Consolamini consolamini

Layer G/A
Fulltext Consolamini consolamini popule meus dicit Deus vester Loquimini ad cor Ierusalem et advocate eam quoniam completa est malitia eius dimissa est iniquitas illius suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis Vox clamantis in deserto Parate viam Domini rectas facite in solitudine semitas Dei nostri Omnis vallis exaltabitur et omnis mons et collis humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas et revelabitur gloria Domini et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est Vox dicentis Clama Et dixi Quid clamabo Omnis caro foenum et omnis gloria eius quasi flos agri Exsiccatum est foenum et cecidit flos quia spiritus Domini sufflavit in eo Vere foenum est populus exsiccatum est foenum et cecidit flos verbum autem Domini nostri manet in aeternum
Text Source Is 40,1–8

Conspectus