Non angelis subiecit Deus orbem

Layer G/A
Fulltext Fratres Non angelis subiecit Deus orbem terrae futurum de quo loquimur Testatus est autem in quodam loco quis dicens Quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum Minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum et constituisti eum super opera manuum tuarum Omnia subiecisti sub pedibus eius In eo enim quod omnia ei subiecit nihil dimisit non subiectum ei Nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei Eum autem qui modico quam angeli minoratus est videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem Decebat enim eum propter quem omnia et per quem omnia qui multos filios in gloriam adduxerat auctorem salutis eorum per passionem consummare Qui enim sanctificat et qui sanctificantur ex uno omnes
Text Source H 2,5–11

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Embrun 1512, Missal, Missale Ebredunense | 244 T Trin H11 f4 Lc M2 309 (146v)