Cum venissent Paulus et Barnabas

Layer G/A
Fulltext In diebus illis Cum venissent Paulus et Barnabas Hierosolymam suscepti sunt ab ecclesia et ab Apostolis et senioribus annuntiantes quanta Deus fecisset cum illis Surrexerunt autem quidam de haeresi pharisaeorum qui crediderunt dicentes Quia oportet circumcidi eos praecipere quoque servare legem Moysi Conveneruntque Apostoli et seniores videre de verbo hoc Cum autem magna conquisitio fieret surgens Petrus dixit ad eos Viri fratres vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit per os meum audire gentes verbum Evangelii et credere Et qui novit corda Deus testimonium perhibuit dans illis Spiritum Sanctum sicut et nobis et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorum Nunc ergo quid tentatis Deum imponere iugum super cervices discipulorum quod neque patres nostri neque nos portare potuimus Sed per gratiam Domini Iesu Christi credimus salvari quemadmodum et illi Tacuit autem omnis multitudo et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa et prodigia per eos Et postquam tacuerunt respondit Iacobus dicens Viri fratres audite me Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo Et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum est Post haec revertar et reaedificabo tabernaculum David quod decidit et diruta eius reaedificabo et erigam illud ut requirant ceteri hominum Dominum et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum dicit Dominus faciens haec
Text Source Act 15,4–17

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Die 1499, Missal, Missale Dyense | 110 T Pasc H2 f6 Lc M2 103 (93r)
FR Lyon 1487, Missal, Missale Lugdunense | 76 T Pasc H6 ff Lc M2 178 (145r)
FR Lyon 1510, Missal, Missale Lugdunense | 114 T Pasc H6 ff Lc M2 211 (92r)