Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Sankt Paul im Lavanttal Qu H5 f3 M2 Mass Propers Secr Hostias tibi deferimus Domine immolandas quae temporalem consolationem significent ut promissa non desperemus aeterna. 121
Sankt Paul im Lavanttal Qu H5 f3 M2 Mass Propers Postcomm Da quaesumus omnipotens Deus ut quae divina sunt iugiter exequentes donis mereamur caelestibus propinquare. 121
Sankt Paul im Lavanttal Qu H5 f3 M2 Mass Propers Superpop Da nobis quaesumus Domine perseverantem in tua voluntate famulatum ut in diebus nostris et merito et numero populus tibi serviens augeatur. 121
Sankt Paul im Lavanttal Qu H5 f4 M2 Mass Propers Feria quarta Coll Sanctificato hoc ieiunio Deus tuorum corda fidelium miserator illustra et quibus devotionis praestas affectum praebe supplicantibus pium benignus auditum. 121
Sankt Paul im Lavanttal Qu H5 f4 M2 Mass Propers Secr Annue misericors Deus ut hostias placationis et laudis sincero tibi deferamus obsequio. 122
Sankt Paul im Lavanttal Qu H5 f4 M2 Mass Propers Postcomm Caelestis doni benedictione percepta supplices te Deus omnipotens deprecamur ut hoc idem nobis et sacramenti causa sit et salutis. 122
Sankt Paul im Lavanttal Qu H5 f4 M2 Mass Propers Superpop Adesto supplicationibus nostris omnipotens Deus ut quibus fiduciam sperandae pietatis indulget consuetae misericordiae tribue benignus effectum. 122
Sankt Paul im Lavanttal Qu H5 f5 M2 Mass Propers Feria quinta Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut dignitas conditiones humanae quae per immoderatam saturitatem vitiatae medicinalis parsimoniae studio reformetur. 122
Sankt Paul im Lavanttal Qu H5 f5 M2 Mass Propers Secr Domine Deus noster qui in his potius creaturis quas ad fragilitatis nostrae subsidium condidisti tuo quoque nomini munera iussisti et dicanda constitui tribue quaesumus ut et vitae nobis praesentis auxilium et aeternitatis efficiant sacramentum. 123
Sankt Paul im Lavanttal Qu H5 f5 M2 Mass Propers Postcomm Quod ore sumpsimus Domine mente capiamus et de munere temporali fiat nobis remedium sempiternum. 123
Sankt Paul im Lavanttal Qu H5 f5 M2 Mass Propers Superpop Esto quaesumus Domine propitius plebi tuae ut que tibi non placent respuentes tuorum potius repleantur delectationibus mandatorum. 123
Sankt Paul im Lavanttal Qu H5 f6 M2 Mass Propers Feria sexta Coll Cordibus nostris Domine benignus infunde ut peccata nostra castigatione voluntaria cohibentes temporaliter potius maceremur quam suppliciis deputemur aeternis. 124
Sankt Paul im Lavanttal Qu H5 f6 M2 Mass Propers Secr Praesta nobis misericors Deus ut digne tuis servire semper altaribus mereamur et eorum perpetua participatione salvari. 124
Sankt Paul im Lavanttal Qu H5 f6 M2 Mass Propers Postcomm Sumpti sacrificii Domine perpetua nos tuitio non relinquat et noxia semper a nobis cuncta depellat. 124
Sankt Paul im Lavanttal Qu H5 f6 M2 Mass Propers Superpop Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui protectionis tuae gratiam quaerimus liberati a malis omnibus secura tibi mente serviamus. 125
Sankt Paul im Lavanttal Qu H5 S M2 Mass Propers Sabbato ad san… Coll Proficiat quaesumus Domine plebs tibi dicata piae devotionis affectu ut sacris actionibus erudita quanto maiestati tuae fit gratior tanto donis potioribus augeatur. 125
Sankt Paul im Lavanttal Qu H5 S M2 Mass Propers Secr Cunctis nos quaesumus Domine reatibus et periculis propitiatus absolve quos tanti mysterii tribuis esse consortes. 125
Sankt Paul im Lavanttal Qu H5 S M2 Mass Propers Postcomm Divini muneris largitate satiati quaesumus Domine Deus noster ut huius semper participatione vivamus. 125
Sankt Paul im Lavanttal Qu H5 S M2 Mass Propers Superpop Tueatur quaesumus Domine dextera tua populum tuum deprecantem et purificatum dignanter erudiat ut consolatione praesenti ad futura bona proficiat. 126
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 D M2 Mass Propers Dominica in Pa… Coll Omnipotens sempiterne Deus qui humano generi ad imitandum humilitatis exemplum Salvatorem nostrum carnem sumere et crucem subire fecisti concede propitius ut et patientiae ipsius habere documenta et resurrectionis consortia mereamur. 126
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 D M2 Mass Propers Secr Concede quaesumus Domine ut oculis tuae maiestatis munus oblatum et gratiam nobis devotionis obtineat et effectum beatae perennitatis adquirat. 126
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 D M2 Mass Propers Postcomm Per huius Domine operationem mysterii et vitia nostra purgentur et iusta desideria compleantur. 127
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 f2 M2 Mass Propers Feria secunda Coll Da quaesumus omnipotens Deus ut qui in tot adversis ex nostra infirmitate deficimus intercedente pro nobis Unigeniti Filii tui passione respiremus. 127
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 f2 M2 Mass Propers Secr Haec sacrificia nos omnipotens Deus potenti virtute mundatos ad suum faciant puriores pervenire principium. 127
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 f2 M2 Mass Propers Postcomm Praebeant nobis Domine divinum tua sancta fervorem quo eorum pariter et actu delectemur et fructu. 127
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 f2 M2 Mass Propers Superpop Adiuva nos Deus salutaris noster et ad beneficia recolenda quibus nos instaurare dignatus es tribue venire gaudentes. 128
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 f3 M2 Mass Propers Feria tertia Coll Omnipotens sempiterne Deus da nobis ita dominicae passionis sacramenta peragere ut indulgentiam percipere mereamur. 128
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 f3 M2 Mass Propers Secr Sacrificia nos quaesumus Domine propensius ista restaurent quae medicinalibus sunt instituta ieiuniis.0 128
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 f3 M2 Mass Propers Postcomm Sanctificationibus tuis omnipotens Deus et vitia nostra curentur et remedia nobis aeterna proveniant. 128
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 f3 M2 Mass Propers Superpop Tua nos misericordia Deus et ab omni subreptione vetustatis expurget et capaces sanctae novitatis efficiat. 128
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 f4 M2 Mass Propers Feria quarta Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui nostris excessibus incessanter affligimur per Unigeniti tui passionem liberemur. 129
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 f4 M2 Mass Propers Alia Coll Deus qui pro nobis Filium tuum crucis patibulum subire voluisti ut inimici a nobis expelleres potestatem concede nobis famulis tuis ut resurrectionis gratiam consequamur. 129
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 f4 M2 Mass Propers Secr Purifica nos misericors Deus ut Aecclesiae tuae preces quae tibi gratae sunt pia munera deferentes fiant expiatis mentibus gratiores. 129
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 f4 M2 Mass Propers Postcomm Largire sensibus nostris omnipotens Deus ut per temporalem Filii tui mortem quam mysteria veneranda testantur vitam nobis dedisse perpetuam confidamus. 130
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 f4 M2 Mass Propers Superpop Respice Domine quaesumus super hanc familiam tuam pro qua Dominus noster Iesus Christus non dubitavit manibus tradi nocentium et crucis subire tormentum. 130
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 f5 M2 Mass Propers Oratio in Caen… Coll Deus a quo et Iudas reatus sui poenam et confessionis suae latro premium sumpsit concede nobis tue propitiationis effectum ut sicut in passione sua Iesus Christus Dominus noster diversa utrique intulit stipendia meritorum ita nobis ablato vetustatis errore resurrectionis suae gratiam largiatur. 130
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 f5 Maundy Thursday Gloria in exce… Rub 130
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 f5 M2 Mass Propers Secr Ipse tibi quaesumus Domine sancte Pater omnipotens Deus sacrificium nostrum reddat acceptum qui discipulis suis in sui commemorationem hoc fieri hodierna traditione monstravit Iesus Christus Dominus noster. 131
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 f5 M2 Mass Propers Infracan Communicantes et diem sacratissimum celebrantes quo Dominus noster Iesus Christus pro nobis est traditus. Sed et memoriam 131
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 f5 M2 Mass Propers Infracan Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus ob diem in qua Dominus noster Iesus Christus tradidit discipulis suis corporis et sanguinis sui mysteria celebranda quaesumus Domine ut placatus 131
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 f5 M2 Mass Propers Infracan Qui pridie quam pro nostra omnium salute pateretur hoc est hodie accepit panem in sanctas ac venerabiles manus 132
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 f5 M2 Mass Propers Postcomm Refecti vitalibus alimentis quaesumus Domine Deus noster ut quod tempore nostrae mortalitatis exequimur immortalitatis tuae munere consequamur. 132
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 f6 Good Friday Orationes in P… Pf Oremus dilectissimi nobis pro Aecclesia sancta Dei ut eam Deus et Dominus noster pacificare et custodire dignetur toto orbe terrarum subiciens ei principatus et potestates detque nobis quietam et tranquillam vitam de gentibus glorificare Deum Patrem omnipotentem. 132
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 f6 Good Friday Or Omnipotens sempiterne Deus qui gloriam tuam omnibus in Christo gentibus revelasti custodi opera misericordiae tuae ut Aecclesia toto orbe diffusa stabili fide in confessione tui nominis perseveret. 133
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 f6 Good Friday Pf Oremus et pro beatissimo papa nostro ut Deus et Dominus noster qui elegit eum in ordinem episcopatus salvum atque incolomem custodiat Aecclesiae suae sanctae ad regendum populum sanctum Dei. 133
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 f6 Good Friday Or Omnipotens sempiterne Deus cuius iudicio universa fundantur respice propitius ad preces nostras et electum nobis antistitem tua pietate conserva ut Christiana plebs quae tali gubernatur auctore sub tanto pontifice credulitatis suae meritis augeatur. 134
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 f6 Good Friday Pf Oremus et pro omnibus episcopis presbyteris diaconibus subdiaconibus acolitis exorcistis lectoribus ostiariis confessoribus virginibus viduis et pro omni populo sancto Dei. 134
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 f6 Good Friday Or Omnipotens sempiterne Deus cuius spiritu totum corpus Aecclesiae sanctificatur et regitur exaudi nos pro universis ordinibus supplicantes ut gratiae tuae munere ab omnibus tibi gradibus fideliter serviatur. 134
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 f6 Good Friday Pf Oremus et pro Christianissimo rege nostro ut Deus et Dominus noster subditas illi faciat omnes barbaras nationes ad nostram perpetuam pacem. 135
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 f6 Good Friday Or Omnipotens sempiterne Deus in cuius manu sunt omnium potestates et omnia iura regnorum respice ad Romanum benignus imperium ut gentes quae in sua feritate confidunt potentiae tuae dextera comprimantur. 135
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 f6 Good Friday Pf Oremus et pro catecuminis nostris ut Deus et Dominus noster adaperiat aures praecordiorum ipsorum ianuamque misericordiae ut per lavacrum regenerationis accepta remissione omnium peccatorum et ipsi inveniantur in Christo Iesu Domino nostro. 135
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 f6 Good Friday Or Omnipotens sempiterne Deus qui Aecclesiam tuam nova semper prole fecundas auge fidem et intellectum catecuminis nostris ut renati fonte baptismatis adoptionis tuae filiis aggregentur. 136
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 f6 Good Friday Pf Oremus dilectissimi nobis Deum Patrem omnipotentem ut cunctis mundum purget erroribus morbos auferat famem depellat aperiat carceres vincula dissolvat peregrinantibus reditum infirmantibus sanitatem navigantibus portum salutis indulgeat. 136
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 f6 Good Friday Or Omnipotens sempiterne Deus mestorum consolatio laborantium fortitudo perveniant ad te preces de quacumque tribulatione clamantium ut omnes sibi in necessitatibus suis misericordiam tuam gaudeant afuisse. 136
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 f6 Good Friday Pf Oremus et pro hereticis et scismatis ut Deus ac Dominus noster eruat eos ab erroribus universis et ad sanctam matrem Aecclesiam catholicam atque apostolicam revocare dignetur. 137
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 f6 Good Friday Or Omnipotens sempiterne Deus qui salvas omnes et neminem vis perire respice ad animas diabolica fraude deceptas ut omni heretica pravitate deposita errantium corda resipiscant et ad veritatis tuae redeant unitatem. 137
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 f6 Good Friday Pf Oremus et pro perfidis Iudaeis ut Deus et Dominus noster auferat velamen de cordibus eorum ut et ipsi agnoscant Christum Iesum Dominum nostrum. 138
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 f6 Good Friday Or Omnipotens sempiterne Deus qui etiam Iudaicam perfidiam a tua misericordia non repellis exaudi preces nostras quas pro illius populi obcaecatione deferimus ut agnita veritatis tuae luce quae Christus est a suis tenebris eruantur. 138
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 f6 Good Friday Pf Oremus et pro paganis ut Deus omnipotens auferat iniquitatem a cordibus eorum ut relictis idolis suis convertantur ad Deum vivum et verum et unicum Filium eius Iesum Christum Deum et Dominum nostrum cum quo vivit et regnat cum Spiritu Sancto Deus per omnia 138
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 f6 Good Friday Or Omnipotens sempiterne Deus qui non mortem peccatorum sed vitam semper inquiris suscipe propitius orationem nostram et libera eos ab idolorum cultura et aggrega Aecclesiae tuae sanctae ad laudem et gloriam nominis tui. 139
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 S M2 Mass Propers Orationes in S… Or Deus qui mirabiliter hominem creasti et mirabilius redemisti da nobis quaesumus contra oblectamenta peccati mentis ratione persistere ut mereamur ad gaudia aeterna pervenire. 139
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 S M2 Mass Propers Lectio Noe ver… Or Deus incommutabilis virtus lumen aeternum respice propitius ad totius Aecclesiae tuae mirabile sacramentum ut opus salutis humanae perpetuae dispositionis effectu tranquillius operare totusque mundus experiatur et videat deiecta erigi inveterata novari et per ipsum redire omnia in integrum a quo sumpsere principium. 140
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 S M2 Mass Propers Lectio Temptav… Or Deus qui in Abrahae famuli tui opere humano generi oboedientiae exemplum praebuisti concede nobis et nostrae voluntatis pravitatem frangere et tuorum praeceptorum rectitudinem in omnibus adimplere. 141
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 S M2 Mass Propers Lectio Factum… Or Deus cuius antiqua miracula in praesenti quoque saeculo coruscare sentimus praesta quaesumus ut sicut priorem populum ab Aegyptiis liberasti hoc ad salutem gentium per aquas baptismatis opereris. 141
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 S M2 Mass Propers Lectio Est her… Or Deus qui Aecclesiam tuam semper gentium vocatione multiplicas concede propitius ut quos aqua baptismatis abluis continua protectione tuearis. 141
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 S M2 Mass Propers Lectio Audi Is… Or Deus incommutabilis virtus et lumen aeternum respice propitius ad totius Aecclesiae mirabile sacramentum et da famulis tuis ut hoc quod devote agimus etiam rectitudine vitae teneamus. 142
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 S M2 Mass Propers Facta est supe… Or Deus qui ad aeternam vitam in Christi resurrectione nos reparas imple pietatis tuae ineffabile sacramentum ut cum in maiestate sua Salvator noster advenerit quos fecisti baptismo regenerari facias beata immortalitate vestiri. 142
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 S M2 Mass Propers Apprehendent.… Or Deus qui nos ad celebrandum paschale sacramentum utriusque testamenti paginis instruis da nobis intellegere misericordiam tuam ut ex perceptione praesentium munerum firma sit exspectatio futurorum. 142
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 S M2 Mass Propers Lectio Dixit D… Or Omnipotens sempiterne Deus qui in omnium operum tuorum dispensatione mirabilis es intellegant redempti tui non fuisse excellentius quod initio factus est mundus quam quod in fine saeculi pascha nostrum immolatus est Christus. 143
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 S M2 Mass Propers Lectio Factum… Or Deus qui omnes in Christo renatos genus regium et sacerdotale fecisti da nobis et velle et posse quae praecipis ut populo ad aeternitatem vocato una sit fides cordium et pietas actionum. 143
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 S M2 Mass Propers Lectio Scripsi… Or Deus qui nobis per prophetarum ora praecepisti temporalia relinquere atque ad aeterna festinare da famulis tuis ut quae a te iussa cognovimus implere caelesti inspiratione valeamus. 144
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 S M2 Mass Propers Lectio Nabocho… Or Omnipotens sempiterne Deus spes unica mundi qui prophetarum tuorum praeconio praesentium temporum declarasti mysteria auge populi tui vota placatus quia in nullo fidelium nisi ex tua inspiratione proveniunt quarumlibet incrementa virtutum. 144
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 S M2 Mass Propers De psalmo XLI.… Or Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui festa paschalia agimus caelestibus desideriis accensi fontem vitae sitiamus. 145
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 S M2 Mass Propers Alia Or Omnipotens sempiterne Deus respice propitius ad devotionem populi renascentis qui sicut cervus aquarum expetit fontem et concede propitius ut fidei ipsius sitis baptismatis mysterio animam corpusque sanctificet. Per Dominum 145
Sankt Paul im Lavanttal Aug 3 Stephanus martyr (Inventio) M2 Mass Propers III nonas Augu… Coll Deus qui es sanctorum tuorum splendor mirabilis quique hodierna die beati Stephani protomartyris tui sanctorumque Nichodemi Gamalielis atque Abibon venerandas reliquias revelasti da nobis in aeterna laeticia de eorum societate gaudere. 146
Sankt Paul im Lavanttal Aug 3 Stephanus martyr (Inventio) M2 Mass Propers Secr Munera tibi Domine nostrae devotionis offerimus quae et pro tuorum tibi grata sint honore iustorum et nobis salutaria te miserante reddantur. 146
Sankt Paul im Lavanttal Aug 3 Stephanus martyr (Inventio) M2 Mass Propers Postcomm Sumpsimus Domine sanctorum tuorum Stephani Nichodemi Gamalielis atque Abibon solemnia caelebrantes sacramenta caelestia praesta quaesumus ut quod temporaliter gerimus aeternis gaudiis consequamur. 146
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 S M2 Mass Propers In sabbato san… Coll Deus qui hanc sacratissimam noctem gloria dominicae resurrectionis illustras conserva in novam familiae tuae progeniem adoptionis spiritum quem dedisti ut corpore et mente renovati puram tibi exhibeant servitutem. 150
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 S M2 Mass Propers Secr Suscipe Domine quaesumus preces populi tui cum oblationibus hostiarum ut paschalibus initiata mysteriis ad aeternitatis nobis medelam te operante proficiant. 151
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 S M2 Mass Propers VD VD aequum et salutare. Te quidem omni tempore sed in hac potissimum nocte gloriosius praedicare. 151
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 S M2 Mass Propers Infracan Communicantes et noctem sacratissimam celebrantes resurrectionis Domini nostri Iesu Christi secundum carnem. 151
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 S M2 Mass Propers Infracan Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus pro his quoque quos regenerare dignatus es ex aqua et Spiritu Sancto. 152
Sankt Paul im Lavanttal Qu H6 S M2 Mass Propers Postcomm Spiritum nobis Domine tuae caritatis infunde ut quos sacramentis paschalibus satiasti tua facias pietate concordes. Per Dominum 152
Sankt Paul im Lavanttal Pasc H0 D Resurrectio Domini M2 Mass Propers Dominica sanct… Coll Deus qui hodierna die per Unigenitum tuum aeternitatis nobis aditum devicta morte reserasti vota nostra quae praeveniendo asspiras etiam adiuvando prosequere. 154
Sankt Paul im Lavanttal Pasc H0 D Resurrectio Domini M2 Mass Propers Secr Suscipe Domine quaesumus preces populi tui cum oblationibus hostiarum ut paschalibus initiata mysteriis ad aeternitatis nobis medelam te operante proficiant. 155
Sankt Paul im Lavanttal Pasc H0 D Resurrectio Domini M2 Mass Propers VD VD aequum et salutare. Te quidem omni tempore sed in hac potissimum die gloriosius praedicare cum Pascha nostrum immolatus est Christus. Ipse enim verus est Agnus qui abstulit peccata mundi. Qui mortem nostram moriendo destruxit et vitam resurgendo reparavit. Et ideo cum angelis 155
Sankt Paul im Lavanttal Pasc H0 D Resurrectio Domini M2 Mass Propers Infracan Communicantes et diem sacratissimum celebrantes resurrectionis Domini nostri Iesu Christi secundum carnem sed et memoriam venerantes in primis gloriosae semper virginis Mariae Genitricis eiusdem Dei et Domini nostri. 156
Sankt Paul im Lavanttal Pasc H0 D Resurrectio Domini M2 Mass Propers Infracan Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus pro his quoque quos regenerare dignatus es ex aqua et Spiritu Sancto tribuens eis remissionem omnium peccatorum quaesumus Domine ut placatus. 156
Sankt Paul im Lavanttal Pasc H0 D Resurrectio Domini M2 Mass Propers Postcomm Spiritum nobis Domine tuae caritatis infunde ut quos sacramentis paschalibus satiasti tua facias pietate concordes. 157
Sankt Paul im Lavanttal Pasc H0 D Resurrectio Domini V Office Propers Ad vesperas. A… Or Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui resurrectionis dominicae sollemnia colimus innovatione tui spiritus a morte animae resurgamus. 157
Sankt Paul im Lavanttal Pasc H0 D Resurrectio Domini V Office Propers Ad fontes Or Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui resurrectionis dominicae sollemnia colimus ereptionis nostrae laeticiam suscipere mereamur. 157
Sankt Paul im Lavanttal Pasc H0 f2 M2 Mass Propers Feria secunda… Coll Deus qui sollemnitate paschali mundo remedia contulisti populum tuum quaesumus caelesti dono prosequere ut et perfectam libertatem consequi mereatur et ad vitam proficiat sempiternam. 158
Sankt Paul im Lavanttal Pasc H0 f2 Mass Propers Praefetio [sic… Rub 158
Sankt Paul im Lavanttal Pasc H0 f2 M2 Mass Propers Postcomm Spiritum nobis Domine. 158
Sankt Paul im Lavanttal Pasc H0 f2 V Office Propers Ad vesperum Or Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui peccatorum nostrorum pondere premimur a cunctis malis imminentibus per haec paschalia festa liberemur. 158
Sankt Paul im Lavanttal Pasc H0 f3 M2 Mass Propers Feria quarta [… Coll Deus qui Aecclesiam tuam novo semper foetu multiplicas concede famulis tuis ut sacramentum vivendo teneant quod fide perceperunt. 159
Sankt Paul im Lavanttal Pasc H0 f3 M2 Mass Propers Secr Suscipe Domine fidelium preces cum oblationibus hostiarum ut per haec piae devotionis officia ad caelestem gloriam transeamus. 159
Sankt Paul im Lavanttal Pasc H0 f3 Mass Propers Praefatio et H… Rub 159
Sankt Paul im Lavanttal Pasc H0 f3 M2 Mass Propers Postcomm Concede quaesumus omnipotens Deus ut paschalis perceptio sacramenti continua in nostris mentibus perseveret. 159
Sankt Paul im Lavanttal Pasc H0 f3 V Office Propers Ad vesperum Or Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui paschalis festivitatis sollemnia colimus in tua semper sanctificatione vivamus. 160