Evigilate iusti et nolite peccare

Layer G/A
Fulltext Fratres Evigilate iusti et nolite peccare ignorantiam enim Dei quidam habent ad reverentiam vobis loquor Sed dicet aliquis Quomodo resurgunt mortui qualive corpore venient Insipiens tu quod seminas non vivificatur nisi prius moriatur et quod seminas non corpus quod futurum est seminas sed nudum granum ut puta tritici aut alicuius ceterorum Deus autem dat illi corpus sicut vult ut unicuique seminum proprium corpus Non omnis caro eadem caro sed alia quidem hominum alia vero pecorum alia volucrum alia autem piscium Et corpora caelestia et corpora terrestria sed alia quidem caelestium gloria alia autem terrestrium Alia claritas solis alia claritas lunae et alia claritas stellarum Stella enim a stella differt in claritate sic et resurrectio mortuorum Seminatur in corruptione surget in incorruptione Seminatur in ignobilitate surget in gloria seminatur in infirmitate surget in virtute seminatur corpus animale surget corpus spiritale Si est corpus animale est et spiritale sicut scriptum est Factus est primus homo Adam in animam viventem novissimus Adam in spiritum vivificantem
Text Source 1K 15,34–45