Oboedite parentibus vestris

Layer G/A
Fulltext Fratres Oboedite parentibus vestris in Domino hoc enim iustum est Honora patrem tuum et matrem tuam quod est mandatum primum in promissione ut bene sit tibi et sis longaevus super terram Et vos patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros sed educate illos in disciplina et correptione Domini Servi oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri sicut Christo non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo cum bona voluntate servientes sicut Domino et non hominibus scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc recipiet a Domino sive servus sive liber Et vos domini eadem facite illis remittentes minas scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis et personarum acceptio non est apud eum
Text Source E 6,1–9

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
ES La Seu D'Urgell 1509, Missal, Missale Urgellense | 588 T Trin H22 f4 Lc M2 134 (130r)