Nolite plures magistri

Layer G/A
Fulltext Nolite plures magistri fieri fratres mei scientes quoniam maius iudicium sumitis In multis enim offendimus omnes Si quis in verbo non offendit hic perfectus est vir potest etiam freno circumducere totum corpus Si autem equis frena in ora mittimus ad consentiendum nobis et omne corpus illorum circumferimus Ecce et naves cum magnae sint et a ventis validis minentur circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit Ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exaltat Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit Et lingua ignis est universitas iniquitatis Lingua constituitur in membris nostris quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna Omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium et ceterorum domantur et domita sunt a natura humana linguam autem nullus hominum domare potest inquietum malum plena veneno mortifero In ipsa benedicimus Deum et Patrem et in ipsa maledicimus homines qui ad similitudinem Dei facti sunt Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio Non oportet fratres mei haec ita fieri Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam Numquid potest fratres mei ficus uvas facere aut vitis ficus Sic neque salsa dulcem potest facere aquam Quis sapiens et disciplinatus inter vos Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae Quod si zelum amarum habetis et contentiones sint in cordibus vestris nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem non est enim ista sapientia desursum descendens sed terrena animalis diabolica Ubi enim zelus et contentio ibi inconstantia et omne opus pravum Quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est deinde pacifica modesta suadibilis bonus consentiens plena misericordia et fructibus bonis non iudicans sine simulatione Fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem
Text Source Jc 3,1–18

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Die 1499, Missal, Missale Dyense | 110 T Pasc H2 f6 Lc M2 103 (93r)
FR Lyon 1487, Missal, Missale Lugdunense | 76 T Pasc H6 ff Lc M2 182 (148v)
FR Lyon 1510, Missal, Missale Lugdunense | 114 T Pasc H6 ff Lc M2 215 (94r)