Populus enim ad iracundiam provocans est

Layer G/A
Fulltext Populus enim ad iracundiam provocans est et filii mendaces filii nolentes audire legem Dei qui dicunt videntibus Nolite videre et aspicientibus Nolite aspicere nobis ea quae recta sunt loquimini nobis placentia videte nobis errores Auferte a me viam declinate a me semitam cesset a facie nostra Sanctus Israel Propterea haec dicit Sanctus Israel Pro eo quod reprobastis verbum hoc et sperastis in calumnia et in tumultu et innixi estis super eo propterea erit vobis iniquitas haec sicut interruptio cadens et requisita in muro excelso quoniam subito dum non speratur veniet contritio eius Et comminuetur sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida et non invenietur de fragmentis eius testa in qua portetur igniculus de incendio aut hauriatur parum aquae de fovea Quia haec dicit Dominus Deus Sanctus Israel Si revertamini et quiescatis salvi eritis
Text Source Is 30,9–15

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
ES Calahorra 1554, Missal, Missale Calagurritanum et Calciatense | 66 T LXX H2 f6 Lc M2 47 (22v)