Unctionem quam accepistis a Deo maneat in vobis

Layer G/A
Fulltext Carissimi Unctionem quam accepistis a Deo maneat in vobis Et non necesse habetis ut aliquis doceat vos sed sicut unctio eius docet vos de omnibus et verum est et non est mendacium Et sicut docuit vos manete in eo Et nunc filioli manete in Christo ut cum apparuerit habeamus fiduciam et non confundamur ab eo in adventu eius Si scitis quoniam iustus est scitote quoniam et omnis qui facit iustitiam ex ipso natus est Videte qualem caritatem dedit nobis Pater ut filii Dei nominemur et simus Propter hoc mundus non novit nos quia non novit eum Carissimi nunc filii Dei sumus et nondum apparuit quid erimus Scimus quoniam cum apparuerit similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est Et omnis qui habet hanc spem in eo sanctificat se sicut et ille sanctus est
Text Source 1J 2,27–3,3

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Embrun 1512, Missal, Missale Ebredunense | 244 T Trin H1 f6 Lc M2 287 (135v)