Duces caeci excolantes culicem

Layer G/A
Variant Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae (Mt B)
Fulltext In illo tempore Dixit Iesus turbis Iudaeorum et principibus sacerdotum Duces caeci excolantes culicem camelum autem glutientes Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis intus autem pleni estis rapina et immunditia Pharisaee caece munda prius quod intus est calicis et paropsidis ut fiat id quod deforis est mundum Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae quia similes estis sepulchris dealbatis quae a foris parent hominibus speciosa intus vero pleni sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia Sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate Sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae qui aedificatis sepulchra prophetarum et ornatis monumenta iustorum et dicitis Si fuissemus in diebus patrum nostrorum non essemus socii eorum in sanguine prophetarum itaque testimonio estis vobismetipsis quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt Et vos implete mensuram patrum vestrorum
Text Source Mt 23,24–32

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
ES Vic 1496, Missal, Missale Vicense | 671 T Trin H9 S Ev M2 152 ()