sancta purificent et operationis suae perficiant esse placatos.
- 91 Deus qui sperantibus in te misereri potius eligis quam irasci da nobis digne flere mala quae fecimus ut tuae consolationis gratiam invenire mereamur.
- 91 Quaesumus omnipotens Deus familiam tuam propitius respice ut te largiente regatur in corpore et te servante custodiatur in mente.
- 91 Haec munera Domine quaesumus et vincula nostrae pravitatis absolvant et tuae nobis misericordiae dona concilient.
- 91 Adesto nobis Domine Deus noster et quos tuis mysteriis recreasti perpetuis defende praesidiis.
- 91 Sanctifica quaesumus Domine nostra ieiunia et cunctarum nobis propitius indulgentiam largire culparum.
- 91 Concede nobis Domine Deus ut haec hostia salutaris et nostrorum fiat purgatio delictorum et tuae propitiatio maiestatis.
- 92 Sacramenti tui quaesumus Domine participatio salutaris et purificationem nobis praebeat et medelam.
- 92 Da quaesumus Domine populo tuo salutem mentis et corporis ut bonis operibus inherendo tua semper mereatur protectione defendi.
- 92 Nostra tibi quaesumus Domine sint accepta ieiunia quae nos et expiando gratiae tuae dignos efficiant et ad remedia perducant aeterna.
- 92 Hostias tibi Domine deferimus immolandas quae temporalem consolationem significent ut promissa non desperemus aeterna.
- 92 Da quaesumus omnipotens Deus ut quae divina sunt iugiter exequentes donis mereamur caelestibus propinquare.
- 92 Da nobis Domine quaesumus perseverantem in tua voluntate famulatum ut in diebus nostris et merito et numero populus tibi serviens augeatur.
- 92 Sanctificato hoc ieiunio Deus tuorum corda fidelium miserator illustra et quibus devotionis praestas affectum praebe supplicantibus pium benignus auditum.
- 92 Annue misericors Deus ut hostias placationis et laudis sincero tibi deferamus obsequio.
- 92 Caelestis doni benedictione percepta supplices te Deus omnipotens deprecamur ut hoc idem nobis et sacramenti causa sit et salutis.
- 93 Adesto supplicationibus nostris omnipotens Deus ut quibus fiduciam sperandae pietatis indulges consuetae misericordiae tribue benignus effectum.
- 93 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut dignitas condicionis humanae per immoderantiam satiata medicinalibus parsimoniis studio reformetur.
- 93 Domine Deus noster qui in his potius creaturis quas ad fragilitatis nostrae subsidium condidisti tuoque nomini munera iussisti dicandam constitui tribue quaesumus ut et vitae nobis praesentis auxilium et aeternitatis efficiant sacramentum.
- 93 Quod ore sumpsimus Domine mente capiamus et de munere temporali fiat nobis remedium sempiternum.
- 93 Esto quaesumus Domine propitius plebi tuae ut quae tibi non placent respuentes tuorum propitius repleatur delectationibus mandatorum.
- 93 Cordibus nostris Domine benignus infunde ut peccata nostra castigatione voluntaria cohibentes temporaliter potius maceremur quam suppliciis deputemur aeternis.
- 93 Praesta nobis misericors Deus ut digne tuis servire semper altaribus mereamur et eorum perpetua participatione salvari.
- 93 Sumpti sacrificii Domine perpetua nos tuitio non relinquat et noxia semper a nobis cuncta depellat.
- 94 Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui protectionis tuae gratiam quaerimus liberati a malis omnibus secura tibi mente serviamus.
- 94 Proficiat quaesumus Domine plebs tibi dicata pie devotionis affectum ut sacris actionibus erudita quanto maiestati tuae fit gratior tanto donis potioribus augeatur.
- 94 Cunctis nos quaesumus Domine reatibus et periculis propitiatus absolve quos tantis mysteriis tribuis esse consortes.
- 94 Divini satiati muneris largitate quaesumus Domine Deus noster ut huius semper participatione vivamus.
- 94 Tueatur quaesumus Domine dextera tua populum tuum deprecantem et purificatum dignanter erudiat ut consolationem praesentem ad futura bona proficiat.
- 94 Omnipotens sempiterne Deus qui humano generi ad imitandum humilitatis exemplum salvatorem nostrum carnem sumere et crucem subire fecisti concede propitius ut et patientiae ipsius habere documenta et resurrectionis consortia mereatur.
- 95 Concede quaesumus Domine ut oculis tuae maiestatis munus oblatum et gratiam nobis devotionis obtineat et effectum beatae perennitatis acquirat.
- 95 Per huius Domine operatione mysterii et vitia nostra purgentur et iusta desideria compleantur.
- 95 Da quaesumus omnipotens Deus ut qui in tot adversis ex nostra infirmitate deficimus intercedente unigeniti Filii tui passione respiremus.
- 95 Haec sacrificia nos omnipotens Deus potenti virtute mundatos ad suum faciant puriores venire principium.
- 95 Praebeant nobis Domine divinum tua sancta fervorem quo eorum pariter et actu delectemur et fructu.
- 95 Adiuva nos Deus salutaris noster et ad beneficia recolenda quibus nos instaurare dignatus es tribue venire gaudentes.
- 95 Omnipotens sempiterne Deus da nobis ita dominicae passionis sacramenta peragere ut indulgentiam percipere mereamur.
- 95 Sacrificia nos quaesumus Domine propensius ista restaurent quae medicinalibus sunt instituta ieiuniis.
- 95 Sanctificationibus tuis omnipotens Deus et vitia nostra curentur et remedia nobis sempiterna proveniant.
- 95 Tua nos misericordia Deus et ab omni subreptione vetustatis expurget et capaces sanctae novitatis efficiat. Per dominum nostrum i esum Christum.
- 96 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui nostris excessibus incessanter affligimur per Unigeniti tui passionem liberemur.
- 96 Deus qui pro nobis Filium tuum crucis patibulum subire voluisti ut inimici a nobis expelleres potestatem concede nobis famulis tuis ut resurrectionis gratiam consequamur.
- 96 Purifica nos misericors Deus ut Ecclesiae tuae preces quae tibi gratae sunt pia munera deferentes fiant expiatis mentibus gratiores.
- 96 Largire sensibus nostris omnipotens Deus ut per temporalem Filii tui mortem quam mysteria veneranda testantur vitam nobis dedisse perpetuam confidamus.
- 96 Respice Domine quaesumus super hanc familiam tuam pro qua Dominus noster Iesus Christus non dubitavit manibus tradi nocentium et crucis subire tormentum.
- 96 Deus a quo et Iudas reatus sui poenam et confessionis suae latro proemium sumpsit concede nobis tuae propitiationis effectum ut sicut in passionem suam Iesus Christus Dominus noster diversa utriusque intulit stipendia meritorum ita nobis ablato vetustatis errore resurrectionis suae gratiam largiatur.
- 96 Ipse tibi quaesumus Domine sancte Pater omnipotens Deus sacrificium nostrum reddat acceptum qui discipulis suis in sui commemoratione hoc fieri hodierna traditione monstravit.
- 96 Communicantes et diem sacratissimum celebrantes quo Dominus noster Iesus Christus pro nobis est traditus sed et memoriam venerantes.
- 97 Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus ob diem in qua Dominus noster Iesus Christus tradidit discipulis suis corporis et sanguinis sui mysteria celebranda quaesumus Domine ut placatus accipias.
- 97 Qui pridie quam pro nostra omnium salute pateretur hoc est hodie accepit panem in sanctas.
- 97 Emitte Domine Spiritum Sanctum tuum Paraclitum de caelis in hanc pinguedinem olivae quam de viridi ligno producere dignatus es ad refectionem corporis ut tua sancta benedictione sit omni unguenti tangenti tutamentum mentis et corporis ad evacuandos omnes dolores omnesque infirmitates omnem aegritudinem corporis unde unxisti sacerdotes reges prophetas et martyres chrisma tuum perfectum Domine a te benedictum permanens in visceribus nostris in nomine Domini nostri i esu Christi. Per quem haec omnia Domine.
- 97 Sursum corda. Gratias agamus Domino Deo nostro.
- 97 Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus. Qui in principio inter cetera bonitatis et pietatis tuae munera terram producere fructifera ligna iussisti inter quae huius pinguissimi liquoris ministrae oleae nascerentur quarum fructus sacro chrismati deserviret. Nam et David prophetico spiritu gratiae tuae sacramenta praenoscens vultus nostros in oleo exhilarandos esse cantavit et cum mundi crimina diluvio quondam expiarentur effuso similitudinem futuri muneris columba daemonstrans per olivae ramum pacem terris redditam nuntiavit. Quod in novissimis temporibus manifestis est effectibus declaratum cum baptismatis aquis omnium criminum commissa delentibus haec olei unctio vultus nostros iocundos efficit ac serenos. Inde etiam Moyse famulo tuo mandatum dedisti ut aaron fratrem suum prius aqua lotum per infusionem huius unguenti constitueres sacerdotem. Accessit ad hoc amplior honor cum Filius tuus Iesus Christus Dominus noster lavari a Ioanne undis Iordanicis exegisset ut spiritu sancto in columbae similitudinem desuper misso unigenitum tuum in quo tibi optime conplacuisset testimonio subsequentis vocis ostenderes et hoc illud esse manifestissime comprobares quod eum oleo laetitiae prae consortibus suis unguendum David propheta cecinisset. Te igitur deprecamur Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per eundem Iesum Christum Filium tuum dominum nostrum ut huius creaturae pinguedinem sanctificare tua benedictione digneris et Sancti Spiritus ei ammiscere virtutem cooperante potentia Christi tui a cuius sancto nomine chrisma nomen accepit unde unxisti sacerdotes reges prophetas et martyres ut sit his qui renati fuerint ex aqua et spiritu sancto chrisma salutis eosque aeternae vitae participes et caelestis gloriae facias esse consortes. Per dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum qui tecum vivit et regnat Deus in unitate Spiritus Sancti per omnia saecula saeculorum amen.
- 98 Deus qui virtute Sancti Spiritus tui inbecillarum mentium rudimenta confirmas te oramus Domine ut venturis ad beatae regenerationis lavacrum tribuas per unctionem istius creaturae purgationem mentis et corporis ut si quae illis adversantium spirituum inhesere reliquiae ad tactum sanctificati olei huius abscedant. Nullus spiritalibus nequitiis locus nulla refugis virtutibus sit facultas nulla insidiantibus malis latendi licentia relinquatur sed venientibus ad fidem servis tuis et Sancti Spiritus tui operatione mundandis sit unctionis huius praeparatio utilis ad salutem quam etiam caelestis regenerationis nativitate in sacramento sunt baptismatis adepturi. Per dominum nostrum Iesum Christum qui venturus est iudicare vivos et mortuos et saeculum per ignem.
- 99 Refecti vitalibus alimentis quaesumus Domine Deus noster ut quod tempore nostrae mortalitatis exsequimur immortalitatis tuae munere consequamur.
- 99 Oremus dilectissimi nobis pro ecclesia sancta Dei ut eam Deus et Dominus noster pacificare et custodire dignetur toto orbe terrarum subiciens ei principatus et potestates detque nobis quietam et tranquillam vitam degentibus glorificare Deum Patrem omnipotentem.
- 99 Oremus.
- 99 Omnipotens sempiterne Deus qui gloriam tuam omnibus in Christo gentibus revelasti custodi opera misericordiae tuae ut ecclesia toto orbe diffusa stabili fide in confessionem tui nominis perseveret.
- 99 Oremus et pro beatissimo papa nostro ill. ut Deus et Dominus noster qui elegit eum in ordinem episcopatus salvum atque incolumem custodiat ecclesiae suae sanctae ad regendum populum sanctum Dei.
- 99 Oremus.
- 99 Omnipotens sempiterne Deus cuius iudicio universa fundantur respice propitius ad preces nostras et electum nobis antistitem tua pietate conserva ut Christiana plebs quae tali gubernatur auctore sub tanto pontifice credulitatis suae meritis augeatur.
- 99 Oremus et pro omnibus episcopis presbyteris diaconibus subdiaconibus acolythis exorcistis lectoribus ostiariis confessoribus virginibus viduis et pro omni populo sancto Dei.
- 100 Oremus.
- 100 Omnipotens sempiterne Deus cuius spiritu totum corpus ecclesiae sanctificatur et regitur exaudi nos pro universis ordinibus supplicantes ut gratiae tuae munere ab omnibus tibi gradibus fideliter serviatur.
- 100 Oremus et pro Christianissimo imperatore nostro ut Deus et Dominus noster subditas illi faciat omnes barbaras nationes ad nostram perpetuam pacem.
- 100 Oremus.
- 100 Omnipotens sempiterne Deus in cuius manus sunt omnium potestates et omnia iura regnorum respice ad Romanum benignus imperium ut gentes quae in sua feritate confidunt potentiae tuae dextera conprimantur.
- 100 Oremus et pro catechumenis nostris ut Deus et Dominus noster adaperiat aures praecordiorum ipsorum ianuamque misericordiae ut per lavacrum regenerationis accepta remissione omnium peccatorum et ipsi inveniantur in Christo Iesu Domino nostro.
- 100 Oremus.
- 100 Omnipotens sempiterne Deus qui Ecclesiam tuam nova semper prole fecundas auge fidem et intellectum catechumenis nostris ut renati fonte baptismatis adoptionis tuae filiis aggregentur.
- 100 Oremus dilectissimi nobis Deum Patrem omnipotentem ut cunctis mundum purget erroribus morbos auferat famem depellat aperiat carceres vincla dissolvat peregrinantibus reditum infirmantibus sanitatem navigantibus portum salutis indulgeat.
- 100 Oremus.
- 100 Omnipotens sempiterne Deus maestorum consolatio laborantium fortitudo perveniant ad te preces de quacumque tribulatione clamantium ut omnes sibi in necessitatibus suis misericordiam tuam gaudeant adfuisse.
- 100 Oremus et pro hereticis et schismaticis ut Deus ac Dominus noster eruat eos ab erroribus universis et ad sanctam matrem ecclesiam catholicam atque apostolicam revocare dignetur.
- 100 Oremus.
- 100 Omnipotens sempiterne Deus qui salvas omnes et neminem vis perire respice ad animas diabolica fraude deceptas ut omni heretica pravitate deposita errantium corda resipiscant et ad veritatis tuae redeant unitatem.
- 101 Oremus et pro perfidis iudaeis ut Deus et Dominus noster auferat velamen de cordibus eorum ut et ipsi agnoscant Christum Iesum dominum nostrum.
- 101 Oremus.
- 101 Omnipotens sempiterne Deus qui etiam iudaicam perfidiam a tua misericordia non repellis exaudi preces nostras quas pro illius populi obcecatione deferimus ut agnita veritatis tuae luce quae Christus est a suis tenebris eruantur.
- 101 Oremus et pro paganis ut Deus omnipotens auferat iniquitatem a cordibus eorum et relictis idolis suis convertantur ad deum vivum et verum et unicum filium eius Iesum Christum deum et dominum nostrum cum quo vivit et regnat cum spiritu sancto.
- 101 Oremus.
- 101 Omnipotens sempiterne Deus qui non mortem peccatorum sed vitam semper inquiris suscipe propitius orationem nostram et libera eos ab idolorum cultura et aggrega Ecclesiae tuae sanctae ad laudem et gloriam nominis tui.
- 101 Benedic omnipotens Deus hanc creaturam salis tua benedictione caelesti in nomine Domini nostri Iesu Christi et in virtute Sancti Spiritus tui ad effugandum inimicum quam sanctificando sanctifices et benedicendo benedicas fiatque omnibus accipientibus perfecta medicina permanens in visceribus sumentium in nomine Domini nostri Iesu Christi.
- 101 Omnipotens sempiterne Deus respicere dignare super hunc famulum tuum quem ad rudimenta fidei vocare dignatus es caecitatem cordis ab eo expelle disrumpe omnes laqueos satanae quibus fuerat conligatus aperi ei ianuam misericordiae tuae et signo sapientiae indutus omnium cupiditatum foetoribus careat atque ad suavem odorem praeceptorum tuorum laetus tibi in ecclesia tua deserviat et proficiat de dic in diem signatus promissae gratiae tuae.
- 102 Aeternam ac iustissimam pietatem tuam deprecor Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus luminis et veritatis super hos famulos et famulas tuas digneris eos illuminare lumen intellegentiae tuae munda eos et sanctifica da eis scientiam veram ut digni efficiantur accedere ad gratiam baptismi tui teneant firmam spem consilium rectum doctrinam sanctam apti sint ad percipiendam gratiam baptismi tui.
- 102 Post pisteugis.
- 102 Nec te latet satanas imminere tibi poenas imminere tibi tormenta diem indicii diem supplicii sempiterni diem qui venturus est velut clibanus ardens in quo tibi atque angelis tuis praeparatus sempiternus erit interitus. Et ideo pro tua nequitia damnate atque damnandae da honorem Deo vivo da honorem Iesu Christo filio eius da honorem spiritui sancto paraclito et recede ab his famulis et famulabus Dei quos hodie Deus et Dominus noster ad suam gratiam et benedictionem vocare dignatus est. In nomine Domini nostri Iesu Christi qui venturus est iudicare vivos et mortuos et saeculum per ignem.
- 102 Effeta.
- 102 Abrenuntias satanae. Abrenuntio.
- 102 Et omnibus operibus eius. Abrenuntio.
- 102 Et omnibus pompis eius. Abrenuntio.
- 103 In principio fecit Deus caelum et terram.
- 103 Deus qui mirabiliter creasti hominem et mirabilius redemisti da nobis quaesumus contra oblectamenta peccati mentis ratione persistere ut mereamur ad gaudia aeterna pervenire.
- 103 Factum est autem in vigilia matutina.
- 103 Deus cuius antiqua miracula in praesenti quoque saeculo coruscare sentimus praesta quaesumus ut sicut priorem populum ab aegyptiis liberasti hoc ad salutem gentium per aquas baptismatis opereris.
- 103 Et apprehendent septem mulieres unum hominem.
- 103 Deus qui nos ad celebrandum paschale sacramentum utriusque testamenti paginis instruis da nobis intellegere misericordiam tuam ut ex perceptione praesentium munerum firma sit expectatio futurorum.
- 103 Est hereditas credentibus in Domino.
- 103 Deus qui Ecclesiam tuam semper gentium vocatione multiplicas concede propitius ut quos aqua baptismatis abluis continua protectione tuearis.
- 103 Sicut cervus desiderat.
- 103 Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui festa paschalia agimus caelestibus desideriis accensi fontem vitae sitiamus.
- 103 Omnipotens sempiterne Deus respice propitius ad devotionem populi renascentis qui sicut cervus aquarum tuarum expetit fontem et concede propitius ut fidei ipsius sitis baptismatis mysterio animam corpusque sanctificet.
- 104 Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo.
- 104 Omnipotens sempiterne Deus adesto magnae pietatis tuae mysteriis adesto sacramentis et ad creandos novos populos quos tibi fons baptismatis parturit spiritum adoptionis emitte ut quod nostrae humilitatis gerendum est ministerio tuae virtutis impleatur effectu.
- 104 Per omnia saecula ... Dominus vobiscum ... Sursum corda
- 104 Deus qui invisibili potentia sacramentorum tuorum mirabiliter operaris effectum et licet nos tantis mysteriis exsequendis simus indigni tu tamen gratiae tuae dona non deserens etiam ad nostras preces aures tuae pietatis inclinas. Deus cuius spiritus super aquas inter ipsa mundi primordia ferebatur ut virtutem sanctificationis aquarum natura conciperet Deus qui nocentis mundi crimina per aquas abluens regenerationis speciem in ipsa diluvii effusione signasti ut unius eiusdemque elementi mysterio et finis esset vitiis et origo virtutis. Respice Domine in faciem Ecclesiae tuae et multiplica in ea generationes tuas qui gratiae tuae affluentis impetu laetificas civitatem tuam fontemque baptismatis aperis toto orbe terrarum gentibus innovandis ut tuae maiestatis imperio sumat Unigeniti tui gratiam de spiritu sancto.
- 104 Qui hanc aquam regenerandis hominibus praeparatam arcana sui luminis ammixtione fecundet ut sanctificatione concepta ab inmaculato divini fontis utero in novam renatam creaturam progenies caelestis emergat et quos aut sexus in corpore aut aetas discernit in tempore omnes in uno pariat gratia mater infantia. Procul ergo hinc iubente te Domine omnis spiritus inmundus abscedat procul tota nequitia diabolicae fraudis absistat. Nihil hic loci habeat contrariae virtutis ammixtio non insidiando circumvolet non latendo subripiat non inficiendo corrumpat. Sit haec sancta et innocens creatura libera ab omni impugnatoris incursu et totius nequitiae purgata discessu sit fons vivus aqua regenerans unda purificans ut omnes hoc lavacro salutifero diluendi operante in eis spiritu sancto perfectae purgationis indulgentiam consequantur.
- 105 Unde benedico te creatura aquae per Deum vivum per Deum sanctum qui te in principio verbo separavit ab arida et in quattuor fluminibus totam terram rigari praecepit. Qui te in deserto amaram suavitate indita fecit esse potabilem et sitienti populo de petra produxit. Benedico te et per Iesum Christum filium eius unicum dominum nostrum qui te in Chanaan Galileae signo ammirabili sua potentia convertit in vinum. Qui pedibus super te ambulavit et a Ioanne in Iordane in te baptizatus est. Qui te una cum sanguine de latere suo produxit et discipulis suis iussit ut credentes baptizarentur in te dicens Ite docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
- 105 Haec nobis praecepta servantibus tu Deus omnipotens clemens adesto tu benignus aspira tu has simplices aquas tuo ore benedicito ut praeter naturalem emundationem quam lavandis possunt adhibere corporibus sint etiam purificandis mentibus efficaces.
- 105 Descendat in hac plenitudine fontis virtus Spiritus tui totamque huius substantiam regenerandi fecundet effectu. Hic omnium peccatorum maculae deleantur hic natura ad imaginem tuam condita et ad honorem sui reformata principii cunctis vetustatis squaloribus emundetur ut omnis homo hoc sacramentum regenerationis ingressus in vere innocentiae novam infantiam renascatur. Per dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum qui venturus est iudicare vivos et mortuos et seculum per ignem.
- 106 Deus omnipotens Pater Domini nostri Iesu Christi qui te regeneravit ex aqua et spiritu sancto quique dedit tibi remissionem omnium peccatorum ipse te linet chrisma salutis in vitam aeternam.
- 106 Omnipotens sempiterne Deus qui regenerare dignatus es hos famulos et famulas tuas ex aqua et spiritu sancto quique dedisti eis remissionem omnium peccatorum emitte in eos septiformem spiritum tuum sanctum paraclitum de caelis <spiritum sapientiae et intellectus> spiritum consilii et fortitudinis spiritum scientiae et pietatis adimple eos spiritu timoris Domini et consigna eos signo crucis in vitam propitiatus aeternam.
- 106 Deus qui hanc sacratissimam noctem gloria dominicae resurrectionis illustras conserva in novam familiae tuae progeniem adoptionis spiritum quem dedisti ut corpore et mente renovati puram tibi exhibeant servitutem.
- 106 Suscipe Domine quaesumus preces populi tui cum oblationibus hostiarum ut paschalibus initiata mysteriis ad aeternitatis nobis medelam te operante proficiant.
- 106 Te quidem omni tempore sed in hanc potissimam noctem gloriosius praedicare cum Pascha nostrum immolatus est Christus. Ipse enim venis est agnus qui abstulit peccata mundi. Qui mortem nostram moriendo destruxit et vitam resurgendo reparavit. Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes Sanctus sanctus sanctus.
- 107 Communicantes et noctem sacratissimam celebrantes resurrectionis Domini Dei nostri i esu Christi secundum carnem sed et memoriam venerantes inprimis gloriosae semper Virginis Mariae Genitricis eiusdem dei et Domini nostri Iesu Christi sed et beatorum apostolorum.
- 107 Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus pro his quoque quos regenerare dignatus es ex aqua et spiritu sancto tribuens eis remissionem omnium peccatorum quaesumus Domine ut placatus accipias.
- 107 Spiritum in nobis Domine tuae caritatis infunde ut quos sacramentis paschalibus satiasti tua facias pietate concordes.
- 107 Deus qui hodierna die per unigenitum tuum aeternitatis nobis aditum devicta morte reserasti vota nostra quae praeveniendo adspiras etiam adiuvando prosequere. Per eundem Dominum nostrum.
- 107 Suscipe Domine quaesumus preces populi tui cum oblationibus hostiarum ut paschalibus initiata mysteriis ad aeternitatis nobis medelam te operante proficiant.
- 107 Te quidem omni tempore sed in hanc potissimam diem gloriosius praedicare cum Pascha nostrum immolatus est Christus. Ipse enim verus est agnus qui abstulit peccata mundi. Qui mortem nostram moriendo destruxit et vitam resurgendo reparavit. Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus cumque omnis militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes.
- 107 Communicantes et diem sacratissimum celebrantes resurrectionis Domini Dei nostri Iesu Christi secundum carnem sed et memoriam venerantes inprimis gloriosae semper Virginis Mariae Genitricis eiusdem dei et Domini nostri Iesu Christi sed et beatorum apostolorum.
- 108 Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus pro his quoque quos regenerare dignatus es ex aqua et spiritu sancto tribuens eis remissionem omnium peccatorum quaesumus Domine ut placatus accipias.
- 108 Spiritum in nobis Domine tuae caritatis infunde ut quos sacramentis paschalibus satiasti tua facias pietate concordes.
- 108 Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui resurrectionis dominicae sollemnia colimus innovatione tui spiritus a morte animae resurgamus.
- 108 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui resurrectionis dominicae sollemnia colimus ereptionis nostrae suscipere laetitiam mereamur.
- 108 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui gratiam dominicae resurrectionis agnovimus ipsi per amorem spiritus a morte animae resurgamus.
- 108 Deus qui sollemnitate paschali mundo remedia contulisti populum tuum quaesumus caelesti dono prosequere ut et perfectam libertatem consequi mereatur et ad vitam proficiat sempiternam.
- 108 Suscipe Domine quaesumus preces populi tui cum oblationibus hostiarum ut paschalibus initiata mysteriis ad aeternitatis nobis medelam te operante proficiant.
- 108 Te quidem omni tempore sed in hac potissimum die gloriosius praedicare cum Pascha nostrum immolatus est Christus. Ipse enim verus est agnus qui abstulit peccata mundi. Qui mortem nostram moriendo destruxit et vitam resurgendo reparavit. Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes.
- 109 Communicantes et diem sacratissimum celebrantes resurrectionis Domini Dei nostri Iesu Christi secundum carnem sed beatorum apostolorum.
- 109 Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus pro his quoque quos regenerare dignatus es ex aqua et spiritu sancto tribuens eis remissionem omnium peccatorum quaesumus Domine ut placatus accipias.
- 109 Spiritum in nobis Domine tuae caritatis infunde ut quos sacramentis paschalibus satiasti tua facias pietate concordes.
- 109 Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui peccatorum nostrorum pondere premimur a cunctis malis imminentibus per haec paschalia festa liberemur.
- 110 Concede quaesumus omnipotens Deus ut festa paschalia quae venerando colimus etiam vivendo teneamus.
- 110 Deus qui populum tuum de hostis callidi servitute liberasti preces eius misericorditer respice et adversantes ei tua virtute prosterne.
- 110 Deus qui Ecclesiam tuam novo semper foetu multiplicas concede famulis tuis ut sacramentum vivendo teneant quod fide perceperunt.
- 110 Suscipe Domine fidelium preces cum oblationibus hostiarum ut per haec piae devotionis officia ad caelestem gloriam transeamus.
- 110 Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus pro his quoque quos regenerare dignatus es ex aqua et spiritu sancto tribuens eis remissionem omnium peccatorum quaesumus Domine ut placatus accipias.
- 110 Concede quaesumus omnipotens ut paschalis perceptio sacramenti continua in nostris mentibus perseveret.
- 110 Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui paschalis festivitatis sollemnia colimus in tua semper sanctificatione vivamus.
- 110 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut per haec paschalia festa quae colimus devoti semper in tua laude vivamus.
- 110 Deus qui conspicis familiam tuam omni humana virtute destitui paschali interveniente festivitate tui eam brachii protectione custodi.
- 110 Deus qui nos resurrectionis dominicae annua sollemnitate laetificas concede propitius ut per temporalia festa quae agimus pervenire ad gaudia aeterna mereamur.
- 110 Sacrificia Domine paschalibus gaudiis immolamus quibus ecclesia mirabiliter et nascitur et nutritur.
- 110 Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus pro his quoque quos regenerare dignatus es ex aqua et spiritu sancto tribuens eis remissionem omnium peccatorum quaesumus Domine ut placatus accipias.
- 110 Ab omni nos quaesumus Domine vetustate purgatos sacramenti tui veneranda perceptio in novam transferat creaturam.
- 110 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut huius paschalis festivitatis mirabile sacramentum et temporalem nobis tranquillitatem tribuat et vitam conferat sempiternam.
- 110 Deus qui nos per paschalia festa laetificas concede propitius ut ea quae devote agimus te adiuvante fideliter teneamus.
- 110 Tribue quaesumus omnipotens Deus ut illuc tendat Christianae devotionis affectus quo tecum est nostra substantia.
- 110 Deus qui diversitatem gentium in confessionem tui nominis adunasti da ut renatis fonte baptismatis una sit fides mentium et pietas actionum.
- 111 Suscipe quaesumus Domine munera populorum tuorum propitius ut confessione tui nominis et baptismate renovati sempiternam beatitudinem consequantur.
- 111 Te quidem omni tempore sed in hac potissimum die gloriosius praedicare cum Pascha nostrum immolatus est Christus. Ipse enim verus est agnus qui abstulit peccata mundi. Qui mortem nostram moriendo destruxit et vitam resurgendo reparavit. Et ideo.
- 111 Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus pro his quoque quos regenerare dignatus es ex aqua et spiritu sancto tribuens eis remissionem omnium peccatorum quaesumus Domine ut placatus accipias.
- 111 Exaudi Domine preces nostras ut redemptionis nostrae sacrosancta commercia et vitae nobis conferant praesentis auxilium et gaudia sempiterna concilient.
- 111 Deus qui nobis ad celebrandum paschale sacramentum liberiores animos praestitisti doce nos et metuere quod irasceris et amare quod praecipis.
- 111 Da quaesumus omnipotens Deus ut ecclesia tua et suorum firmitate membrorum et nova semper fecunditate laetetur.
- 111 Multiplica quaesumus Domine fidem populi tui et cuius per te sumpsit initium per te consequatur augmentum.
- 111 Omnipotens sempiterne Deus qui paschale sacramentum in reconciliationis humanae foedere contulisti da mentibus nostris ut quod professione celebramus imitemur affectu.
- 111 Hostias quaesumus Domine placatus assume quas et pro renatorum expiatione peccati deferimus et pro acceleratione caelestis auxilii.
- 111 Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus pro his quoque quos regenerare dignatus es ex aqua et spiritu sancto tribuens eis remissionem omnium peccatorum quaesumus Domine ut placatus accipias.
- 111 Respice quaesumus Domine populum tuum et quem aeternis dignatus es renovare mysteriis a temporalibus culpis dignanter absolve.
- 111 Deus per quem nobis et redemptio venit et praestatur adoptio respice in opera misericordiae tuae ut in Christo renatis et aeterna tribuatur hereditas et vera libertas.
- 112 Adesto quaesumus Domine familiae tuae et dignanter impende ut quibus fidei gratiam contulisti et coronam largiaris aeternam.
- 112 Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui festa paschalia venerando egimus per haec contingere ad gaudia aeterna mereamur.
- 112 Concede quaesumus Domine semper nos per haec mysteria paschalia gratulari ut continua nostrae reparationis operatio perpetua nobis fiat causa laetitiae.
- 112 Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus pro his quoque quos regenerare dignatus es ex aqua et spiritu sancto tribuens eis remissionem omnium peccatorum quaesumus Domine ut placatus accipias.
- 112 Redemptionis nostrae munere vegetati quaesumus Domine ut hoc perpetuae salutis auxilium fides semper vera perficiat.
- 112 Deus totius conditor creaturae famulos tuos quos fonte renovasti baptismatis quo<s>que gratiae tuae plenitudine solidasti in adoptionis sorte facias dignanter adscribi.
- 112 Deus qui multiplicas Ecclesiam tuam in subole renascentium fac eam gaudere propitius de suorum provectibus filiorum.
- 112 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui paschalia festa peregimus haec te largiente moribus et vita teneamus.
- 112 Suscipe munera quaesumus Domine exsultantis ecclesiae et cui causam tanti gaudii praestitisti perpetuum fructum concede laetitiae.
- 112 Quaesumus Domine Deus noster ut sacrosancta mysteria quae pro reparationis nostrae munimine contulisti et praesens nobis remedium esse facias et futurum.
- 113 Largire quaesumus Domine fidelibus tuis indulgentiam placatus et pacem ut pariter ab omnibus mundentur offensis et secura tibi mente deserviant.
- 113 Deus qui nos exsultantibus animis Pascha tuum celebrare tribuisti fac nos quaesumus et temporalibus gaudere subsidiis et aeternitatis effectibus gratulari.
- 113 Deus qui omnes in Christo renatos genus regium et sacerdotale fecisti da nobis et velle et posse quae praecipis ut populo ad aeternitatem vocato una sit fides cordium et pietas actionum.
- 113 Deus qui credentes in te fonte baptismatis innovasti hanc renatis in Christo concede custodiam ut nullo erroris incursu gratiam tuae benedictionis ammittant.
- 113 Deus qui pro salute mundi sacrificium paschale fecisti propitiare supplicationibus nostris ut interpellans pro nobis pontifex summus nos per id quod nostri est similis reconciliet per id quod tibi est aequalis absolvat.
- 113 Deus qui ad aeternam vitam in Christi resurrectione nos reparas erige nos ad consedentem in dextera tua nostrae salutis auctorem ut qui propter nos iudicandus advenit pro nobis iudicaturus adveniat.
- 113 Deus et reparator innocentiae et amator dirige ad te tuorum corda servorum ut de infidelitatis tenebris liberati numquam a tuae virtutis luce discedant.
- 113 Deus qui credentes in te populos gratiae tuae largitate multiplicas respice propitius ad electionem tuam ut qui sacramento baptismatis sunt renati regni caelestis mereantur introitum.
- 113 Omnipotens sempiterne Deus qui humanam naturam supra primae originis praeparas dignitatem respice pietatis tuae ineffabile sacramentum et quos regenerationis mysterio innovare dignatus es in his dona tua perpetua gratiae protectione conserva.
- 114 Omnipotens sempiterne Deus deduc nos ad societatem caelestium gaudiorum ut spiritu sancto renatos regnum tuum facias introire atque eo perveniat humilitas gregis quo praecessit celsitudo pastoris.
- 114 Praesta nobis omnipotens et misericors Deus ut in resurrectione Domini nostri Iesu Christi percipiamus veraciter portionem.
- 114 Concede quaesumus omnipotens Deus ut veterem cum suis rationibus hominem deponentes illius conversatione vivamus ad cuius nos substantiam paschalibus remediis transtulisti.
- 114 Depelle Domine conscriptum peccati lege chirographum quod in nobis paschali mysterio per resurrectionem tui filii vacuasti.
- 114 Deus qui ad aeternam vitam in Christi resurrectione nos reparas imple pietatis tuae ineffabile sacramentum ut cum in maiestate sua salvator noster advenerit quos fecisti baptismo regenerari facias beata immortalitate vestiri.
- 114 Deus humani generis conditor et redemptor da quaesumus ut reparationis nostrae collata subsidia te iugiter inspirante sectemur.
- 114 Gaudeat Domine plebs fidelis et cum propriae recolit salvationis exordia eius promoveatur augmentis.
- 114 Deus qui renatis aqua et spiritu sancto caelestis regni pandis introitum auge super famulos tuos gratiam quam dedisti ut qui ab omnibus sunt purgati peccatis a nullis priventur promissis.
- 114 Fac omnipotens Deus ut qui paschalibus remediis innovati similitudinem terreni parentis evasimus ad formam caelestis transferamur auctoris.
- 115 Deus qui nos fecisti hodierna die paschalia festa celebrare fac nos quaesumus in caelestia regna gaudere.
- 115 Familiam tuam quaesumus Domine dextera tua perpetuo circumdet auxilio ut paschali interveniente sollemnitate ab omni pravitate defensa donis celestibus prosequatur.
- 115 Praesta quaesumus Domine Deus noster ut quae sollemni celebramus officio purificatae mentis intellegentiam consequamur.
- 115 Caelesti lumine quaesumus Domine semper et ubique nos praeveni ut mysterium cuius nos participes esse voluisti et puro cernamus intuitu et digno percipiamus effectu.
- 115 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui sanctorum tuorum Tiburtii Valeriani et Maximi sollemnia colimus eorum etiam virtutes imitemur.
- 115 Hostia haec quaesumus Domine quam in sanctorum tuorum natalicia recensentes offerimus et vincula nostrae pravitatis absolvat et tuae nobis misericordiae dona conciliet.
- 115 Sacro munere satiati supplices te Domine deprecamur ut quod debitae servitutis celebramus officio salvationis tuae sentiamus augmentum.
- 115 Deus qui nos beati Georgii martyris tui meritis et intercessione laetificas concede propitius ut qui eius beneficia poscimus dona tuae gratiae consequamur.
- 116 Munera Domine oblata sanctifica et intercedente beato Georgio martyre tuo nos per haec a peccatorum nostrorum maculis emunda.
- 116 Supplices te rogamus omnipotens Deus ut quos tuis reficis sacramentis intercedente beato Georgio martyre tuo tibi etiam placitis moribus dignanter tribuas deservire.
- 116 Mentem familiae tuae quaesumus Domine intercedente beato laurentio martyre tuo et munere conpunctionis aperi et largitate pietatis exaudi.
- 116 Deus qui culpas delinquentium districte feriendo percutis fletus quoque lugentium non recuses ut qui pondus tuae animadversionis cognovimus etiam pietatis gratiam sentiamus.
- 116 Parce Domine quaesumus parce populo tuo et nullis iam patiaris adversitatibus fatigari quos pretioso Filii tui sanguine redemisti.
- 116 Deus qui culpas nostras piis verberibus percutis ut nos a nostris iniquitatibus emundes da nobis et de verbere tuo proficere et de tua citius consolatione gaudere.
- 116 Adesto Domine supplicationibus nostris et sperantes in tua misericordia intercedente beato petro apostolo tuo caelesti protege benignus auxilio.
- 116 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut ad te toto corde clamantes intercedente beato petro apostolo tuo tuae pietatis indulgentiam consequamur.
- 116 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui in afflictione nostra de tua pietate confidimus contra adversa omnia tua semper protectione muniamur.
- 116 Haec munera Domine quaesumus et vincula nostrae pravitatis absolvant et tuae nobis misericordiae dona concilient.
- 117 Vota nostra quaesumus Domine pio favore prosequere ut dum dona tua in tribulatione percipimus de consolatione nostra in tuo amore crescamus.
- 117 Praetende nobis Domine misericordiam tuam ut quae votis expetimus conversatione tibi placita consequamur.
- 117 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut intercedente beato Vitale martyre tuo et a cunctis adversitatibus liberemur in corpore et a pravis cogitationibus mundemur in mente.
- 117 Accepta sit in conspectu tuo Domine nostra devotio et eius nobis fiat supplicatione salutaris pro cuius sollemnitate defertur.
- 117 Refecti participatione muneris sacri quaesumus Domine Deus noster ut cuius exequimur cultum sentiamus effectum.
- 117 Deus qui nos annua apostolorum tuorum Philippi et Iacobi sollemnitate laetificas praesta quaesumus ut quorum gaudemus meritis instruamur exemplis.
- 117 Munera Domine quae pro apostolorum tuorum Philippi et Iacobi sollemnitate deferimus propitius suscipe et mala omnia quae meremur averte.
- 117 Quaesumus Domine salutaribus repleti mysteriis ut quorum sollemnia celebramus eorum orationibus adiuvemur.
- 117 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui sanctorum tuorum Alexandri Eventi et Theoduli natalicia colimus a cunctis malis imminentibus eorum intercessionibus liberemur.
- 118 Super has quaesumus hostias Domine benedictio copiosa descendat quae et sanctificationem nobis clementer operetur et de martyrum nos sollemnitate laetificet.
- 118 Refecti participatione muneris sacri quaesumus Domine Deus noster ut quorum exequimur cultum sentiamus effectum.
- 118 Deus qui conspicis quia nos undique mala nostra perturbant praesta quaesumus ut beati Ioannis apostoli tui intercessio gloriosa nos protegat.
- 118 Muneribus nostris quaesumus Domine precibusque susceptis et celestibus nos munda mysteriis et clementer exaudi.
- 118 Refecti Domine pane caelesti ad vitam quaesumus nutriamur aeternam.
- 118 Da quaesumus omnipotens Deus ut qui beatorum martyrum Gordiani atque Epimachi sollemnia colimus eorum apud te intercessionibus adiuvemur.
- 118 Hostias tibi Domine beatorum martyrum Gordiani atque Epimachi dicatas meritis benignus adsume et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium.
- 118 Quaesumus omnipotens Deus ut qui caelestia alimenta percepimus intercedentibus sanctis tuis Gordiani atque Epimachi per haec contra omnia adversa muniamur.
- 119 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui beati Pancratii martyris tui natalicia colimus a cunctis malis imminentibus eius intercessionibus liberemur.
- 119 Munera quaesumus Domine tibi dicata sanctifica et intercedente beato Pancratio martyre tuo per eadem nos placatus intende.
- 119 Beati Pancratii martyris tui Domine intercessione placatus praesta quaesumus ut quae temporali celebramus actione perpetua salvatione capiamus.
- 119 Concede quaesumus omnipotens Deus ad eorum nos gaudia aeterna pertingere de quorum nos virtute tribuis annua sollemnitate gaudere.
- 119 Super has quaesumus hostias Domine benedictio copiosa descendat quae et sanctificationem nobis clementer operetur et de martyrum nos sollemnitate laetificet.
- 119 Supplices te rogamus omnipotens Deus ut quos tuis reficis sacramentis tibi etiam placitis moribus dignanter deservire concedas.
- 119 Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui hodierna die unigenitum tuum redemptorem nostrum ad caelos ascendisse credimus ipsi quoque mente in caelestibus habitemus.
- 119 Suscipe Domine munera quae pro Filii tui gloriosa ascensione deferimus et concede propitius ut a praesentibus periculis liberemur et ad vitam perveniamus aeternam.
- 120 Qui post resurrectionem suam omnibus discipulis suis manifestus apparuit et ipsis cernentibus <est> elevatus in caelum ut nos divinitatis suae tribueret esse participes. Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes Sanctus sanctus sanctus.
- 120 Communicantes et diem sacratissimum celebrantes quo Dominus noster unigenitus Filius tuus unitam sibi fragilitatis nostrae substantiam in gloriae tuae dexteram collocavit sed et memoriam.
- 120 Praesta nobis quaesumus omnipotens et misericors Deus ut quae visibilibus mysteriis sumenda percepimus invisibili consequamur effectu.
- 120 Adesto Domine supplicationibus nostris ut sicut humani generis salvatorem consedere tecum in tua maiestate confidimus ita usque ad consummationem saeculi manere nobiscum quemadmodum est pollicitus sentiamus.
- 120 Deus cuius Filius in alta caelorum potenter ascendens captivitatem nostram sua duxit virtute captivam tribue quaesumus ut dona quae suis participibus contulit largiatur et nobis.
- 120 Da quaesumus omnipotens Deus ut qui beati urbani martyris tui atque pontificis sollemnia colimus eius apud te intercessionibus adiuvemur.
- 120 Haec hostia Domine quaesumus emundet nostra delicta et sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet.
- 121 Refecti participatione muneris sacri quaesumus Domine Deus noster ut cuius exequimur cultum sentiamus effectum.
- 121 Deus temptavit Abraham.
- 121 Deus qui in Abrahae famuli tui opere humano generi oboedientiae exempla praebuisti concede nobis et nostrae voluntatis pravitatem frangere et tuorum praeceptorum rectitudinem adimplere.
- 121 Et scripsit Moyses canticum hoc
- 121 Deus qui nobis per prophetarum ora praecepisti temporalia relinquere atque ad aeterna festinare da famulis tuis ut quae a te iussa cognovimus implere caelesti inspiratione valeamus.
- 121 Et apprehendent septem mulieres unum hominem.
- 121 Deus qui nos ad celebrandam festivitatem utriusque testamenti paginis instruis da nobis intellegere misericordiam tuam ut ex perceptione praesentium munerum firma sit expectatio futurorum.
- 121 Audi Israel mandata vitae.
- 121 Deus incommutabilis virtus et lumen aeternum respice propitius ad totius ecclesiae mirabile sacramentum et da famulis tuis ut hoc quod devote agimus etiam rectitudine vitae teneamus.
- 121 Sicut cervus.
- 121 Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui sollemnitatem dono Spiritus Sancti colimus caelestibus desideriis accensi fontem vitae sitiamus.
- 122 Omnipotens sempiterne Deus qui paschale sacramentum quinquaginta dierum voluisti mysterio contineri praesta ut gentium facta dispersio divisione linguarum ad unam confessionem tui nominis caelesti munere congregentur.
- 122 Deus qui sacramento festivitatis hodiernae universam Ecclesiam tuam in omni gente et natione sanctificas in totam mundi latitudinem Spiritus tui dona diffunde.
- 122 Annue misericors Deus ut qui divina praecepta violando paradisi felicitate decidimus ad aeternae beatitudinis redeamus accessum per tuorum custodiam mandatorum.
- 122 Da nobis quaesumus Domine per gratiam Spiritus Sancti novam tui paracliti spiritalis observantiae disciplinam ut mentes nostras sacro purificante ieiunio cunctis reddantur eius muneribus aptiores.
- 122 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut claritatis tuae super nos splendor effulgeat et lux tuae lucis corda eorum qui per gratiam tuam renati sunt Sancti Spiritus illustratione confirmet.
- 122 Munera Domine quaesumus oblata sanctifica et corda nostra Sancti Spiritus illustratione emunda.
- 122 Qui ascendens super omnes caelos sedensque ad dexteram tuam promissum Spiritum Sanctum hodierna die in filios adoptionis effudit. Quapropter profusis gaudiis totus in orbem terrarum mundus exsultat sed et supernae virtutes atque angelicae potestates hymnum gloriae tuae concinnunt sine fine dicentes.
- 123 Communicantes et diem sacratissimum Pentecosten celebrantes quo Spiritus Sanctus apostolis innumeris linguis apparuit sed et memoriam venerantes.
- 123 Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus pro his quoque quos regenerare dignatus es ex aqua et spiritu sancto tribuens eis remissionem omnium peccatorum quaesumus Domine ut placatus.
- 123 Sancti Spiritus Domine corda nostra mundet infusio et sui roris intima aspersione fecundet.
- 123 Deus qui hodierna die corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti da nobis in eodem spiritu recta sapere et de eius consolatione gaudere.
- 123 Munera Domine quaesumus oblata sanctifica et corda nostra Sancti Spiritus illustratione emunda.
- 123 Qui ascendens super omnes caelos sedensque ad dexteram tuam promissum Spiritum Sanctum hodierna die in filios adoptionis effudit. Quapropter profusis gaudiis totus in orbem terrarum mundus exsultat sed et supernae virtutes atque angelicae potestates hymnum gloriae tuae concinnunt sine fine dicentes Sanctus.
- 123 Communicantes et diem sacratissimum Pentecosten celebrantes quo Spiritus Sanctus apostolis innumeris linguis apparuit sed et memoriam.
- 123 Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus pro his quoque quos regenerare dignatus es ex aqua et spiritu sancto tribuens eis remissionem omnium peccatorum quaesumus Domine ut placatus.
- 124 Sancti Spiritus Domine corda nostra mundet infusio et sui roris intima aspersione fecundet.
- 124 Deus qui apostolis tuis sanctum dedisti spiritum concede plebi tuae petitionis effectum ut quibus dedisti fidem largiaris et pacem.
- 124 Propitius Domine quaesumus haec dona sanctifica et hostiae spiritalis oblatione suscepta nosmetipsos tibi perfice munus aeternum.
- 124 Adesto Domine quaesumus populo tuo et quem mysteriis caelestibus imbuisti ab hostium furore defende.
- 124 Assit nobis Domine quaesumus virtus Spiritus Sancti qui et corda nostra clementer expurget et ab omnibus tueatur adversis.
- 124 Purificet nos Domine quaesumus muneris praesentis oblatio ut dignos sacra participatione perficiat.
- 124 Mentes nostras quaesumus Domine Spiritus Sanctus divinis reparet sacramentis quia ipse est remissio omnium peccatorum Per.
- 124 Mentes nostras quaesumus Domine paraclitus qui a te procedit illuminet et inducat in omnem sicut tuus promisit filius veritatem.
- 124 Praesta quaesumus omnipotens et misericors Deus ut Spiritus Sanctus adveniens templum nos gloriae suae dignanter habitando perficiat.
- 125 Accipe quaesumus Domine munus oblatum et dignanter operare ut quod mysteriis agimus piis effectibus celebremus.
- 125 Sumentes Domine caelestia sacramenta quaesumus clementiam tuam ut quod temporaliter gerimus aeternis gaudiis consequamur.
- 125 Da quaesumus Ecclesiae tuae misericors Deus ut sancto spiritu congregata hostili nullatenus incursione turbetur.
- 125 Sacrificia Domine tuis oblata conspectibus ignis ille divinus adsumat qui discipulorum Christi tui per sanctum spiritum corda succendit.
- 125 Sumpsimus Domine sacri dona mysterii humiliter deprecantes ut quae in tui commemoratione nos facere praecepisti in nostrae proficiant infirmitatis auxilium.
- 125 Mentibus nostris Domine Spiritum Sanctum benignus infunde cuius et sapientia conditi sumus et providentia gubernamur.
- 125 Illo nos igne quaesumus Domine Spiritus Sanctus inflammet quem Dominus noster Iesus Christus misit in terram et voluit vehementer accendi.
- 125 Deus qui ad animarum medelam ieiunii devotione castigari corpora praecepisti concede nobis propitius et mente et corpore semper tibi esse devotos.
- 125 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut salutaribus ieiuniis eruditi ab omnibus etiam vitiis abstinentes propitiationem tuam facilius impetremus.
- 126 Praesta quaesumus omnipotens Deus sic nos ab epulis carnalibus abstinere ut a vitiis inruentibus pariter ieiunemus.
- 126 Deus qui tribus pueris mitigasti flammas ignium concede propitius ut nos famulos tuos non exurat flamma vitiorum.
- 126 Ut accepta tibi sint Domine nostra ieiunia praesta nobis quaesumus huius munere sacramenti purificatum tibi pectus offerre.
- 126 Praebeant nobis Domine divinum tua sancta fervorem quo eorum pariter et actu delectemur et fructu.
- 126 Deprecationem nostram quaesumus Domine benignus exaudi et quibus supplicandi praestas affectum tribue defensionis auxilium.
- 126 Munera Domine oblata sanctifica ut tui nobis unigeniti corpus et sanguis fiat.
- 126 Haec nos communio Domine purget a crimine et caelestibus remediis faciat esse consortes.
- 126 Deus qui nos beati Nicomedis martyris tui meritis et intercessione laetificas concede propitius ut qui eius beneficia poscimus dona tuae gratiae consequamur.
- 126 Munera Domine oblata sanctifica et intercedente beato Nicomede martyre tuo nos per haec a peccatorum nostrorum maculis emunda.
- 127 Supplices te rogamus omnipotens Deus ut quos tuis reficis sacramentis intercedente beato Nicomede martyre tuo tibi etiam placitis moribus dignanter tribuas deservire.
- 127 Deus qui nos annua beatorum Marcellini et Petri martyrum tuorum sollemnitate laetificas praesta quaesumus ut quorum gaudemus meritis provocemur exemplis.
- 127 Hostia haec quaesumus Domine quam in sanctorum tuorum natalicia recensentes offerimus et vincula nostrae pravitatis absolvat et tuae nobis misericordiae dona conciliet.
- 127 Sacro munere satiati supplices te Domine deprecamur ut quod debitae servitutis celebramus officio salvationis tuae sentiamus augmentum.
- 127 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui sanctorum Marci et Marcelliani natalicia colimus a cunctis malis imminentibus eorum intercessione liberemur.
- 127 Munera Domine tibi dicata sanctifica et intercedentibus beato Marco et Marcelliano per eadem nos placatus intende.
- 127 Salutaris tui Domine munere satiati supplices exoramus ut quorum laetamur gustu renovemur effectu.
- 127 Deus qui nos annua sanctorum tuorum Protasii et Gervasii sollemnitate laetificas concede propitius ut quorum gaudemus meritis accendamur exemplis.
- 128 Oblatis quaesumus Domine placare muneribus et intercedentibus sanctis tuis a cunctis nos defende periculis.
- 128 Haec nos communio Domine purget a crimine et intercedentibus sanctis tuis caelestibus remediis faciat esse consortes.
- 128 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut familia tua per viam salutis incedat et beati Ioannis praecursoris hortamenta sectando ad eum quem praedixit secura perveniat.
- 128 Munera Domine oblata sanctifica et intercedente beato Ioanne Baptista nos per haec a peccatorum nostrorum maculis emunda.
- 128 Beati Ioannis Baptistae nos Domine praeclara comitetur oratio et quem venturum esse praedixit poscat nobis favere placatum.
- 128 Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui beati Ioannis Baptistae sollemnia colimus eius apud te intercessione muniamur.
- 128 Munera Domine oblata sanctifica et intercedente beato Ioanne Baptista nos per haec a peccatorum nostrorum maculis emunda.
- 128 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui caelestia alimenta percepimus intercedente beato Ioanne Baptista per haec contra omnia adversa muniamur.
- 129 Deus qui praesentem diem honorabilem nobis in beati Ioannis nativitate fecisti da populis tuis spiritalium gratiam gaudiorum et omnium fidelium mentes dirige in viam salutis aeternae.
- 129 Tua Domine muneribus altaria cumulamus illius nativitatem honore debito celebrantes qui salvatorem mundi et cecinit adfuturum et adesse monstravit.
- 129 Sumat ecclesia tua Deus beati Ioannis Baptistae generatione laetitiam per quem suae regenerationis cognovit auctorem.
- 129 Deus qui nos beati Ioannis Baptistae concedis natalicia perfrui eius nos tribue meritis adiuvari.
- 129 Omnipotens sempiterne Deus da cordibus nostris illam tuarum rectitudinem semitarum quam beati Ioannis Baptistae in deserto vox clamantis edocuit.
- 129 Deus qui conspicis quia nos undique mala nostra contristant per praecursorem gaudii corda nostra laetifica.
- 129 Da quaesumus omnipotens Deus intra sanctae ecclesiae uterum constitutos eo nos spiritu ab iniquitate nostra iustifica quo beatum Ioannem intra viscera materna docuisti.
- 129 Deus qui nos annua beati Ioannis Baptistae sollemnia frequentare concedis praesta quaesumus ut et devotis eadem mentibus celebremus et eius patrocinio promerente plene capiamus securitatis augmentum.
- 129 Omnipotens et misericors Deus qui beatum Ioannem Baptistam tua providentia destinasti ut perfectam plebem Christo Domino praepararet da quaesumus ut familia tua huius intercessione praeconis et a peccatis omnibus exuatur et ad eum quem prophetavit pervenire mereatur.
- 130 Quaesumus omnipotens Deus ut nos geminata laetitia hodiernae festivitatis excipiat quae de beatorum Ioannis et Pauli glorificatione procedit quos eadem fides et passio vere fecit esse germanos.
- 130 Hostias tibi Domine sanctorum martyrum tuorum Ioannis et Pauli dicatas meritis benignus adsume et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium.
- 130 Sumpsimus Domine sanctorum tuorum sollemnia celebrantes caelestia sacramenta praesta quaesumus ut quod temporaliter gerimus aeternis gaudiis consequamur.
- 130 Deus qui beatum leonem pontificem sanctorum tuorum meritis coaequasti concede propitius ut qui commemorationis eius festa percolimus vitae quoque imitemur exempla.
- 130 Annue nobis Domine ut animae famuli tui leoni haec prosit oblatio quem immolando totius mundi tribuisti relaxari delicta.
- 130 Deus qui animae famuli tui leoni aeternae beatitudinis proemia contulisti concede propitius ut qui peccatorum nostrorum pondere premimur eius apud te precibus sublevemur.
- 130 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut nullis nos permittas perturbationibus concuti quos in apostolicae confessionis petra solidasti.
- 131 Munus populi tui Domine quaesumus apostolica intercessione sanctifica nosque a peccatorum nostrorum maculis emunda.
- 131 Te Domine suppliciter exorare ut gregem tuum pastor aeternae non deseras sed per beatos apostolos tuos continua protectione custodias ut iisdem rectoribus gubernetur quos operis tui vicarios eidem contulisti praeesse pastores. Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes.
- 131 Quos caelesti Domine alimento satiasti apostolicis intercessionibus ab omni adversitate custodi.
- 131 Deus qui Ecclesiam tuam apostoli tui Petri fide et nomine consecrasti quique beatum illi Paulum ad praedicandum gentibus gloriam tuam sociare dignatus es concede ut omnes qui ad apostolorum tuorum sollemnia convenerunt spiritali remuneratione ditentur.
- 131 Deus qui hodiernam diem apostolorum tuorum Petri et Pauli martyrio consecrasti da Ecclesiae tuae eorum in omnibus sequi praeceptum per quos religionis sumpsit exordium.
- 131 Hostias Domine quas nomini tuo sacrandas offerimus apostolica prosequatur oratio per quam nos expiari tribuis et defendi.
- 131 Te Domine suppliciter exorare ut gregem tuum pastor aeternae non deseras sed per beatos apostolos tuos continua protectione custodias ut iisdem rectoribus gubernetur quos operis tui vicarios eidem contulisti praeesse pastores. Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus cumque omni militia celestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes.
- 132 Quos caelesti Domine alimento satiasti apostolicis intercessionibus ab omni adversitate custodi.
- 132 Deus qui apostolo Petro collatis clavibus regni caelestis ligandi atque solvendi pontificium tradidisti concede ut intercessionis eius auxilio a peccatorum nostrorum nexibus liberemur.
- 132 Omnipotens sempiterne Deus qui Ecclesiam tuam in apostolica soliditate fundatam ab infernorum erues terrore portarum praesta ut in tua veritate persistens nulla recipiat consortia perfidorum.
- 132 Familiam tuam Domine propitius intuere et apostolicis defende praesidiis ut eorum precibus gubernetur quibus nititur te constituente principibus.
- 132 Exaudi nos Deus salutaris noster et apostolorum tuorum nos tuere praesidiis quorum donasti fideles esse doctrinis.
- 132 Protege Domine populum tuum et apostolorum patrocinio confidentem perpetua defensione conserva.
- 132 Esto Domine plebi tuae sanctificator et custus ut apostolicis munita praesidiis et conversatione tibi placeat et secura deserviat.
- 132 Deus qui multitudinem gentium beati Pauli apostoli praedicatione docuisti da nobis quaesumus ut cuius natalicia colimus eius apud te patrocinia sentiamus.
- 133 Ecclesiae tuae quaesumus Domine preces et hostias apostolica commendet oratio ut quod pro illorum gloria celebramus nobis prosit ad veniam.
- 133 Perceptis Domine sacramentis beatis apostolis intervenientibus deprecamur ut quae pro illorum celebrata sunt gloria nobis proficiant ad medelam.
- 133 Deus eoius dextera beatum Petrum ambulantem in fluctibus ne mergeretur erexit et coapostolum eius Paulum tertium naufragantem de profundo pelagi liberavit exaudi nos propitius et concede ut amborum meritis aeternae Trinitatis gloriam consequamur.
- 133 Offerimus tibi Domine quaesumus preces et munera quae ut tuo sint digna conspectui apostolorum tuorum precibus adiuvemur.
- 133 Protege Domine populum tuum et apostolorum tuorum patrocinio confidentem perpetua defensione conserva.
- 133 Deus qui nos sanctorum tuorum Processi et Martiniani confessionibus gloriosis circumdas et protegis da nobis et eorum imitatione proficere et intercessione gaudere.
- 133 Suscipe Domine preces et munera quae ut tuo sint digna conspectui sanctorum tuorum precibus adiuventur.
- 134 Corporis sacri et pretiosi sanguinis repleti libamine quaesumus Domine Deus noster ut quod pia devotione gerimus certa redemptione capiamus.
- 134 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui gloriosos martyres fortes in sua confessione cognovimus pios apud te in nostra intercessione sentiamus.
- 134 Sacrificiis praesentibus Domine quaesumus placatus intende et intercedentibus sanctis tuis devotioni nostrae proficiant et saluti.
- 134 Quaesumus omnipotens Deus ut illius salutaris capiamus effectum cuius per haec mysteria pignus accepimus.
- 134 Infirmitatem nostram respice omnipotens Deus et quia pondus propriae actionis gravat beati Felicis martyris tui atque pontificis intercessio gloriosa nos protegat.
- 134 Accepta sit in conspectu tuo Domine nostra devotio et eius nobis fiat supplicatione salutaris pro cuius sollemnitate defertur.
- 134 Spiritum in nobis Domine tuae caritatis infunde ut quos uno caelesti pane satiasti intercedente beato Felice martyre tuo tua facias pietate concordes.
- 134 Deus qui sanctis tuis Abdon et Sennen ad hanc gloriam veniendi copiosum munus gratiae contulisti da famulis tuis suorum veniam peccatorum ut sanctorum tuorum intercedentibus meritis ab omnibus mereamur adversitatibus liberari.
- 135 Hostia haec quaesumus Domine quam in sanctorum tuorum natalicia recensentes offerimus et vincula nostrae pravitatis absolvat et tuae nobis misericordiae dona conciliet.
- 135 Per huius Domine operatione mysterii et vitia nostra purgentur et intercedentibus sanctis tuis iusta desideria compleantur.
- 135 Deus qui beatum Petrum apostolum a vinculis absolutum inlaesum abire fecisti nostrorum quaesumus absolve vincula peccatorum et omnia mala a nobis propitiatus exclude.
- 135 Oblatum tibi Domine sacrificium vivificet nos semper et muniat.
- 135 Corporis sacri et pretiosi sanguinis repleti libamine quaesumus Domine Deus noster ut quod pia devotione gerimus certa redemptione capiamus.
- 135 Deus qui nos beati Stephani martyris tui atque pontificis annua sollemnitate laetificas concede propitius ut cuius natalicia-colimus de eiusdem etiam protectione gaudeamus.
- 135 Munera tibi Domine dicata sanctifica et intercedente beato Stephano martyre tuo atque pontifice per eadem nos placatus intende.
- 136 Haec nos communio Domine purget a crimine et intercedente beato Stephano martyre tuo atque pontifice caelestibus remediis faciat esse consortes.
- 136 Deus qui conspicis quia ex nulla nostra virtute subsistimus concede propitius ut intercessione beati Sixti martyris tui atque pontificis contra omnia adversa muniamur.
- 136 Sacrificiis praesentibus Domine quaesumus intende placatus ut et devotioni nostrae proficiant et saluti.
- 136 Benedic Domine et hos fructus novos uvae quos tu Domine rore caeli et inundantia pluviarum et temporum serenitate atque tranquillitate ad maturitatem perducere dignatus es et dedisti ea ad usus nostros cum gratiarum actione percipere in nomine Domini nostri Iesu Christi. Per quem haec omnia Domine semper bona creas.
- 136 Praesta quaesumus Domine Deus noster ut cuius nobis festivitate votivae sunt sacramenta eius salutaria nobis intercessione reddantur.
- 136 Deus qui nos concedis sanctorum martyrum tuorum Felicissimi et Agapiti natalicia colere da nobis in aeterna laetitia de eorum societate gaudere.
- 137 Munera tibi Domine nostrae devotionis offerimus quae et pro tuorum tibi grata sint honore iustorum et nobis salutaria te miserante reddantur.
- 137 Praesta nobis Domine quaesumus intercedentibus sanctis tuis Felicissimo et Agapito ut quae ore contingimus pura mente capiamus.
- 137 Deus qui nos annua beati Cyriaci martyris tui sollemnitate laetificas concede propitius ut cuius natalicia colimus virtutem quoque passionis imitemur.
- 137 Accepta sit in conspectu tuo Domine nostra devotio et eius nobis fiat supplicatione salutaris pro cuius sollemnitate defertur Per.
- 137 Refecti participatione muneris sacri quaesumus Domine Deus noster ut cuius exsequimur cultum sentiamus effectum.
- 137 Adesto Domine supplicationibus nostris et intercessione beati Laurentii martyris tui perpetuam nobis misericordiam benignus inpende.
- 137 Hostias Domine quas tibi offerimus propitius suscipe et intercedente beato Laurentio martyre tuo vincula peccatorum nostrorum absolve.
- 137 Da quaesumus Domine Deus noster ut sicut beati Laurentii martyris tui commemoratione temporali gratulamur officio ita perpetuo laetemur aspectu.
- 138 Excita Domine in ecclesia tua spiritum cui beatus Laurentius levita servivit ut eodem nos replente studeamus amare quod amavit et opere exercere quod docuit.
- 138 Sacrificium nostrum tibi Domine quaesumus beati Laurentii precatio sancta conciliet ut cuius honore sollemniter exhibetur meritis efficiatur acceptum.
- 138 Supplices te rogamus omnipotens Deus ut quos donis caelestibus satiasti intercedente beato Laurentio martyre tuo perpetua protectione custodias.
- 138 Da nobis quaesumus omnipotens Deus vitiorum nostrorum flammas extinguere qui beato Laurentio tribuisti tormentorum suorum incendia superare.
- 138 Accipe quaesumus Domine munera dignanter oblata et beati Laurentii suffragantibus meritis ad nostrae salutis auxilium provenire concede.
- 138 Sacro munere satiati supplices te Domine deprecamur ut quod debitae servitutis celebramus officio intercedente beato Laurentio salvationis tuae sentiamus augmentum.
- 138 Deus cuius caritatis ardore beatus Laurentius edaces incendii flammas contempto persecutore devicit concede ut omnes qui martyrii eius merita veneramur protectionis tuae auxilio muniamur.
- 139 Beati Tiburtii nos Domine foveant continuata praesidia quia non desinis propitius intueri quos talibus auxiliis concesseris adiuvari.
- 139 Adesto Domine precibus populi tui adesto muneribus ut quae sacris sunt oblata mysteriis tuorum tibi placeant intercessione sanctorum.
- 139 Sumpsimus Domine pignus redemptionis aeternae sit nobis Domine quaesumus interveniente beato Tiburtio martyre tuo vitae praesentis auxilium pariter et futurae.
- 139 Da nobis omnipotens Deus ut beati Hippolyti martyris tui veneranda sollemnitas et devotionem nobis augeat et salutem.
- 139 Respice Domine munera populi tui sanctorum festivitate votiva et tuae testificatio veritatis nobis proficiat ad salutem.
- 139 Sacramentorum tuorum Domine communio sumta nos salvet et in tuae veritatis luce confirmet.
- 139 Deus qui nos beati Eusebii confessoris tui annua sollemnitate laetificas concede propitius ut cuius natalicia colimus per eius apud te exempla gradiamur.
- 139 Laudis tuae Domine hostias immolamus in tuorum commemoratione sanctorum quibus nos et praesentibus exui malis confidimus et futuris.
- 139 Refecti cibo potuque caelesti Deus noster te supplices exoramus ut in cuius haec commemoratione percepimus eius muniamur et precibus.
- 140 Deus qui virginalem aulam beatae Mariae in quam habitare eligere dignatus es da quaesumus ut sua nos defensione munitos iocundos faciat suae interesse festivitati.
- 140 Magna est Domine apud clementiam tuam Dei Genitricis oratio quam idcirco de praesenti seculo transtulisti ut pro peccatis nostris apud te fiducialiter intercedat.
- 140 Concede misericors Deus fragilitati nostrae praesidium ut qui sanctae Dei Genitricis requiem celebramus intercessionis eius auxilio a nostris iniquitatibus resurgamus.
- 140 Veneranda nobis Domine huius est diei festivitas in qua sancta dei genetrix mortem subiit temporalem nec tamen mortis nexibus deprimi potuit qui Filium tuum dominum nostrum de se genuit incarnatum.
- 140 Famulorum tuorum Domine delictis ignosce et qui placere de actibus nostris non valemus genetricis Filii tui Domini Dei nostri intercessione salvemur.
- 140 Subveniat Domine plebi tuae Dei Genitricis oratio quam etsi pro condicione camis migrasse cognoscimus in caelesti gloria apud te pro nobis orare sentiamus.
- 140 Mensae caelestis participes effecti imploramus clementiam tuam Domine Deus noster ut qui festa Dei Genitricis colimus a malis imminentibus eius intercessione liberemur.
- 141 Laetetur ecclesia tua Deus beati Agapiti martyris tui confisa suffragiis atque eius precibus gloriosis et devota permaneat et secura consistat.
- 141 Suscipe Domine munera quae in eius sollemnitate deferimus cuius nos confidimus patrocinio liberari.
- 141 Satiasti Domine familiam tuam muneribus sacris eius quaesumus semper interventione nos refove cuius sollemnia celebramus.
- 141 Auxilium tuum nobis Domine quaesumus placatus inpende et intercedente beato Timotheo martyre tuo dexteram super nos tuae propitiationis extende.
- 141 Accepta tibi sit Domine sacratae plebis oblatio pro tuorum honore sanctorum quorum se meritis percepisse de tribulatione cognoscit auxilium.
- 141 Divini muneris largitate satiati quaesumus Domine Deus noster ut intercedente beato Timotheo martyre tuo eius semper participatione vivamus.
- 141 Deus qui beatum Hermen martyrem tuum virtute constantiae in passione roborasti ex eius nobis imitatione tribue pro amore tuo prospera mundi dispicere et nulla eius adversa formidare.
- 141 Sacrificium tibi Domine laudis offerimus in tuorum commemoratione sanctorum da quaesumus ut quod illis contulit gloriam nobis prosit ad salutem.
- 142 Repleti Domine benedictione caelesti quaesumus clementiam tuam ut intercedente beato Hermen martyre tuo quae humiliter gerimus salubriter sentiamus.
- 142 Deus qui inter cetera potentiae tuae miracula etiam in sexu fragili victoriam martyrii contulisti concede propitius ut cuius natalicia colimus per eius exempla ad te gradiamur.
- 142 Hostias tibi Domine beatae Sabinae martyris tuae dicatas meritis benignus adsume et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium.
- 142 Divini muneris largitate satiati quaesumus Domine Deus noster ut intercedente beata Sabina martyrae tua in huius semper participatione vivamus.
- 142 Maiestatem tuam Domine supplices deprecamur ut sicut nos iugiter sanctorum tuorum commemoratione laetificas ita semper supplicatione defendas.
- 142 Hostias Domine tuae plebis intende et quas in honore sanctorum tuorum devota mente celebrat proficere sibi sentiat ad salutem.
- 142 Repleti Domine muneribus sacris quaesumus ut intercedentibus sanctis tuis in gratiarum tuarum semper actione maneamus.
- 143 Supplicationem servorum tuorum Deus miserator exaudi ut qui in nativitate Dei Genitricis et Virginis congregamur eius intercessionibus conplacatus a te de instantibus periculis eruamur.
- 143 Famulis tuis Domine caelestis gratiae munus inpertire ut quibus beatae Virginis partus extitit salutis exordium nativitatis eius votiva sollemnitas pacis tribuat incrementum.
- 143 Unigeniti tui Domine nobis succurrat humanitas ut qui natus de virgine matris integritatem non minuit sed sacravit in nativitatis eius sollemniis a nostris nos piaculis exuens oblationem nostram sibi faciat acceptam.
- 143 Sumpsimus Domine celebritatis annue votiva sacramenta praesta quaesumus ut et temporalis nobis vitae remedia praebeant et aeternae.
- 143 Beati proti nos Domine et Hyacinthi foveat pretiosa confessio et pia iugiter intercessione tueatur.
- 143 Pro sanctorum proti et Hyacinthi munera tibi Domine commemoratione quae debemus exsolvimus praesta quaesumus ut remedium nobis perpetuae salutis operentur.
- 143 Percepta nos Domine tua sancta purificent et beati proti et Hyacinthi quaesumus inploret oratio.
- 144 Infirmitatem nostram quaesumus Domine propitius respice et mala omnia quae iuste meremur sanctorum tuorum intercessione averte.
- 144 Adesto Domine supplicationibus nostris quas in sanctorum tuorum commemoratione deferimus ut qui nostrae iustitiae fiduciam non habemus eorum qui tibi placuerint meritis adiuvemur.
- 144 Quaesumus Domine salutaribus repleti mysteriis ut quorum sollemnia celebramus orationibus adiuvemur.
- 144 Deus qui Unigeniti tui Domini nostri Iesu Christi pretioso sanguine humanum genus redemere dignatus es concede propitius ut qui ad adorandam vivificam crucem adveniunt a peccatorum suorum nexibus liberentur.
- 144 Iesu Christi Domini nostri corpore saginati per quem crucis est sanctificatus vexillum quaesumus Domine Deus noster ut sicut adorare meruimus ita perennitatis eius gloriae salutaris potiamur effectum.
- 144 Quaesumus omnipotens Deus ut quos divina tribuis participatione gaudere humanis non sinas subiacere periculis.
- 144 Adesto Domine populo tuo ut beati Nicomedis martyris tui merita praeclara suscipiens ad impetrandam misericordiam tuam semper eius patrociniis adiuvetur.
- 145 Suscipe Domine munera propitius oblata quae maiestati tuae beati Nicomedis martyris commendet oratio.
- 145 Purificent nos Domine sacramenta quae sumpsimus et intercedente beato Nicomede martyre tuo a cunctis efficiant vitiis absolutos.
- 145 Omnipotens sempiterne Deus qui infirma mundi eligis ut fortia quaeque confundas concede propitius ut qui beatae Euphemiae martyris tuae sollemnia colimus eius apud te patrocinia sentiamus.
- 145 Praesta quaesumus Domine Deus noster ut sicut in tuo conspectu mors est pretiosa sanctorum ita eorum merita venerantium accepta tibi reddat oblatio.
- 145 Sanctificet nos Domine quaesumus tui perceptio sacramenti et intercessio beatae martyris Euphemiae tibi reddat acceptos.
- 145 Praesta Domine precibus nostris cum exsultatione provectum ut quorum diem passionis annua devotione recolimus etiam fidei constantiam subsequamur.
- 145 Vota populi tui Domine propitiatus intende et quorum nos tribuis sollemnia celebrare fac gaudere suffragiis.
- 145 Exaudi Domine preces nostras et sanctorum tuorum quorum festa sollemniter celebramus continuis foveamur auxiliis.
- 146 Absolve quaesumus Domine tuorum delicta populorum et a peccatorum nostrorum nexibus quae pro nostra fragilitate contraximus tua benignitate liberemur.
- 146 Pro nostrae servitutis augmento sacrificium tibi Domine laudis offerimus ut quod inmeritis contulisti propitius exequaris.
- 146 Quaesumus omnipotens Deus ut quos divina tribuis participatione gaudere humanis non sinas subiacere periculis.
- 146 Misericordiae tuae remediis quaesumus Domine fragilitas nostra subsistat ut quae sua condicione atteritur tua clementia reparetur.
- 146 Praesta quaesumus Domine familiae supplicanti ut dum a cibis corporalibus se abstinent a vitiis mente ieiunent.
- 146 Haec hostia Domine quaesumus emundet nostra delicta et sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet.
- 146 Sumentes dona caelestia suppliciter deprecamur ut quae sedula servitute donante te gerimus dignis sensibus tuo munere capiamus.
- 146 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut observationes sacras annua devotione recolentes et corpore tibi placeamus et mente.
- 146 Accepta tibi sint Domine quaesumus nostri dona ieiunii quae et expiando nos tua gratia dignos efficiant et ad sempiterna promissa perducant.
- 147 Quaesumus omnipotens Deus ut de perceptis muneribus gratias exhibente beneficia potiora sumamus.
- 147 Omnipotens sempiterne Deus qui per continentiam salutarem et corporibus mederis et mentibus maiestatem tuam supplices exoramus ut pia ieiunantium deprecatione placatus et praesentia nobis subsidia praebeas et futura.
- 147 Da nobis quaesumus omnipotens Deus ut ieiunando tua gratia satiemur et abstinendo cunctis efficiamur hostibus fortiores.
- 147 Tuere quaesumus Domine familiam tuam ut salutis aeternae remedia quae te aspirante requirimus te largiente consequamur.
- 147 Praesta quaesumus Domine sic nos ab epulis abstinere carnalibus ut a vitiis inruentibus pariter ieiunemus.
- 147 Ut nos Domine tribuis sollemne tibi deferre ieiunium sic nobis quaesumus indulgentiae praesta subsidium.
- 147 Deus qui tribus pueris mitigasti flammas ignium concede propitius ut nos famulos tuos non exurat flamma vitiorum.
- 147 Concede quaesumus omnipotens Deus ut oculis tuae maiestatis munus oblatum et gratiam nobis devotionis obtineat et effectum beatae perennitatis acquirat.
- 147 Perficiant in nobis Domine quaesumus tua sacramenta quod continent ut quae nunc specie gerimus rerum veritate capiamus.
- 147 Omnipotens sempiterne Deus misericordiam tuam ostende supplicibus ut qui de meritorum qualitate diffidimus non iudicium tuum sed indulgentiam sentiamus.
- 148 Sacrificiis praesentibus Domine quaesumus intende placatus ut et devotioni nostrae proficiant et saluti.
- 148 Quaesumus omnipotens Deus ut illius salutaris capiamus effectum cuius per haec mysteria pignus accepimus.
- 148 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui sanctorum tuorum Cosmae et Damiani natalicia colimus a cunctis malis imminentibus eorum intercessionibus liberemur.
- 148 Sanctorum tuorum nobis Domine pia non desit oratio quae et munera nostra conciliet et tuam nobis indulgentiam semper optineat.
- 148 Protegat Domine quaesumus populum tuum et participatione caelestis indulta convivii et deprecatio collata sanctorum.
- 148 Deus qui miro ordine angelorum ministeria hominumque dispensas concede propitius ut quibus tibi ministrantibus in caelo semper adsistitur ab his in terra nostra vita muniatur.
- 148 Hostias tibi Domine laudis offerimus suppliciter deprecantes ut eadem angelico pro nobis interveniente suffragio et placatus accipias et ad salutem nostram provenire concedas.
- 148 Beati archangeli tui Michaelis intercessione suffulti supplices te Domine deprecamur ut quos honore prosequimur contingamus et mente.
- 149 Exaudi Domine quaesumus preces nostras et interveniente beato Marco confessore tuo atque pontifice supplicationes nostras placatus intende.
- 149 Accepta tibi sit Domine sacrae plebis oblatio pro tuorum honore sanctorum quorum se meritis percepisse de tribulatione cognoscit auxilium.
- 149 Da quaesumus Domine fidelibus populis sanctorum tuorum semper veneratione laetari et eorum perpetua supplicatione muniri.
- 149 Deus qui nos conspicis ex nostra infirmitate deficere ad amorem tuum nos misericorditer per sanctorum tuorum exempla restaura.
- 149 Mystica nobis Domine prosit oblatio quae nos et a reatibus nostris expediat et perpetua salvatione confirmet.
- 149 Quaesumus omnipotens Deus ut et reatum nostrum munera sacrata purificent et rectae vivendo nobis operentur effectum.
- 149 Adesto Domine martyrum deprecatione sanctorum et quos pati pro tuo nomine tribuisti fac tuis fidelibus suffragari.
- 150 Deus qui nos beati martyris tui caesarii annua sollemnitate laetificas concede propitius ut cuius natalicia colimus etiam actiones imitemur.
- 150 Hostias tibi Domine beati caesarii martyris tui dicatas meritis benignus adsume et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium Per dominum.
- 150 Quaesumus omnipotens Deus ut qui caelestia alimenta percepimus intercedente beato caesario martyre tuo per haec contra omnia adversa muniamur.
- 150 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui gloriosos martyres Claudium Nicostratum Simpronianum castorium atque simplicium fortes in sua confessione cognovimus pios apud te in nostra intercessione sentiamus.
- 150 Benedictio tua Domine larga descendat quae et munera nostra deprecantibus sanctis tuis tibi reddat accepta et nobis sacramentum redemptionis efficiat.
- 150 Caelestibus refecti sacramentis et gaudiis supplices te Domine deprecamur ut quorum gloriamur triumphis protegamur auxiliis.
- 150 Deus qui nos beati Theodori martyris tui confessione gloriosa circumdas et protegis praesta nobis eius imitatione proficere et oratione fulciri.
- 150 Suscipe Domine fidelium preces cum oblationibus hostiarum et intercedente beato Theodoro martyre tuo per haec piae devotionis officia ad caelestem gloriam transeamus.
- 151 Praesta nobis Domine quaesumus intercedente beato Theodoro martyre tuo ut quae ore contingimus pura mente capiamus.
- 151 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui beati Mennae martyris tui natalicia colimus intercessione eius in tui nominis amore roboremur.
- 151 Muneribus nostris quaesumus Domine precibusque susceptis et caelestibus nos munda mysteriis et clementer exaudi.
- 151 Da quaesumus Domine Deus noster ut sicut tuorum commemoratione sanctorum temporali gratulamur officio ita perpetuo laetemur aspectu.
- 151 Deus qui conspicis quia ex nulla nostra virtute subsistimus concede propitius ut intercessione beati Martini confessoris tui contra omnia adversa muniamur.
- 151 Da misericors Deus ut haec nobis salutaris oblatio et propriis reatibus indesinenter expediat et ab omnibus tueatur adversis.
- 151 Praesta quaesumus Domine Deus noster ut quorum festivitate votiva sunt sacramenta eorum salutaria nobis intercessione reddantur.
- 152 Deus qui nos annua beatae Caeciliae martyris tuae sollemnitate laetificas da ut quam veneramur officio etiam piae conversationis sequamur exemplo.
- 152 Haec hostia Domine placationis et laudis quaesumus ut interveniente beata Caecilia martyrae tua nos propitiatione dignos semper efficiat.
- 152 Satiasti Domine familiam tuam muneribus sacris eius semper intercessione nos refove cuius sollemnia celebramus.
- 152 Deus qui nos annua beati clementis martyris tui atque pontificis sollemnitate laetificas concede propitius ut cuius natalicia colimus virtutem quoque passionis imitemur.
- 152 Munera Domine oblata sanctifica et intercedente beato demente martyre tuo per haec nos a peccatorum nostrorum maculis emunda.
- 152 Corporis sacri et pretiosi sanguinis repleti libamine quaesumus Domine Deus noster ut quod pia devotione gerimus certa redemptione capiamus.
- 152 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut beatae felicitatis martyris tuae sollemnia recensentes meritis ipsius protegamur et precibus.
- 152 Vota populi tui Domine propitiatus intende et quorum nos tribuis sollemnia celebrare fac gaudere suffragiis.
- 153 Supplices te rogamus omnipotens Deus ut intervenientibus sanctis tuis et tua in nobis dona multiplices et tempora nostra disponas.
- 153 Adesto Domine supplicationibus nostris ut qui ex iniquitate nostra reos nos esse cognoscimus beati Chrysogoni martyris tui intercessione liberemur.
- 153 Oblatis quaesumus Domine placare muneribus et intercedente beato Chrysogono martyre tuo a cunctis nos defende periculis.
- 153 Tui Domine perceptione sacramenti et a nostris mundemur occultis et ab hostium liberemur insidiis.
- 153 Deus qui nos beati Saturnini martyris tui concedis natalicia perfrui eius nos tribue meritis adiuvari.
- 153 Munera Domine tibi dicata sanctifica et intercedente beato Saturnino martyre tuo per eadem nos placatus intende.
- 153 Sanctificet nos Domine quaesumus tui perceptio sacramenti et intercessione sanctorum tibi reddat acceptos.
- 153 Quaesumus omnipotens Deus ut beatus Andreas apostolus pro nobis imploret auxilium ut a nostris reatibus absoluti a cunctis etiam periculis exuamur.
- 154 Sacrandum tibi Domine munus offerimus quod beati Andreae sollemnia recolentes purificationem quoque nostris mentibus imploramus.
- 154 Quia Ecclesiam tuam in apostolicis tribuisti consistere fundamentis de quorum collegio beati Andreae sollemnia celebrantes tua Domine praeconia non tacemus. Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes.
- 154 Perceptis Domine sacramentis suppliciter exoramus ut intercedente beato Andreae apostolo tuo quae pro illius veneranda gerimus passione nobis proficiant ad medelam.
- 154 Maiestatem tuam Domino suppliciter exoramus ut sicut Ecclesiae tuae beatus Andreas apostolus extitit praedicator et rector ita apud te sit pro nobis perpetuus intercessor.
- 154 Sacrificium nostrum tibi Domine quaesumus beati Andreae precatio sancta conciliet ut cuius honore sollemniter exhibetur meritis efficiatur acceptum.
- 154 Quia Ecclesiam tuam in apostolicis tribuisti consistere fundamentis de quorum collegio beati Andreae sollemnia celebrantes tua Domine praeconia non tacemus. Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes Sanctus ter.
- 155 Sumpsimus Domine divina mysteria beati Andreae festivitate lactantes quae sicut tuis sanctis ad gloriam ita nobis quaesumus ad veniam prodesse perficias.
- 155 Da nobis quaesumus Domine Deus noster beati apostoli tui Andreae intercessionibus sublevari ut per quos Ecclesiae tuae superni muneris rudimenta donasti per cos subsidia perpetuae salutis impendas.
- 155 Adiuvet Ecclesiam tuam tibi Domine supplicando beatus Andreas apostolus et pius interventor efficiat quod tui nominis extitit praedicator.
- 155 Deus qui es sanctorum tuorum splendor mirabilis qui hunc diem beati Andreae martyrio consecrasti da Ecclesiae tuae de eius natalicia semper gaudere ut apud misericordiam tuam exemplis eius protegamur et meritis.
- 155 Exaudi Domine populum tuum cum sancti apostoli tui Andreae patrocinio supplicantem ut tuo semper auxilio secura tibi possit devotione servire.
- 155 Excita Domine quaesumus potentiam tuam et veni ut ab imminentibus peccatorum nostrorum periculis te mereamur protegente eripi te liberante salvari.
- 156 Haec sacra nos Domine potenti virtute mundatos ad suum faciant puriores venire principium.
- 156 Suscipiamus Domine misericordiam tuam in medio templi tui et reparationis nostrae ventura sollemnia congruis honoribus praecedamus.
- 156 Excita Domine corda nostra ad praeparandas Unigeniti tui vias ut per eius adventum purificatis tibi mentibus servire mereamur.
- 156 Placare quaesumus Domine humilitatis nostrae precibus et hostiis et ubi nulla suppetunt suffragia meritorum tuis nobis succurre praesidiis.
- 156 Repleti cibo spiritalis alimoniae supplices te Domine deprecamur ut huius participatione mysterii doceas nos terrena dispicere et amare caelestia.
- 156 Exaudi nos Deus salutaris noster ut sicut de beatae luciae festivitate gaudemus ita pie devotionis erudiamur affectu.
- 156 Accepta tibi sit Domine sacratae plebis oblatio pro tuorum honore sanctorum quorum se meritis percepisse de tribulatione cognoscit auxilium.
- 156 Satiasti Domine familiam tuam muneribus sacris eius quaesumus semper interventione nos refove cuius sollemnia celebramus.
- 156 Aurem tuam quaesumus Domine precibus nostris accommoda et mentis nostrae tenebras gratiae tuae visitationis illustra.
- 156 Devotionis nostrae tibi quaesumus Domine hostia iugiter immoletur quae et sacri peragat instituta mysterii et salutare tuum nobis mirabiliter operetur.
- 156 Imploramus Domine clementiam tuam ut haec divina subsidia a vitiis expiatos ad festa ventura nos praeparent.
- 157 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut redemptionis nostrae ventura sollemnitas et praesentis nobis vitae subsidia conferat et aeternae beatitudinis praemia largiatur.
- 157 Festina quaesumus ne tardaveris Domine et auxilium nobis supernae virtutis inpende ut adventus tui consolationibus subleventur qui in tua pietate confidunt.
- 157 Accepta tibi sint Domine quaesumus nostra ieiunia quae et expiando nos tua gratia dignos efficiant et ad sempiterna promissa perducant.
- 157 Salutaris tui Domine munere satiati supplices deprecamur ut cuius laetamur gustu renovemur effectu.
- 157 Excita quaesumus Domine potentiam tuam et veni ut hi qui in tua pietate confidunt ab omni citius adversitate liberentur.
- 157 Muneribus nostris quaesumus Domine precibusque susceptis et caelestibus nos munda mysteriis et clementer exaudi.
- 157 Tui nos Domine sacramenti libatio sancta restauret et a vetustate purgatos in mysterii salutaris faciat transire consortium.
- 157 Deus qui conspicis quia ex nostra pravitate affligimur concede propitius ut ex tua visitatione consolemur.
- 157 Concede quaesumus omnipotens Deus ut quia sub peccati iugo ex vetusta servitute deprimimur expectata unigeniti Filii tui nova nativitate liberemur.
- 158 Indignos nos quaesumus Domine famulos tuos quos actionis propriae culpa contristat unigeniti Filii tui nos adventu laetifica.
- 158 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut Filii tui ventura sollemnitas et praesentis nobis vitae remedia conferat et praemia aeterna concedat.
- 158 Preces populi tui quaesumus Domine clementer exaudi ut qui iuste pro peccatis nostris affligimur pietatis tuae visitatione consolemur.
- 158 Deus qui tribus pueris mitigasti flammas ignium concede propitius ut nos famulos tuos non exurat flamma vitiorum.
- 158 Sacrificiis praesentibus Domine placatus intende ut et devotioni nostrae proficiant et saluti.
- 158 Quaesumus Domine Deus noster ut sacrosancta mysteria quae pro reparationis nostrae munimine contulisti et praesens nobis remedium esse facias et futurum.
- 158 Excita Domine potentiam tuam et veni et magna nobis virtute succurre ut per auxilium gratiae tuae quod nostra peccata praepediunt indulgentia tuae propitiationis acceleret.
- 158 Sacrificiis praesentibus Domine placatus intende ut et devotioni nostrae proficiant et saluti.
- 158 Sumptis muneribus Domine quaesumus ut cum frequentatione mysterii crescat nostrae salutis effectus.
- 158 Excita Domine potentiam tuam et veni et quod Ecclesiae tuae promisisti usque in finem saeculi clementer operare.
- 159 Conscientias nostras quaesumus Domine visitando purifica ut veniente Filio tuo Domino nostro paratam sibi in nobis inveniat mansionem.
- 159 Prope esto Domine omnibus expectantibus te in veritate ut in adventu Filii tui Domini nostri placitis tibi actibus praesentemur.
- 159 Concede quaesumus omnipotens Deus ut magnae festivitatis ventura sollemnia prospero celebremus effectu pariterque reddamur et intenti caelestibus disciplinis et de nostris temporibus lectiores.
- 159 Mentes nostras quaesumus Domine lumine tuae visitationis illustra ut esse te largiente mereamur et inter prospera humiles et inter adversa securi.
- 159 Preces populi tui quaesumus Domine clementer exaudi ut qui de adventu unigeniti Filii tui secundum carnem laetantur in secundo cum venerit in maiestate sua praemium aeternae vitae percipiant.
- 159 Aufer a nobis quaesumus Domine iniquitates nostras ut ad sancta sanctorum puris mereamur mentibus introire.
- 159 Domum tuam quaesumus Domine clementer ingredere et in tuorum tibi corda fidelium perpetuam constitue mansionem ut cuius aedificatione subsistit huius fiat habitationis praeclara.
- 159 Descendat quaesumus Domine Deus noster Spiritus Sanctus tuus super hoc altare qui et populi tui dona sanctificet et sumentium corda dignanter emundet.
- 160 Deus qui invisibiliter omnia contines et tamen pro salute generis humani signa tuae potentiae visibiliter ostendis templum hoc potentiae tuae inhabitationis illustra ut omnes qui huc deprecaturi conveniunt ex quacumque tribulatione ad te clamaverint consolationis tuae beneficia consequantur.
- 160 Deus qui sacrandorum tibi auctor es munerum effunde super hanc orationis domum benedictionem tuam ut ab omnibus invocantibus nomen tuum defensionis tuae auxilium sentiatur.
- 160 Deus qui ex omni coaptatione sanctorum aeternum tibi condis habitaculum da aedificationis tuae incrementa caelestia ut quorum hic reliquiae pio amore complectimur eorum semper meritis adiuvemur.
- 160 Omnipotens sempiterne Deus altare nomini tuo dicatum caelestis virtutibus benedictione sanctifica ut omnibus in te sperantibus auxilii tui munus ostendas ut huic sacramentorum virtus et votorum optineatur effectus.
- 160 Per quem te supplices deprecamur ut altare hoc sanctis usibus praeparatum caelesti dedicatione sanctifices ut sicut Melchisedech sacerdotis praecipui oblationem dignatione mirabili suscepisti ita imposito novo huic altari munera semper accepta ferre digneris ut populus qui in hanc ecclesiae domum sanctam convenit per haec libamina celesti sanctificatione salvatus animarum quoque suarum salutem perpetuam consequantur. Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus cumque omni militia celestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes Sanctus ter.
- 161 Quaesumus omnipotens Deus ut hoc in loco quem nomini tuo indigni dicavimus cunctis petentibus aures tuae pietatis accommoda.
- 161 Deus qui licet sis magnus in magnis mirabilia tamen gloriosius operaris in minimis concede mihi indigno famulo tuo sacris convenienter servire mysteriis atque in omnibus tua misericordia protegat quem conscientiae reatus accusat.
- 161 Deus qui populis tuis indulgentiam consulis et amore dominaris da spiritum sapientiae quibus dedisti regimen disciplinae ut de profectu sanctarum ovium fiant gaudia aeterna pastorum.
- 161 Hostias tibi Domine laudis exsolvo suppliciter implorans ut quod inmerito contulisti intercedente beato petro apostolo tuo propitius exequaris.
- 161 Ut quia in manu tua dies nostri vitaque consistit sicut honorem nobis indigni largiris ministerii sic quoque tribuas rationabilis obsequii propitius incrementum et tua dona in nobis custodias ut eius suffragiis apud te semper reddar acceptus cuius me vice hodie Ecclesiae tuae praeesse voluisti. Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus eumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes.
- 161 Corporis sacri et pretiosi sanguinis repleti libamine quaesumus Domine Deus noster uti gratiae tuae munus quod nobis inmeritis contulisti intercedente beato petro apostolo tuo propitius muniendo custodias.
- 161 Deus qui digne tibi servientium nos imitari desideras famulatum da nobis caritatis tuae flamma ardere succensi ut antistitum decus priorum qui tibi placuerunt mereamur consortia obtinere.
- 162 Aufer a nobis Domine spiritum superbiae cui resistis ut sacrificia nostra tibi sint semper accepta.
- 162 Qui dissimulatis peccatis humanae fragilitatis nobis indignis sacerdotalem conferis dignitatem da nobis quaesumus ut ad sacrosancta mysteria immolando sacrificia cum beneplacitis mentibus facias introire quia tu solus sine operibus aptis iustificas peccatores tu gratias praestas benignus ingratis tu ea quae retro sunt oblivisci concedis et ad priora promissa mysteria clementissima gubernatione perducis. Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes.
- 162 Hanc igitur oblationem servitutis nostrae quam tibi offerimus in die hodiernae sollemnitatis quo nobis indigni sacerdotalem infulis tribuisti quaesumus Domine ut placatus accipias et tua pietate conserva quod es operatus in nobis diesque nostros in tua pace dispone.
- 162 Corporis sacri et pretiosi sanguinis repleti libamina quaesumus Domine Deus noster ut gratiae tuae munus quod nobis inmeritis contulisti intercedente beato ill. propitius muniendo custodias.
- 162 Exaudi nos omnipotens et misericors Deus ut quod nostro ministratur officio tua benedictione potius impleatur.
- 162 Suscipe quaesumus Domine pro sacra conubii lege munus oblatum et cuius largitor es operis esto dispositor.
- 163 Qui foedere nuptiarum blando concordiae iugo et insolubili pacis vinculo nexuisti ut adoptionem filiorum sanctorum conubiorum fecunditas pudica servaretur tua enim Domine providentia tua gratia utrumque dispensat ut quod generatio mundi edidit ad ornatum regeneratio ad ecclesiae perducat augmentum. Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes Sanctus sanctus sanctus.
- 163 Hanc igitur oblationem famulorum tuorum quam tibi offerent pro famula tua illa quam perducere dignatus es ad statum mensurae et ad diem nuptiarum pro qua maiestati tuae supplices fundimus preces ut eam propitius cum viro suo copulare digneris quaesumus Domine ut placatus.
- 163 Propitiare Domine supplicationibus nostris et institutis tuis quibus propagatione humani generis ordinasti benignus adsiste ut quod te auctore iungitur te auxiliante servetur.
- 163 Deus qui potestate virtutis tuae de nihilo cuncta fecisti qui dispositis universitatis exordiis homini ad imaginem dei facto ideo inseparabilem mulieris adiutorium condidisti ut femineo corpore de virili daris carnem principium docens quod ex uno placuisset institui numquam liceret disiungi Deus qui tam excellenti mysterio coniugalem copulam consecrasti ut Christi ecclesiae sacramentum praesignares in foedere nuptiarum. Deus per quem mulier iungitur viro et societas principaliter ordinata ea benedictione donatur quae sola nec per originalis peccati poenam nec per diluvii est ablata sententia. Respice propitius super hanc famulam tuam quae maritali iungenda est consortio tua se expetit protectione muniri. Sit in ea iugum dilectionis et pacis fidelis et casta nubat in Christo. Imitatrixque sanctarum permaneat feminarum sit amabilis ut Rachel viro sapiens ut Rebecca longaeva et fidelis ut Sarra. Nihil in ea ex actibus suis ille auctor praevaricationis usurpet nexa fidei mandatisque permaneat uni toro iuncta contactos inlicitos fugiat muniat infirmitatem suam robore disciplinae. Sit verecunda gravis pudore venerabilis doctrinis caelestibus erudita sit fecunda in subole sit probata et innocens et ad beatorum requiem atque ad caelestia regna perveniant et videant filios filiorum suorum usque in tertiam et quartam progeniem et ad optatam perveniant senectutem.
- 164 Pax Domini sit semper vobiscum.
- 164 Quaesumus omnipotens Deus instituta providentiae tuae pio amore comitare ut quos legitima societate conectis longaeva pace custodias.
- 164 Exaudi quaesumus Domine gemitum populi supplicantis et qui de meritorum qualitate diffidimus non iudicium sed misericordiam consequi mereamur.
- 164 Succurre Domine populo supplicanti et opem tuam tribue benignus infirmis ut sincera tibi mente devoti et praesentis vitae remediis gaudeant et futurae.
- 164 Exaudi quaesumus Domine supplicum preces et confitentium tibi parce peccatis ut pariter nobis indulgentiam tribuas benignus et pacem.
- 164 Deus qui iuste irasceris et clementer ignoscis afflicti populi lacrimas respice et iram tuae indignationis quam iuste meremur propitiatus averte.
- 164 Conserva quaesumus Domine populum tuum et ab omnibus quas meremur adversitatibus redde securum ut tranquillitate percepta devota tibi mente deserviat.
- 165 Afflictionem familiae tuae quaesumus Domine intende placatus ut indulta venia peccatorum de tuis semper beneficiis gloriemur.
- 165 Ab omnibus nos quaesumus Domine peccatis propitiatus absolve ut percepta venia peccatorum liberis tibi mentibus serviamus.
- 165 Precibus nostris quaesumus Domine aurem tuae pietatis accommoda et orationes supplicum occultorum cognitor benignus exaudi ut te largiente ad vitam perveniant sempiternam.
- 165 Praesta populo tuo Domine quaesumus consolationis auxilium et diuturnis calamitatibus laborantem propitius respirare concede.
- 165 Quaesumus omnipotens Deus ut qui nostris fatigamur offensis et merito nostrae iniquitatis affligimur pietatis tuae gratiam consequi mereamur.
- 165 Deus qui nos conspicis in tot perturbationibus non posse subsistere afflictorum gemitum propitius respice et mala omnia quae mereamur au er te.
- 165 Deus cui proprium est misereri semper et parcere suscipe deprecationem nostram et quos delictorum catena constringit miseratio tuae pietatis absolvat.
- 165 Da nobis quaesumus Domine de tribulatione laetitiam ut qui diu pro nostris peccatis affligimur intercedente beato illo martyre tuo in tua misericordia respiremus.
- 165 Exaudi Domine populum tuum tota tibi mente subiectum ut corpore et mente protectus quod pie credit tua gratia consequatur.
- 165 Subiectum tibi populum quaesumus Domine propitiatio caelestis amplificet et tuis semper faciat servire mandatis.
- 165 Purifica quaesumus Domine tuorum corda fidelium ut a terrena cupiditate mundati et praesentis vitae periculis exuantur et perpetuis donis firmentur.
- 166 Clamantium ad te quaesumus Domine preces dignanter exaudi ut sicut Ninivitis in afflictione positis pepercisti ita et nobis in praesenti tribulatione succurre.
- 166 Miserere iam quaesumus Domine populo tuo et continuis tribulationibus laborantem celeri propitiatione laetifica.
- 166 Auxiliare Domine quaerentibus misericordiam tuam et da veniam confitentibus parce supplicibus ut qui nostris meritis flagellamur tua miseratione salvemur.
- 166 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui iram tuae indignationis agnovimus misericordiae tuae indulgentiam consequamur.
- 166 Tribulationem nostram quaesumus Domine propitius respice et iram tuae indignationis quam iuste meremur propitiatus averte.
- 166 Deus qui peccantium animas non vis perire sed culpas contine quam meremur iram et quam precamur super nos effunde clementiam ut de merore gaudium tuae misericordiae consequi mereamur.
- 166 Quaesumus omnipotens Deus afflicti populi lacrimas respice et iram tuae indignationis averte ut qui reatum nostrae infirmitatis agnoscimus tua consolatione liberemur.
- 166 Deus qui culpa offenderis paenitentia placaris preces populi supplicantis propitius respice et flagella tuae iracundiae quae pro peccatis nostris meremur averte.
- 166 Parce Domine parce populo tuo ut dignis flagellationibus castigatus in tua miseratione respiret.
- 166 Intende quaesumus Domine preces nostras et qui non operando iustitiam correptionem meremur afflicti in tribulatione clamantes respiremus auditi.
- 166 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui offensa nostra per flagella cognoscimus tuae consolationis gratiam sentiamus.
- 166 Ne despicias omnipotens Deus populum tuum in afflictione clamantem sed propter gloriam nominis tui tribulantibus succurre placatus.
- 167 Exaudi Domine gemitum populi tui nec plus apud te valeat offensio delinquentium quam misericordia tua indulta fletibus supplicantium.
- 167 Omnipotens Deus misericordiam tuam in nobis placatus inpende ut qui te contemnendo culpa incurrimus confitendo veniam consequamur.
- 167 Deus refugium pauperum spes humilium salusque miserorum supplicationes populi tui clementer exaudi ut quos iustitia verberum fecit afflictos abundantia remediorum faciat consolatos.
- 167 Moveat pietatem tuam quaesumus Domine subiectae tibi plebis affectus et misericordiam tuam supplicatio fidelis optineat ut quod meritis non praesumit indulgentiae tuae largitate percipiat.
- 167 Deprecationem nostram quaesumus omnipotens Deus benignus exaudi et quibus supplicandi praestas affectum tribuae defensionis auxilium.
- 167 Averte quaesumus Domine iram tuam propitiatus a nobis et facinora nostra quibus indignationem tuam provocamus expelle.
- 167 Memor esto quaesumus Domine fragilitatis humanae et qui iuste verberas peccatores parce propitiatus afflictis.
- 167 Aures tuae pietatis quaesumus Domine precibus nostris inclina ut qui peccatorum nostrorum flagellis percutimur miserationis tuae (gratia) liberemur.
- 167 Deus qui conspicis omni nos virtute destitui interius exteriusque custodi ut et ab omnibus adversitatibus muniamur in corpore et a pravis cogitationibus mundemur in mente.
- 167 Gratiae tuae quaesumus Domine supplicibus tuis tribue largitatem ut mandata tua te operante sectantes consolationem praesentis vitae percipiant et futurae.
- 168 Adesto supplicationibus nostris omnipotens Deus et quibus fiduciam sperandae pietatis indulges intercedente beato illo consuetae misericordiae tribue benignus effectum.
- 168 Subveniat nobis quaesumus Domine misericordia tua ut ab imminentibus peccatorum nostrorum periculis te mereamur protegente salvari.
- 168 Vox clamantis ecclesiae ad aures Domine quaesumus tuae pietatis ascendat ut percepta venia peccatorum te fiat operante devota te protegente secura.
- 168 Propitiare Domine supplicationibus nostris et animarum nostrarum medere languoribus ut remissione percepta in tua semper benedictione laetemur.
- 168 Propitiare Domine iniquitatibus nostris et exorabilis tuis esto supplicibus ut concessa venia quam precamur perpetuo misericordiae tuae munere gloriemur.
- 168 Deus innocentiae restitutor et amator dirige ad te tuorum corda servorum ut Spiritus tui fervore concepto et in fide inveniantur stabiles et in opere efficaces.
- 168 Ecclesiae tuae Domine voces placatus admitte ut destructis adversantibus universis secura tibi serviat libertate.
- 168 Nostris Domine quaesumus propitiare temporibus ut tuo munere dirigatur et Romana securitas et devotio Christiana.
- 168 Largire quaesumus Domine fidelibus tuis indulgentiam placatus et pacem ut pariter ab omnibus mundentur offensis et secura tibi mente deserviant.
- 168 Praetende Domine fidelibus tuis dexteram caelestis auxilii ut te toto corde perquirant et quae digne postulant consequi mereantur.
- 168 Gaudeat Domine quaesumus plebs tua beneficiis impetratis et qui fiduciam sperandae pietatis indulges optate misericordiae praesta benignus affectum.
- 169 Da nobis Domine quaesumus perseverantem in tua voluntate famulatum ut in diebus nostris et merito et numero populus tibi serviens augeatur.
- 169 Fideles tuos Domine quaesumus corpore pariter et mente purifica ut tua inspiratione conpuncti noxias delectationes vitare praevaleant.
- 169 Dies nostros quaesumus Domine placatus intende pariterque nos et a peccatis absolve propitius et a cunctis eripe benignus adversis.
- 169 Familiae tuae Domine quaesumus esto protector et misericordiam tuam concede poscenti quae tibi semper fiat oboediens et tua dona percipiat.
- 169 Da quaesumus Domine populo tuo salutem mentis et corporis ut bonis operibus inhaerendo tua semper mereatur virtute defendi.
- 169 Excita Domine quaesumus tuorum fidelium voluntates ut divini operis fructum propensius exsequentes pietatis tuae remedia maiora percipiant.
- 169 Proficiat Domine quaesumus plebs tibi dicata pie devotionis affectu ut sacris actionibus erudita quanto maiestati tuae fit gratior tanto donis potioribus augeatur.
- 169 Protegat Domine quaesumus tua dextera populum supplicantem ut praesentem vitam sub tua gubernatione transcurrens mereatur invenire perpetuam.
- 169 Respice Domine propitius plebem tuam et toto tibi corde subiectam praesidiis invictae pietatis adtolle.
- 169 Adesto Domine supplicibus tuis et spem suam in tua misericordia collocantes tuere propitius ut a peccatorum labe mundati in sancta conversatione permaneant.
- 169 Libera Domine quaesumus a peccatis et hostibus tibi populum supplicantem ut in sancta conversatione viventes nullis afficiantur adversis.
- 169 Excita Domine tuorum corda fidelium ut sacris intenta doctrinis et intellegant quod sequantur et sequendo fideliter apprehendant.
- 170 Da salutem Domine quaesumus populo tuo mentis et corporis et perpetuis consolationibus tuorum reple corda fidelium ut tua protectione relevati et pia tibi devotione conplaceant et tua semper beneficia consequantur.
- 170 Quaesumus omnipotens Deus ne nos tua misericordia derelinquat quae et errores nostros semper amoveat et noxia cuncta depellat.
- 170 Omnipotens sempiterne Deus universa nobis adversa propitiatus exclude ut mente et corpore pariter expediti quae tua sunt liberis mentibus exsequamur.
- 170 Tuere Domine populum tuum et salutaribus praesidiis semper adiutum beneficiis adtolle continuis et mentis et corporis.
- 170 Purifica quaesumus Domine tuorum corda fidelium ut a terrena cupiditate mundati et praesentis vitae periculis exuantur et perpetua donatione firmentur.
- 170 Protector in te sperantium Deus salva populum tuum ut a peccatis liber ab hoste securus in tua semper gratia perseveret.
- 170 Conserva quaesumus Domine populum tuum et quem salutaribus praesidiis non desinis adiuvare perpetuis tribue gaudere beneficiis et mentis et corporis.
- 170 Assit Domine quaesumus propitiatio tua populo supplicanti ut quod te inspirante fideliter expetit tua celeri largitate percipiat.
- 170 Adesto Domine populis tuis in tua protectione fidentibus et tuae se dexterae suppliciter inclinantes perpetua defensione conserva.
- 170 Respice propitius Domine ad debitam tibi populi servitutem ut inter humanae fragilitatis incerta nullis adversitatibus opprimatur qui de tua protectione confidit.
- 170 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut semper rationabilia meditantes quae tibi sunt placita et dictis exsequamur et factis.
- 171 Auxiliare Domine populo tuo ut sacrae devotionis proficiens incrementis et tuo semper munere gubernetur et ad redemptionis aeternae pertineat te ducente consortium.
- 171 Benedictionem tuam Domine populus fidelis accipiat quae corpore salvatus ac mente et gratam tibi semper exhibeat servitutem et propitiationis tuae beneficia semper inveniat.
- 171 Gaudeat Domine quaesumus populus tua semper benedictione confisus ut et temporalibus beneficiis adiuvetur et erudiatur aeternis.
- 171 Familiam tuam Domine dextera tua perpetuo circumdet auxilio ut ab omni pravitate defensa donis caelestibus prosequatur.
- 171 Conserva quaesumus Domine familiam tuam et benedictionum tuarum propitius ubertate purifica ut eruditionibus tuis semper multiplicetur et donis.
- 171 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut inter innumeros vitae praesentis errores tuo semper moderamine dirigamur.
- 171 Porrige dexteram tuam quaesumus Domine plebi tuam misericordiam postulanti per quam et errores declinet humanos et solatia vitae mortalis accipiat et sempiterna gaudia conpraehendat.
- 171 Concede quaesumus omnipotens Deus ut viam tuam devota mente currentes subripientium delictorum laqueos evadamus.
- 171 Conserva Domine quaesumus tuorum corda fidelium et gratiae tuae virtute corrobora ut et in tua sint supplicatione devoti et mutua dilectione sinceri.
- 171 Da populo tuo quaesumus Domine spiritum veritatis et pacis ut et te tota mente cognoscat et quae tibi sunt placita toto corde sectetur.
- 171 Omnipotens sempiterne Deus qui caelestia simul et terrena moderaris supplicationes populi tui clementer exaudi et pacem tuam nostris concede temporibus.
- 172 Adesto quaesumus Domine supplicationibus nostris et in tua misericordia confidentes ab omni nos adversitate custodi.
- 172 Da quaesumus omnipotens Deus ut qui infirmitatis nostrae conscii de tua virtute confidimus sub tua semper pietate gaudeamus.
- 172 Familiam tuam quaesumus Domine caelesti protectione circumda ut te parcente sit libera te custodiente a malis omnibus sit secura.
- 172 Preces populi tui quaesumus Domine clementer exaudi ut qui in sola spe gratiae caelestis innititur caelesti etiam protectione muniatur.
- 172 Adesto Domine fidelibus tuis et quibus supplicandi tribuis miseratus affectum concede benignissimae consolationis auxilium.
- 172 Fac nos quaesumus Domine Deus noster in tua devotione gaudere quia perpetua est plena felicitas si bonorum omnium serviamus auctori.
- 172 Da nobis Domine quaesumus ut et mundi cursus pacifico nobis tuo ordine dirigatur et ecclesia tua tranquilla devotione laetetur.
- 172 Exaudi nos Deus salutaris noster et dies nostros in tua pace dispone ut a cunctis perturbationibus liberati tranquilla tibi servitute famulemur.
- 172 Guberna Domine quaesumus plebem tuam et tuis beneficiis semper accumula ut et praesentis vitae subsidiis gaudeat et aeternae.
- 172 Percipiat Domine quaesumus populus tuus misericordiam quam deposcit et quam precatur humiliter indulgentiam consequatur et pacem.
- 172 Concede quaesumus Domine populo tuo veniam peccatorum et quod meritis non praesumit indulgentiae tuae celeri largitate percipiat.
- 173 Praetende nobis Domine misericordiam tuam ut quae votis expetimus conversatione tibi placita consequamur.
- 173 Illumina Domine quaesumus in te corda credentium ut tuo semper munimine et tuo auxilio protegamur.
- 173 Illumina quaesumus Domine tenebras nostras et totius noctis insidias tu repelle.
- 173 Tua nos Domine veritas semper illuminet et ab omni pravitate defendat.
- 173 Salva nos omnipotens Deus et lucem nobis concede perpetuam.
- 173 Deus qui diem discernis a nocte actus nostros a tenebrarum distingue caligine ut semper quae sancta sunt meditantes iugiter in tua luce vivamus.
- 173 Quaesumus Domine Deus noster diei molestias noctis quiete sustenta ut necessaria temporum vicissitudine succedente nostra reficiatur infirmitas.
- 173 Adesto Domine precibus nostris et die noctuque nos protege ut quibuslibet alternationibus temporum tua semper incommutabilitate firmemur.
- 173 Exaudi nos misericors Deus et mentibus nostris gratiae tuae lumen ostende.
- 173 Vox nostra te Domine semper deprecetur et ad aures tuae pietatis ascendat.
- 173 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut liberis tibi mentibus serviamus.
- 173 Ut tuam Domine misericordiam consequamur fac nos tibi toto corde esse devotos.
- 174 Suscipe Domine preces nostras et clamantium ad te pia corda propitius intende.
- 174 Cunctas Domine semper a nobis iniquitates repelle ut ad viam salutis aeternae secura mente curramus.
- 174 Redemptor noster aspice Deus et tibi nos iugiter servire concede.
- 174 Deus caeli terraeque dominator auxilium nobis tuae defensionis benignus impende.
- 174 Praesta quaesumus misericors Deus ut tibi placita mente serviamus.
- 174 Purificet nos indulgentia tua Deus et ab omni semper iniquitate custodiat.
- 174 Adesto nobis misericors Deus et tua circa nos propitiatus dona custodi.
- 174 A cunctis iniquitatibus nostris exue nos Domine et in tua fac pace gaudere.
- 174 Vincula Domine quaesumus humanae pravitatis abrumpe ut ad confitendum nomen tuum libera mente curramus.
- 174 Tua nos Domine quaesumus gratia benedicat et ad vitam perducat aeternam.
- 174 Vide Domine infirmitates nostras et celebri nobis pietate succurre.
- 174 Fac nos Domine quaesumus mala nostra toto corde respuere ut bona tua capere valeamus.
- 174 Esto nobis propitius Deus ut tua nos misericordia subsequatur.
- 174 Praeveniat nos quaesumus Domine misericordia tua et voces nostras clementiae tuae propitiationis anticipet.
- 174 Celeri nobis quaesumus Domine pietate succurre ut devotio supplicantum ad gratiarum transeat actionem.
- 174 Delicta nostra Domine quibus adversa dominantur absterge et tua nos ubique miseratione custodi.
- 174 Absolve Domine quaesumus nostrorum vincula peccatorum et quidquid pro eis meremur averte.
- 175 Ascendant ad te Domine preces nostrae et ab ecclesia tua cunctam repelle nequitiam.
- 175 Clamantes ad te Deus dignanter exaudi ut nos de profundo iniquitatis eripias et ad gaudia aeterna perducas.
- 175 Concede nobis Domine quaesumus veniam delictorum et eos qui nos impugnare moliuntur expugna.
- 175 Tua nos Domine quaesumus gratia semper et praeveniat et sequatur ac bonis operibus iugiter praestet esse intentos.
- 175 Respice nos misericors Deus et nomini tuo perfice veraciter obsequentes.
- 175 Tuere nos supernae moderator et fragilitatem nostram tuis defende praesidiis.
- 175 Ut a nostris excessibus Domine temperemur tua nos praecepta concede iugiter operari.
- 175 Aufer a nobis quaesumus nostras Domine pravitates ut non indignationem tuam sed indulgentiam sentiamus.
- 175 Ut cunctis nos Domine foveas adiumentis tuis apta propitius disciplinis.
- 175 Oculi nostri ad te Domine semper intendant ut auxilium tuum et misericordiam sentiamus.
- 175 Peccata nostra Domine quaesumus memor humanae condicionis absolve et quidquid eorum retributione meremur averte.
- 175 Porrige nobis Deus dexteram tuam et auxilium nobis supernae virtutis impende.
- 175 Exaudi nos Domine Deus noster et Ecclesiam tuam inter mundi turbines fluctuantem clementi gubernatione moderare.
- 175 Intende Domine quaesumus supplices tuos et pariter nobis indulgentiam tribue benignus et gaudium.
- 175 Respice nos omnipotens et misericors Deus et ab omnibus tribulationibus propitiatus absolve.
- 176 Iniquitates nostras ne respicias Deus sed sola nobis misericordia tua prosit indignis.
- 176 Fac nos Domine Deus noster tuis oboedire mandatis quia tunc nobis prospera cuncta proveniunt si te totius vitae sequamur auctorem.
- 176 Medellam tuam deprecor Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui subvenis in periculis qui temperas flagella dum verberas te ergo Domine supplices deprecamur ut hunc famulum tuum eruas ab hac valitudine ut non praevaleat inimicus usque ad animae tentationem sicut in Iob terminum ei pone ne inimicus de anima ista sine redemptione baptismatis incipiat triumphare defer Domine exitum mortis et spatium vitae extende revela quem perducas ad gratiam baptismi tui.
- 176 Exorcizo te creatura aqua in nomine Domini Iesu Christi Filii Dei et Sancti Spiritus si qua phantasma si qua virtus inimici si qua incursio diaboli eradicare et effugare ab hac creatura aquae ut fiat fons saliens in vitam aeternam et cum baptizatus fuerit hic famulus Domini fiat templum Dei vivi in remissionem omnium peccatorum. In nomine Domini nostri Iesu Christi qui venturus est iudicare vivos et mortuos et saeculum per ignem. Amen.
- 176 Ill. talis baptizo te in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
- 177 Deus omnipotens Pater Domini nostri Iesu Christi qui te regeneravit ex aqua et spiritu sancto quique dedit tibi remissionem omnium peccatorum ipse te liniet chrisma salutis in vitam aeternam.
- 177
- 177 Exorcizo te creatura aquae in nomine dei Patris omnipotentis et in nomine Iesu Christi Filii eius Domini nostri ut fias aqua exorcidiata ad effugandam omnem potestatem inimici et ipsum inimicum eradicare et explantare cum angelis suis apostaticis.
- 177 Deus qui ad salutem humani generis maxima quaeque sacramenta in aquarum substantiam condidisti adesto invocationibus nostris et elemento huic multis modis purificationibus praeparato virtutem tuae benedictionis effunde ut creatura mysterii tui tibi serviens abi ciendos daemones morbosque pellendos divinae gratiae sumat effectum ut quidquid in domibus in locis fidelibus haec unda resperserit careat inmunditia liberetur a noxia non illic resideat spiritus pentilens non aura corrumpens discedant omnes insidiae latentis inimici et si quid est quod aut incolumitati habitantium invidet aut quieti aspersionis huius aquae effugiat ut salubritas per invocationem tui nominis expetita ab omnibus sit impugnationibus defensa.
- 178 Deus qui famulo tuo Ezechiae ter quinos annos ad vitam donasti ita et famulum tuum illum a lecto aegritudinis tua potentia erigat ad salutem.
- 178 Respice Domine famulum tuum illum in infirmitate sui corporis laborantem et animam refove quam creasti ut castigationibus emendata continuo se sentiat tua medicina salvatum.
- 178 Da nobis Domine ut sicut publicani precibus et confessione placatus es ita et huic famulo tuo illa placare Domine et precibus eius benignus aspira ut in confessione flevili permanenti et petitione perpetua clementiam tuam celeriter exoretur sanctisque altaribus et sacramentis restitutus rursus caelestis gloriae mancipetur.
- 178 Da Domine famulo tuo illo sperata suffragia optinere ut qui tuos pauperes vel tuas ecclesias memoravit sanctorum omnium simul et beati martyris tui laurentii mereatur consortia cuius nunc est exempla secutus.
- 178 Omnipotens sempiterne Deus respice propitius super hunc famulum tuum ill. quem ad nova tondendi gratiae vocare dignatus es tribuens ei remissionem omnium peccatorum atque caelestium donorum consortium esse perceptorum.
- 179 Praesta quaesumus omnipotens Deus ut huic famulo tuo ill. qui ad deponendam comam capiti sui propter amorem Christi Filii tui festinat da Spiritum Sanctum qui habitum religionis in eum perpetuum custodiat a mundi impedimento vel saeculari desiderio cor eius defendat ut sicut inmutatur in vultu ita manus dexterae tuae in eum virtutis tribuat ut ab omni caecitate humana oculos aperiat et lumen aeternitatis gratiae concedat.
- 179 Deus cuius spiritu creatura omnis adulta congaudet exaudi preces nostras super hunc famulum tuum ill. iuvenili aetate corde laetantem et primis auspiciis adtondendum exaudi Domine ut in omnibus protectionis tuae munitus auxilio caelestem benedictionem accipiat et praesentis vitae praesidiis gaudeat et aeternae.
- 179 Exaudi Domine preces nostras et super hanc famulam tuam illam spiritum tuae benedictionis emitte ut caelesti munere ditata et tuae gratiam possit maiestatis acquirere et bene vivendi aliis exemplum prebere.
- 179 Famulas tuas Domine tuae custodia muniat pietatis ut virginitatis sanctae propositum quod te inspirante susceperunt te protegente inlaesum custodiant.
- 180 Concede quaesumus omnipotens Deus et famulum tuum ill. vel illam quem ad regimen animarum eligimus gratiae tuae dono prosequere ut te largiente cum ipsa tibi nostra electione placeamus.
- 180 Omnipotens et misericors Deus a bellorum nos quaesumus turbine fac quietos quia bona nobis cuncta praestabis si pacem dederis et mentis et corporis.
- 180 Omnipotens Deus Romani nominis inimicos virtute quaesumus tuae comprime maiestatis ut populus tuus et fidei integritate laetetur et temporum tranquillitate semper exsultet.
- 180 Exaudi nos Domine et iter famulum tuum ill. inter vitae huius pericula tuo semper regatur auxilio.
- 180 Terram tuam Domine quam videmus nostris iniquitatibus tabescentem caelestibus aquis infunde atque inriga beneficiis gratia sempiterna.
- 180 Da nobis Domine quaesumus pluviam salutarem et aridam terrae faciem pluvientis caelestibus dignanter infunde.
- 180 Omnipotens sempiterne Deus qui salvas omnes et neminem vis perire aperi fontem benignitatis tuae et terram aridam aquis fluentibus caelestis dignanter infunde.
- 181 Domine Deus qui in mysterio aquarum salutis tuae nobis sacramenta sanxisti exaudi orationem populi tui et iube terrores inundantium cessare pluviarum flagellumque huius elementia defectum tui converte mysterii ut qui regenerantibus aquis gaudeant renatos gaudeant his castigantibus esse correctos.
- 181 Quaesumus omnipotens Deus clementiam tuam ut inundantiam coherceas imbrium et hilaritatem tui vultus nobis inpertire digneris.
- 181 Multiplica Domine in hanc aream frumenti tua dona repleta et sicut fidelibus tuis tricesimum atque sexagesimum vel centesimum fructum donare consuisti ita et famulo tuo ill. praesentis temporis uberius tua dona largire.
- 181 Deus qui laboribus hominum etiam de mutis animalibus solacia subrogasti supplices te rogamus ut sine quibus habetur humana condicio nostris facias usibus non perire.
- 181 Deus qui non mortem sed paenitentiam desideras peccatorum populum tuum quaesumus ad te converte propitius ut dum tibi devotus extiterit iracundiae tuae ab eo flagella amoveas.
- 182 Populum tuum quaesumus omnipotens Deus ab ira tua ad te confugientem paterna recipe pietate ut qui tuae maiestatis flagella formidant de tua mereantur venia gratulari.
- 182 Exaudi nos Deus salutaris noster et intercedente beato martyre tuo illo populum tuum et ab iracundiae tuae terroribus libera et misericordiae tuae fac largire securus.
- 182 Da nobis Domine ut animam famuli et sacerdotis tui ill. episcopi quam de saeculo educens laborioso certamine sanctorum tuorum coetui tribuas esse consortem.
- 182 Annue nobis Domine ut animae famuli et sacerdotis tui ill. episcopi haec prosit oblatio quam immolando totius mundi tribuisti relaxari delicta.
- 182 Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus pro commemoratione depositionis animae famuli et sacerdotis tui illi episcopi quaesumus Domine ut placatus accipias et quem in corpore constitutum sedis apostolicae gubernaculo praeesse voluisti in electorum tuorum numero constitue sacerdotem diesque nostros in tua pace dispone.
- 182 Memento etiam Domine et eorum nomina qui nos praecesserunt et dormiunt in somno pacis.
- 182 Istis et omnibus Domine in Christo quiescentibus locum refrigerii lucis et pacis indulgentiam deprecamur.
- 182 His sacrificiis quaesumus omnipotens Deus purgata anima et spiritu famuli tui illius episcopi ad indulgentiam et refrigerium sempiternum pervenire mereatur.
- 182 Inclina Domine aurem tuam ad preces nostras quibus misericordiam tuam supplices deprecamur ut animam famuli tui ill. vel illam quem de hoc saeculo migrare iussisti in pacis ac lucis regione constituas et sanctorum tuorum iubeas esse consortem.
- 183 Absolve Domine animam famuli tui ill. vel illa ab omni vinculo delictorum ut in resurrectionis gloriam inter sanctos tuos resuscitari respiret.
- 183 Annuae nobis Domine ut anima famuli tui ill. remissionem quam semper optavit mereatur percipere peccatorum.
- 183 Deus honorum omnium ad locum et idcirco huic famulo tuo quem apostolicae sedis praesulem et primatum omnium qui in orbem terrarum sunt sacerdotum ac universalis Ecclesiae tuae doctorem dedisti et ad summi sacerdotii ministerium elegisti hanc quaesumus Domine gratiam largiaris. Tribuas ei cathedram pontificalem ad regendam Ecclesiam tuam et plebem universam.