Ego levavi manum meam ut gentes

Layer G/A
Fulltext Haec dicit Dominus Deus Ego levavi manum meam ut gentes quae in circuitu vestro sunt ipsae confusionem suam portent Vos autem montes Israel ramos vestros germinetis et fructum vestrum afferatis populo meo Israel prope enim est ut veniat Quia ecce ego ad vos et convertar ad vos et arabimini et accipietis sementem Et multiplicabo in vobis homines omnemque domum Israel et habitabuntur civitates et ruinosa instaurabuntur Et replebo vos hominibus et iumentis et multiplicabuntur et crescent et habitare vos faciam sicut a principio bonisque donabo maioribus quam habuistis ab initio et scietis quia ego Dominus
Text Source Ez 34,7–11

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
ES Palencia 1567, Missal, Missale Pallantinum | 53 T Adv H1 f6 Lc M2 32 (2v)