Ego testem Deum invoco

Layer G/A
Fulltext Fratres Ego testem Deum invoco in animam meam quod parcens vobis non veni ultra Corinthum non quia dominamur fidei vestae sed adiutores sumus gaudii vestri nam fide statis Statui autem hoc ipsum apud me ne iterum in tristitia venirem ad vos Si enim ego contristo vos et quis est qui me laetificet nisi qui contristatur ex me Et hoc ipsum scripsi vobis ut non cum venero tristitiam super tristitiam habeam de quibus oportuerat me gaudere confidens in omnibus vobis quia meum gaudium omnium vestrum est Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas non ut contristemini sed ut sciatis quam caritatem habeam abundantius in vobis Si quis autem contristavit non me contristavit sed ex parte ut non onerem omnes vos Sufficit illi qui eiusmodi est obiurgatio haec quae fit a pluribus ita ut e contrario magis donetis et consolemini ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui eiusmodi est Propter quod obsecro vos ut confirmetis in illum caritatem Ideo enim et scripsi ut cognoscam experimentum vestrum an in omnibus oboedientes sitis Cui autem aliquid donastis et ego nam et ego quod donavi si quid donavi propter vos in persona Christi ut non circumveniamur a Satana non enim ignoramus cogitationes eius
Text Source 2K 1,21–2,11

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
GB Salisbury 1516, Missal, Missale Sarum | 7 T LXX H2 f4 Lc M2 71 ()
GB Norwich 1400 (about), Missal, BL London Add. Ms. 25588 | 404 T LXX H2 f4 Lc M2 78 (37v)