In nullo terreamini ab adversariis

Layer G/A
Fulltext Fratres In nullo terreamini ab adversariis quae illis est causa perditionis vobis autem salutis et hoc a Deo quia vobis donatum est pro Christo non solum ut in eum credatis sed ut etiam pro illo patiamini idem certamen habentes quale et vidistis in me et nunc audistis de me Si qua ergo consolatio in Christo si quod solatium caritatis si qua societas spiritus si qua viscera miserationis implete gaudium meum ut idem sapiatis eamdem caritatem habentes unanimes idipsum sentientes nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes non quae sua sunt singuli considerantes sed ea quae aliorum
Text Source Ph 1,28–2,4

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
ES Córdoba 1561, Missal, Missale Cordubense | 65 T Ep H6 D Lc M2 42 ()