Magis satagite

Layer G/A
Fulltext Carissimi Magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis haec enim facientes non peccabitis aliquando Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri et Salvatoris Iesu Christi Propter quod incipiam vos semper commonere de his et quidem scientes et confirmatos vos in praesenti veritate Iustum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo suscitare vos in commonitione certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Iesus Christus significavit mihi Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum ut horum memoriam faciatis Non enim doctas fabulas secuto notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et praesentiam sed speculatores facti illius magnitudinis Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam
Text Source 2P 1,10–17

Conspectus