Si refugientes coinquinationes mundi

Layer G/A
Fulltext Carissimi Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et Salvatoris Iesu Christi his rursus implicatis superantur facta sunt eis posteriora deteriora prioribus Melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sancto mandato Contigit enim eis illud veri proverbii Canis reversus ad suum vomitum et Sus lota in volutabro luti Hanc ecce vobis carissimi secundam scribo epistolam in quibus vestram excito in commonitione sinceram mentem ut memores sitis eorum quae praedixi verborum a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum praeceptorum Domini et Salvatoris
Text Source 2P 2,20–3,2

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
CH Genève 1508, Missal, Missale Gebennense | 16 T Trin H9 f4 Lc M2 243 (102r)
CH Genève 1508, Missal, Missale Gebennense | 16 T Trin H9 f4 Lc M2 243 (102r)