Magister scimus quia verax es

Layer G/A
Fulltext In illo tempore Miserunt sacerdotes ad Iesum quosdam ex pharisaeis et herodianis ut eum caperent in verbo Qui venientes dicunt ei Magister scimus quia verax es et non curas quemquam nec enim vides in faciem hominum sed in veritate viam Dei doces Licet dari tributum Caesari an non dabimus Qui sciens versutiam illorum ait illos Quid me tentatis afferte mihi denarium ut videam At illi attulerunt ei Et ait illis Cuius est imago haec et inscriptio Dicunt ei Caesaris Respondens autem Iesus dixit illis Reddite igitur quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo
Text Source Mc 12,13–17

Conspectus