Vox clarescat mens purgetur

Layer L
Fulltext Vox clarescat mens purgetur homo totus emundetur dulci voci conformetur pura conscientia
Patri proli iubilemus sacrum neuma praedicemus unam laudem tribus demus quos unit essentia
Pater creans increatus nascens ab aeterno natus amor ab his derivatus sunt una substantia
Tres personae trinitatis unum esse deitatis sunt eiusdem maiestatis et idem per omnia
Distinguuntur tres personae quaevis sua notione non humana ratione discernuntur talia
Pater proles et spiramen opem praestent et solamen nobis reis et levamen a peccati sarcina
Text Source AH 54:164 cf. AH 8:2

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Saint-Malo 1503, Missal, Missale Macloviense | 86 T Trin H1 D Seq M2 102 (88r)