Hanc ecce vobis secundam scribo epistolam

Layer G/A
Fulltext Carissimi Hanc enim vobis secundam scribo epistolam in quibus vestram excito in commonitione sinceram mentem ut memores sitis eorum quae praedixi verborum a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum praeceptorum Domini et Salvatoris Hoc primum scientes quod venient in novissimis diebus in deceptione illusores iuxta proprias concupiscentias ambulantes dicentes Ubi est promissio aut adventus eius ex quo enim patres dormierunt omnia sic perseverant ab initio creaturae Latet enim eos hoc volentes quod caeli erant prius et terra de aqua et per aquam consistens Dei verbo per quae ille tunc mundus aqua inundatus periit Caeli autem qui nunc sunt et terra eodem verbo repositi sunt igni reservati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum Unum vero hoc non lateat vos carissimi quia unus dies apud Dominum sicut mille anni et mille anni sicut dies unus Non tardat Dominus promissionem suam sicut quidam existimant sed patienter agit propter vos nolens aliquos perire sed omnes ad poenitentiam reverti
Text Source 2P 3,1–9

Conspectus