Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis memoria

Layer G/A
Fulltext Fratres Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis memoriam vestri facientes in orationibus nostris sine intermissione memores operis fidei vestrae et laboris et caritatis et sustinentiae spei Domini nostri Iesu Christi ante Deum et Patrem nostrum scientes fratres dilecti a Deo electionem vestram quia Evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum sed et in virtute et in Spiritu Sancto et in plenitudine multa sicut scitis quales fuerimus in vobis propter vos Et vos imitatores nostri facti estis et Domini excipientes verbum in tribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia et in Achaia A vobis enim diffamatus est sermo Domini non solum in Macedonia et in Achaia sed et in omni loco fides vestra quae est ad Deum profecta est ita ut non sit nobis necesse quidquam loqui Ipsi enim de nobis annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris servire Deo vivo et vero et exspectare Filium eius de caelis quem suscitavit a mortuis
Text Source 1Th 1,2–10

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
SE Lund 1514, Missal, Missale Lundense | 45 T Ep H4 f6 Lc M2 70 (23r)