Fili hominis sta super pedes tuos

Layer G/A
Fulltext Fili hominis sta super pedes tuos et loquar tecum Et ingressus est in me spiritus postquam locutus est mihi et statuit me supra pedes meos et audivi loquentem ad me et dicentem Fili hominis mitto ego te ad filios Israel ad gentes apostatrices quae recesserunt a me ipsi et patres eorum praevaricati sunt pactum meum usque ad diem hanc Et filii dura facie et indomabili corde sunt ad quos ego mitto te et dices ad eos Haec dicit Dominus Deus si forte vel ipsi audiant et si forte quiescant quoniam domus exasperans est et scient quia propheta fuerit in medio eorum Tu ergo fili hominis ne timeas eos neque sermones eorum metuas quoniam increduli et subversores sunt tecum et cum scorpionibus habitas Verba eorum ne timeas et vultus eorum ne formides
Text Source Ez 2,1–6

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
ES Ourense 1494, Missal, Missale Auriense | 52 T Trin H21 f4 Lc M2 366 (162v)
FR Autun 1530, Missal, Missale Eduense | 72 T Trin H21 f4 Lc M2 316 (140v)