Sicut misit me Pater vivens

Layer G/A
Fulltext In illo tempore Dixit Iesus discipulis suis et turbis Iudaeorum Sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me et ipse vivet propter me Hic est panis qui de caelo descendit Non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt Qui manducat hunc panem vivet in aeternum Haec dixit in synagoga docens in Capharnaum Multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt Durus est hic sermo et quis potest eum audire Sciens autem Iesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius dixit eis Hoc vos scandalizat si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius Spiritus est qui vivificat caro non prodest quidquam verba quae ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt
Text Source J 6,58–64

Conspectus