Convenerunt ad Iesum pharisaei

Layer G/A
Fulltext In illo tempore Convenerunt ad Iesum pharisaei et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis Et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus id est non lotis manducare panes vituperaverunt Pharisaei enim et omnes Iudaei nisi crebro laverint manus non manducant tenentes traditionem seniorum et a foro nisi baptizentur non comedunt et alia multa sunt quae tradita sunt illis servare baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum et interrogabant eum pharisaei et scribae Quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum sed communibus manibus manducant panem At ille respondens dixit eis Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis sicut scriptum est Populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me in vanum autem me colunt docentes doctrinas et praecepta hominum Relinquentes enim mandatum Dei tenetis traditionem hominum
Text Source Mc 7,1–8

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
IT Aosta 1000-1600, Missal, Missale Augustanum | 93 T Trin H23 f6 Ev M2 189 (343)
FR Autun 1530, Missal, Missale Eduense | 72 T Trin H16 f4 Ev M2 298 (131v)